Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et uidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron . non facile hoc uerbum reperitur in scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in euangelio est, ubi ait Symeon: nunc dimittis seruum tuum in pace . uerum tamen aJcoXostc habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit: a<p»st<;, quod sine dubio est" dimittis".
Et fleuerunt Aaron triginta dies omnis domus Israhel.non dixit: fleuit, nec dixit: tota uel uniuersa, sed: omnis, quasi plures essent; sicuti est "omnis homo", quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur. sed adsidue ponit scriptura omne pro toto.