Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et erunt arcus amitibus, ita ut tollatur illud in eis. quos anulos dixerat, arcus dicit; anulos quippe pro rotundis ansis posuit. et quid est aliud anulus uel circulus nisi undique arcus ? ideo quidam nolentes arcus dicere "thecas" interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: et erunt thecae amitibus. quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum uerbum sit; dixit autem ψαλίδες, qui arcus interpretantur.

Incendet super illud incensum continuationis in conspectu domini in progenies eorum. "continuationis incensum" dicit, quod continuatim fieret, id est nullo die praetermitteretur. cum de altari praeciperet incensi, id est in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio, praedixerat id ipsum incensum cotidie poni debere. nunc autem dicit: et depropitiabit Aaron uel exorabit super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum depropitiationis . depropitiationis ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. unde intellegendum est hoc [*]( 9 Ex. 30, 4 17 Ex. 30, 8 23 Ex. 30, 10 - ) [*]( 3 duabus P 5 ellypsin CPNV elypsim 81 eclipsin Tb subaudiatur (exp. m. 1) SV subauditur N 9 Et-amitibus om. N tollatur] idolatur N 11 rutundis C ansis om. C uel circulus om. C 14 non om. C 16 psalides CPSNVT quod bd interpretatur CPSVTbd 17 et hoc et sequenti loco Ti et Lag aliter coniungunt 21 ponere C olochaustum S 25 sangine (u om. saepius) C depropitiationis addidi; cf. ăp.ap\'miiv xo5 t;tl.aop.ofi cod. Alex. et Lag 26 depropitiationis] depropitiabit TVbd 27 exylasraos C exilasmos PSNVT unde et PSVTd )

177
quod semel in anno iubet fieri ad propitiandum deum super cornua altaris incensi, id est, ut de sanguine purificationis delictorum, uictimarum scilicet, quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam adpositionem incensi, quam cotidie iusserat fieri. illa enim fiebat aromatis, non sanguine, et cotidie, non semel in anno. non ergo sumus intellecturi semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine, et cotidie quidem solere intrare sine sanguine causa incensi inponendi, cum sanguine autem semel in anno, maxime quia sequitur et dicit: semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est domino. non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod cotidie fieri iussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. et post hoc adiungit: sanctum sanctorum est domino; ac per hoc, si sanctum sanctorum non extra, sed intra uelum erat, etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni iussit contra uelum, intrinsecus iussit.

Quid est quod ait: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, nisi quia iubet eos aliquando uisitari et conputari, id est numerari? quod in Dauid propterea uindicatum intellegendum est, quia deus non iusserat.

Aduertendum est et notandum quemadmodum ungento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta [*]( 11 Ex. 30, 10 20 Ex. 30, 12 23 cf. II Reg. 24 25 cf. Ex. 30, 26-29 27 Ex. 30, 29 ) [*]( 1 fieri om. IJlSV 4 et in T 5 fieri iusserat PSNVTbd 6 ille C aroroatibus TV2bd 9 et ut PVI soleret Sine N 11 sec. cod. Alex purificauit P 14 purificabis T quod om. PSV1 15 fieri debere PSNVT adiunctum est C 16 domino—sanctcrum om. T si om. PlSY 18 apponi N iussit om. T, exp. m. 1 Y 20 cflputationem C 21 uisitationem PSVT 22 iubet—et con in mg. add. C 25 auertendum N est etiam bd 26 ungendo Pl F\'5\' unguento N T ) [*]( XXVIII Ang. aect. III pars S ) [*]( 12 )

178
sanctorum. omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. quid igitur distabit iam inter illa interiora, quae uelo teguntur, et cetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum; haec tamen notanda credidimus. ubi etiam meminerimus: sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari uoluit sanctum sancti, . continuo dictum est: omnis qui tangit illud, sanctificabitur, ita de omnibus postea, quae illo ungento uncta dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur: omnis qui tangit ea, sanctificabitur. quod duobus modis intellegi potest: siue tangendo sanctificabitur siue sanctificabitur, ut ei liceat tangere, si tamen non licebat populo tangere tabernaculum, quando adferebant hostias uel quaecumque ab eis adlata offerebantur deo. nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Leuitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: et filiis Israhel loqueris dicens — utique filii Israhel totus ille populus erat; iubet autem illis dici — oleum linitio unctionis sanctum erit hoc uobis in progenies uestras. super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis uobis ipsis similiter; sanctum est et sanctificatio erit uobis. quicumque fecerit similiter et quicumque dabit de eo exterae nationis, interibit de populo suo. iubet igitur non solis sacerdotibus, sed uniuerso populo Israhel, ut non faciant tale ungentum in usus humanos. hoc est enim quod ait: super carnem hominis non linietur. prohibet ergo simile fieri in usus [*]( 7 Ex. 29, 37 10 Ex. 80, 29 16 Ex. 80, 31—33 ) [*]( 2 iam onl. CTP2 4 credimus P\'SVT 5 sicllt] quod sicut Vzbd 8 illo] de illo PSVTbd unguentQ N uncta dicta om. N 9 ita sunt N sententiam PV 11 tangendo] ungendo P 13 tangere populo PSNVTbd 14 oblata CT 16 loquere PSVT 17 filiis PSV 18 linitionis V unctionis (m. 1 exp.) V 20 linitur C 21 in ipsis PSVł 23 ex dabit fact. dederit V de] ex S nationis scripsi: nationi libri; cf. 179, 3 et atXo-jtvs: cod. Gr. 26 super carnem om. N 27 linetur N )
179
suos et interitum minatur, si quisquam similiter fecerit, id est ungentum ad usus suos simile confecerit uel cuiquam hinc dederit exterae nationis. ac per hoc quod ait: sanctificatio erit uobis, cum hoc populo Israhel uniuerso dici iubeat, non uideo quid intellegam, nisi quia licebat eis, quando ueniebant cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt. et hinc dictum: omnis qui tangit sanctificabitur, non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

Quod praecepit quibus aromatis fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii, non ideo putare debemus unguentum fieri, id est, unde aliquid ungatur, sed, ut dictum est, thymiama uel incensum quod inponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.

Et concides de illis minutum et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. sanctum sanctorum erit uobis incensum. ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur; et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat adhibita sane differentia cum ait: unde innotescam tibi inde. sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est intra uelum super arcam.

Quid est quod Beselehel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se repleuisse [*]( 12 cf. Ex. 30, 34 18 Ei. 30, 36. 37 27 cf. Er. 31, 2. 3 ) [*]( 1 similiter simile P\'SV\' 3 nationi PSVTbd 4 dici] die N 5 inbet PS VT 6 ueniebat Vbd tangeret N 7 sanctificabatur PIBV 12 aromatibus bd timiama CT tymiama PSNV 15 ungitur N 17 sca PSVIT 18 concedes N minitum PV; in mg. add. V minutatum 20 sanctum] in sca P\'S 26 supra T 27 besalehel PTVX beseleel d adhiberet C ) [*]( 12* )

180
spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae in omni opere excogitare et architecto nari et cetera? utrum spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium uidentur? an et hoc significatiue dictum est, ut ea pertineant ad diuinum spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste diuino sapientiae et intellectus et scientiae, nondum legitur spiritus sanctus.

Quid sibi uult, quod cum de sabbato obseruando praeciperet ait: testamentum aeternum in me, et filiis Israhel? non ait: inter me et filios Israhel. an quia sabbatum requiem significat et requies nobis nonnisi in illo ? nam profecto filios Israhel uniuersum populum suum dicit, id est semen Abraham. et est Israhel secundum carnem et secundum spiritum; nam si Israhel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret apostolus: uidete Israhel secundum carnem. ubi profecto significat esse Israhel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. sic ergo melius fortasse distingitur: testamentum aeternum in me, ut deinde alius sensus sit "et filiis Israhel signum est aeternum", id est aeternae rei signum, quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. non ergo ita iungendum est: testamentum aeternum in me et filiis Israhel, tamquam in deo et filiis Israhel sit hoc testamentum, sed: testamentum aeternum in me — quia in illo promissa est requies aeterna — et filiis Israhel signum est [*]( 9 cf. Ex. 31, 13 sqq. 10 Ex. 31, 16. 17 16 I Cor. 10, 18 18 Boin. 2, 29 22 I Cor. 10, 4 ) [*]( 2 architectonarii P 8 et intellectus om. PIBY 10 praeciperit C aeternum om. 8 12 nonnisi] non est nisi FsVbd 17 se esse (se s. I.) V israhel esse S 19 circumcisio piS VI circumciso V1 corde F1 distinguitur PSNl Tbd 20 inde iSPT 21 sec. cod. Alex. filii CN est om. S V T aeternum om. S 22 quia petram SP1 23 ips SP1 25 sit] sic C 27 et requies N )

181
aeternum, quia filii Israhel acceperunt obseruandum signum, quo requies significatur aeterna ueris Israhelitis, hoc est filiis promissionis et uisuris deum facie ad faciem sicuti est.

Et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. cum tam multa locutus sit deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. nimirum omnia cetera, quae praecepit deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur, quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, scilicet dilectione dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae.

Quod iubet Aaron inaures demi in auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo tolerari iubeatur.

Dominus indicans Moysi quid fecerit de uitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: hi dii tui, Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse deus ostendit. horum quippe uerborum gerebant in corde sententiam, quae deum latere non poterat. [*]( 2 cf. Gal. 4, 28 3 cf. I Ioh. 3, 2 4 Ex. 31, 18 13 Matth. 22, 40 14 cf. Ex. 32, 2 21 cf. Ex. 32, 8 23 Ex. 32, 9 ) [*](I filiis N 3 facig C ad facie C 4 ad eum om. N 5 sinan C sjna ST testimonii tabulas om. N 6 dei om. C 7 tamen] tantum bd 8 figurae (in mg. futurae) V 12 dilectione scilicet PSNVTbd 13 tota ex tanta V 14 in scripsi: jl) V ab PSNTbd om. C; cf. p. 56, 10 15 non-difficilia om. N 16 praecipi C 17 ipsum] ipsum tamen C 18 deficite C 20 iubeantur PST 22 fecerunt N 23 hii PT di N te eduxerunt CVbd 26 quam N poterant T )

182

Et propitiatus est dominus de malitia quam dixit facere populo suo. malitiam hic poenam intellegi uoluit, sicuti est: et aestimata est malitia exitus illorum. secundum hanc dicitur et bonum et malum a deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. malus enim deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.

Iratus quidem Moyses uidetur tabulas testimonii digito dei scriptas conlisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio testamenti, quoniam uetus fuerat abolendum et constituendum nouum. notandum sane quanta pro populo ad deum supplicatione laborauerit, qui tam seuerus in eos uindicando extitit. quod autem in ignem missum uitulum fusilem contriuit et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis uideatur significare, iam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum.

Et dederunt mihi; et misi in ignem et exiit uitulus hic. conpendio locutus est non dicens quod ipse formauerit, ut exiret uitulus fusilis. an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam ipse in ignem periturum aurum proiecerit atque ipso non id agente forma uituli exierit? quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in uiro, cum quo deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.

Et cum uidisset Moyses populum, quia dissipatus est; dissipauit enim eos Aaron, ut in gaudium uenirent aduersariis suis. notandum est quemadmodum illud totum mali, quod populus fecit, ipsi [*]( 1 Ei. 32, 14 3 Sap. 3, 2 4 cf. Eccli. 11, 14 7 cf. Ex. 32, 19 12 cf. Ex. 32, 20 15 contra Faustum XXII 93 p. 700 ed. meae 16 Ex. 32, 24 24 Ex. 32, 25 ) [*]( 1 iispl tYjc xax-a; .ç sks 1totipat cod. Alex et Lag 3 etom. PSNVTbd existimata CN 4 eorum S et pr. om. bd 5 quam N quia V 6 ingeo?ret C 7 quida C 8 digiti N 12 eo P 14 uidetur T alibi om. pI V 15 manicheum CPSNVT 17 in compendio T 20 progecerit C 22 uero CN 27 malum V )

183
Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. magis enim dictum est "dissipauit eos Aaron", quoniam cessit eis, quam dissipauerunt se ipsi, qui tantum malum flagitauerunt.

Cum Moyses dicit ad dominum: precor, <domine>, peccauit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos. et nunc, si quidem remittis illis peccatum illorum, remitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti, securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est, ut, quia deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. uerum tamen aduertendum est quantum malum in illo peccato prospexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat. ut pro eis illa uerba deo funderet.

Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum uindicta nulla processerit neque cum Moyses interfici iussit omnem qui Leuitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis neque cum postea factum est quod scriptura dicit: et percussit dominus populum propter facturam uituli quem fecit Aaron, maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. non enim dictum est: et percussit dominus populum propter facturam uituli, quem fecerunt, sed: quem fecit Aaron. et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum eius deus praecipiebat, inpletum est. sed iussit et ipsum et filios [*]( 5 Ex. 32. 31. 32 18 cf. Ex. 32, 26-28 20 Ex. 32, 35 27 cf. Ex. 40, 10 (12) ) [*]( 1 quod fin. ex quam PS 2 petiuerant rSNVT 3 qui tantum] quam tam V 5 deum CPSNTbd domine addidi ex capitulis codicis T 7 remittee pIS 10 ratiotio C rationatio V 11 illud om. T 13 per- spexerit PSVTbd perspexit N$<?cede (ac exp. m. 2) C 14 qui-funderet om. N 17 cur] cum pIS V promisserit N 22 maxime—Aaron in mg. inf. appos. m. 1 V incultatum T 24 fecerat P1 26 quin] quid pJS quit V ante-eius om. C 27 praeciebat CSl sed om. T )

184
ablui; et sic ordinati sunt in sacerdotio. ita nouit ille, cui parcat usque ad commutationem in melius et cui parcat ad tempus, quamuis eum praescierit in melius non mutari, et cui non parcat, ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem eius expectet. et totum hoc ad id redit. quod apostolus dicit exclamans: quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius.

Vade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. deus iratus dicere uidetur "t u et populus tuus, quem eduxisti;" alioquin dixisset: tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti. sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo, qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum est ei. liberationem suam in homine constituendo defecerant. hoc eis modo replicatur cum dicitur: tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, quod illis est crimini, non Moysi. non enim aliud uolebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in domino spem ponerent et domini misericordia se in gratiarum actione crederent ab illa seruitute liberatos. cuius tamen apud deum tamquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret deus: sine me, et iratus ira conteram eos. quod utrum iubentis sit cum ait: sine me, an quasi petentis, utrumque uidetur absurdum. nam et, si iubebat deus, inoboedienter famulus non parebat, et deum hoc a seruo uelut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. ille itaque ibi sensus in promtu est, quod his uerbis significauit deus [*]( 6 Eom. 11. 33 8 Ex. 33, 1 12 Ex. 32. 1. 23 18 cf. Ex. 32, 1. 23 22 Ex. 32, 10 ) [*]( 8 et-eius om. N 11 eduxisti NSVP1 13 enim] autem P 14 quod V sit PSVTbd 15 hominem PSVT 17 criminis est T criminia PSV 18 prius in om. CPlSl 19 in j cum Tbd actiond N 22 iram CTlP2 om. P!SV 23 conteram (e s. I. m. 2) P contra S 24 uidpator PV 26 seruo (super exp. famulo) S dicebat CTriJI 28 significat V )

185
plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo uiro diligebantur, quem sic dominus diligebat, ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos grauant ne diligamur a deo, releuari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. nam cum ab omnipotente dicitur homini: sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam: contererem eos, nisi diligerentur abs te? ita ergo dictum est" sine e me, " ac si diceretur: noli eos diligere, et conteram eos, quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. obtemperandum autem esset domino dicenti: "noli eos diligere", si hoc iubendo dixisset et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio reuocaret. nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, deus illos occultius diligebat, qui manifeste uoce terrebat.

Vbi dicit deus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham <et> Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam, continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur occulta conuersione, quae graece ajcoatpo»iij dicitur, iam ad ipsum populum loquitur dicens: et simul mittam angelum meum ante te et eiciet Chananaeum et Amorrhaeum etChettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum, et introducet te in terram fluentem lac et mel. non enim ascendam tecum, quoniam [*]( 16 Ex. 33, 1 22 Ex. 33, 2. 3 ) [*]( 3 quum C grauassent P\'SVI grauent T 4 reuelari C 6 contererem (pr. re s. I. m. 2) P 7 ab* V 9 illo T 10 iubente C 15 manifesta NTV2 17 quos NT 18 et addidi; ita enim semper legitur 20 conuersatione P1 21 qua N quod V apostrofe C apostrophae PT apostrophe SNV 22 sec. cod. Alex. 23 sec. cod. Alex chanancum CPSNVT et om. C ainorreum CPSNVT et om. C cetteum CN cetheum ST ceteum PV 24 ferezeum CNTPSV gergeseam C gergesseum PSN VT et orn. C eueum CPS V 25 iebusseum CP iebuseum ST V efoa £ s\'- cod. Alex et Lag fruentem C 26 quia PSTV )

186
populus dura ceruice es, ut non deleam te in uia. magna sacramenti et mira profunditas, tamquam maiorem misericordiam posset angelus habere quam dominus, qui populo durae ceruicis parceret, cui deus, si cum illis esset, ipse non parceret. et tamen etiam per angelum suum se quodam modo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, inplere se dicit quod patribus eorum iurauit, tamquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus iustis promisit, non quod isti digni essent. quid ergo significauit nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura ceruice sunt, quia non eum propitium et salubrem nisi humilitas et pietas capit? esse autem deum cum durae ceruicis hominibus nihil est aliud quam uindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit. quo pertinet illud quod dicitur: auerte faciem tuam a peccatis meis, U quia si auertit, euertit; sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei.

Et dixit Moyses ad dominum: ecce tu mihi dicis: deduc populum hunc: tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. tu autem mihi dixisti: scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec. quod habet graecus fvwatwc, hoc quidam latini interpretati sunt "m ani f est e," cum scriptura non dixerit cpavspwt. potuit ergo fortasse aptius [*]( 15 Ps. 50, 11 16 Ps. 67, 3 18 Ex. 33, 12. 13 ) [*]( 1 durae ceruicis ST 2 misericordiam maiorem bd 3 deus Sbd 4 durae-esset om. N cui-parceret om. PXSV si cum] sicut C 5 tamen] non N 6 ab eis om. S esset N 9 significant S significat Vbd 10 qui dura N V 11 sed salubrem piSS V 12 autem exp. m. 2 P 16 nisi V auertit] aduertit CNTd 17 pereunt CNd 21 dixisti mihi CPSVTbd et-inueni om. N 23 ut uideam Vbd 26 gnostos CPSNVT 27 faneros C phaneros PSN VT aptius] appotius P1 an potius SV )

187
dici: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, scienter uideam te. quibus uerbis satis ostendit Moyses, quod non ita uidebat deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat uidere, quoniam illae omnes uisiones dei, quae mortalium praebebantur aspectibus et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis adtingeretur auditus, sic exhibebantur adsumpta, sicut deus uolebat, specie qua uolebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur diuina natura, quae inuisibilis ubique tota est et nullo continetur loco. et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis dei et proximi, tota lex pendet, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet dei, ubi ait: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam in conspectu tuo, in dilectione autem proximi, ubi ait: et ut sciam quia populus tuus est gens haec.