Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et audierunt filii Israhel et dicentium . non ait: dicentibus uel dicentes.
Seruire seruitutem domini. in qua locutione duo notanda sunt: et seruire seruitutem, quae etiam latina locutio reperitur, et seruitutem domini, id est, quae debetur uel exhibetur domino.
Et audientes Phinees sacerdos et omnes principes synagogae, qui erant cum illo, uerba, quae locuti sunt filii Ruben et filii Gad et dimidium tribus [*]( 3 Ios. 22, 7 8 Ib. 22, 7. 8 15 Ib. 22, 10 18 Ib. 22, 11 20 Ib. 22, 27 24 Ib. 22, 30 ) [*]( 1 fin. circumciderat-quibus om. N 3 demisit S1 4 dicens] Xeywv cod. Alex. coniantio LN 6 est] es L demisit Sl 6 Iesus om. LSbd 9 quid] quod N quę b dixit] benedixit S 10 sec. cod. Alex. 11 et argentum—ualde om. N 12 praedam om. N 13 esse] ee-r N 15 Et T, om. NLSbd 16 latino sermone N 17 nota om. b 19 dicentibus] dicentem bd 22 locutio om. b seruitute NLS 23 exir betur N 24 aec. cod. Alex. finees LSN 25 principibus N 26 diiniditt 81 )
Et Iesus senior prouectus diebus. hoc de Abraham dictum notauimus seniorem in scripturis non solum illum appellari, qui est infra aetatem senis, sed etiam ualde senem. unde non omnis senior senex, omnis autem senex senior dici potest.
Et induxit super illos mare et operuit super illos: non ait "operuit illos", quamuis nonnulli interpretes hoc maluerint dicere.