Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quoniam nescio diem, in quo dominus prosperat angelum mecum : utrum prosperat actus angeli eius, qui mecum est, an prospera mihi facit per angelum?

Omnes currus suos nongentos currus ferreos. ubilibet distinguatur, elegans repetitio : utrum "omnes currus suos", et deinde sequatur "nongentos currus fereos", an "omnes currus suos nongentos" et deinde inferatur "currus ferreos" .

Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. quomodo pauefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus?

Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. pauefecit in ore gladii, ac si diceret: interfecit in ore gladii; pauefecit ergo, cum caederetur gladio.

Et descendit Sisara de super curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece arco SvwQev.