Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis . non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.
Uiri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius: non solum . quia geminauit nomen, ut diceret: uiri, uiri. sed etiam quia addidit "eius", notanda locutio est.