Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Factus est super eum spiritus domini . cum sł>spiritus domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. ex qua locutione et in euangelio legitur: ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me: quod alio modo diceretur "praelatus est mihi".
Et sumsit Aod gladium de super femore suo dextro . sic interpretari potuit, quod graecus habet: oxo #v(i>Oev; nam locutio minus latina est.
Erat autem Eglom uir exilis ualde. hoc xat\' avttypaoiv dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod con cluserint adipes uulnus, quia non eductus est gladius de uentre eius.
Et percussit alienigenas in sescentos uiros: non ait "alienigenarum sescentos uiros" aut certe "alienigenas in sescentis uiris".
Nonne praecepit dominus deus Israhel tibi: et perges in montem Thabor? non ait "ut pergas", quod uidetur esse consequens, sed inusitata locutione: nonne praecepit tibi: et perges, ut subaudiamus uerbum, quod supra positum est, et sit: nonne perges? aut solita locutione plus habet et\'; nam ista coniunctione detracta sensus currit: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi: perges in montem Thabor et accipies tecum decem milia uirorum?et cetera. [*]( 1 Iud. 2, 20 3 Ib. 3, 10 6 Ioh. 1, 30 9 Iud. 3, 21 12 Ib. 3, 17 17 Ib. 3, 31 20 Ib. 4, 6 ) [*]( 1 oinjxouoav cod. Alex. 5 dictum] ductum b 6 fuangelio 8 9 Aioth bd foemore S 10 apoanoten LSN 12 eglon Nb exsilis N catantifrasin LS1 cantantifrasin 2V ad antiphrasin b 13 dictum om. b 14 enim] cd b percuasQ N concluserunt N 17 sexcentos LSbd 18 alienaenarum N sexcentos LSbd aliegcnas N1 alienigenis b 19 sexcentis LSbd 21 tabor LSN 23 et] ut b 24 pergens N 25 coniunctio LS retracta LSb sensu S 27 tabor LSN )