Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dixit ad eum Gedeon: in me, domine mi: subintellegitur "intende", hoc est: in me intende . et est ista locutio scripturis familiarissima.

Et si est dominus nobiscum, et ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? plus habet coniunctionem et, sicut solet loqui scriptura: quae si detrahatur, plena sententia est: et si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? quamuis et superior coniunctio possit salua sententia detrahi, ut, cum dixisset: in me, domine mi, deinde subsequeretur: si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo. [*]( 1 Iud. 4, 24 3 Ib. 4, 24 6 Ib. 5, 26 8 Ib. 5, 31 11 Ib. 6, 8 13 Ib. 6, 3 16 Ib. 6, 9 18 Ib. 6. 13 21 Ib. 6, 13 ) [*]( 3 canaan LSN 5 efficiabatur N 10 intelligi uellet bd 11 sec. cod. Alex. 13 sec. cod. Alex. 14 ascendebat NLSbd 16 liberauit LSN 18 cf. Quaest. de Iud. quaest. XXXIIII dni b 21 sec. cod. Alex. et ante ut quid om. Graeci 23 et om. LSl trahatur L 27 sequeretnr LS sequatur b )

625

Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues.

Et cecinit in cornea: subauditur !tuba\'": graecus enim non habet „tuba", sed tantum cornea.