Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Camelis eorum non erat numerus. sed erant sicut arena quae est ad labium maris. in multitudinem constat DrcspPoXttMac dictum. haec autem translatio. ubi labium maris posuit pro "litore", assidua est in scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique litus interpretati sunt magis quid significaret labium uolentes ponere quam ipsum labium. nam litus si uellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod diceret.
Et diuisit trecentos uiros per tria principia; pro partibus principia posuit.
Et dixerunt ad Gedeon uir Ephraem: id est uiri de tribu Ephraem.,
Quid uerbum hoc fecisti nobis, ut non uocares nos cum exires pugnare in Madian? uerbum pro facto posuit.