Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Si superueniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est "et", sed scripturis usitata locutio.

Erit aqua argutionis quae maledicitur haec . hanc locutionem inusitatam fecit ordo uerborum; posset enim usitate ita dici: erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: erit haec aqua argutionis quae maledicitur, uel si quid aliud usitata uerba ordinando dici potest.