Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa — non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau — sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.

Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus. [*]( 1 Num. 19, 7 3 Ib. 19, 9 5 Ib. 19, 15 7 Ib. 20, 9 9 Ib. 20, 12 11 Ioh. 17, 19 12 Matth. 6, 9 14 Num. 20. 15 16 Ib. 20, 18 20 Ib. 20, 19 ) [*]( 1 lababit C lauauit S suum (pr. u s. I. m. 1) C 2 aquam LSb 3 reponet scripsi: ponet libri; cf. Qtiaest. in Num. quaest. XXXIII locom N1 4 loco (co 8. 1. m. 1) C latine CL 6 adligaturft C alligatamj alligam LS2 9 crededdistis (d med. et tis 8. l. m. 1) C credidisti N 14 Et incolae om. b 16 eum om. b 17 uibebat C isti] ipsi NLSbd 18 qui om. d nuntius C 19 hominis] nominis L 21 transiuimus NLS1 biberibus L 24 filiis CNLSlb irahel C om. b cepisset CL 25 transiuimus LSl )

593