Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Accedite ante deum; exaudiuit enim murmur uestrum: iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmur malorum; hoc et postea dicit deus: exaudiui murmur filiorum Israhel.

Et ecce in facie heremi minutum tamquam coriandrum. cum totiens deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem heremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est uel alicuius animantis.

Secundum numerum animarum uestrarum; unusquisque cum conmanentibus uobiscum colligite. quam saepe scriptura animas homines appellat parte totum — non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: quid mihi [*]( 4 Ib. 16, 7 12 Ib. 16, 9. 12 16 Ib. 16, 14 21 Ib. 16. 16 25 Ps. 55, 5. 12 ) [*]( 1 panem CNLS; cf. Quaest. de Exodo quam. LVIII celo C mannaqi 8 mannam CL plaiturns] pluit uobis N 3 magis om. N panem CNLS 4 domini addidi sec. LXX Xt>ptOI) 6 quia om. b murmoratis C 7 deceret CI 9 rephendat (re B. l. m. 1) C 12 accedite (pr. e ex i) C, (di s. l. m. I) S 13 marmor C 14 mnrmnris d 15 exaodiuit CNLS mnrmor 01 17 coliandrum S 18 homineserrent om. N; sed spatium sufifciens rel. 19 tale aliquid b 22 nobiscum scripsi: nobis libri 23 hominis C 25 faciat mihi Sb )

557
faciet homo. non tamen diceret: secundum numerum carnium uestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum uestrarum.

Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, aceruos aceruos, sic dictum est: mane mane.

Nullus uestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici.

Non erat autem populo aqua bibere, id est ad bibendum.

Et maledicebat populus ad Moysen: id est maledictis agebat Moysen, hoc est maledicebant illi; nam hoc in consequentibus ipse dixit: quid maledicitis mihi?

Et murmurabat populus ad Moysen dicentes.

Et uirgam, in qua percussisti flumen, accipe in manu tua.in qua percussisti dixit pro eo, quod dicimus de qua percussisti, et est ista locutio creberrima in scripturis.

Et sumsit Iotor socer Moysi holocaustomata et sacrificia deo: sumsit pro eo, quod est obtulit. an forte sensus est, non locutio, ut ea sumsisse intellegatur, quae Moyses obtulisset, quamquam Moyses non legatur superius sacrificasse nec Aaron nec quisquam Hebraeorum, qui educti sunt de terra Aegypti, sed tantum [*]( 4 Ex. 16, 21 7 Ib. 16, 29 10 Ib. 17, 1 12 Ib. 17, 2 15 Ib. 17, 3 17 Ib. 17, 5 21 Ib. 18, 12 ) [*]( 1 faciat LS tamen] autem LSbd 4 colligerunt NS quomodomane om. b 5 puteus prim C 7 sec. cod. Alex. quisque b 8 loco] loquo C quisque b 13 agent N agebant LSb 14 maledicis N 15 munnorabat C murmnranit d 17 nirga N qna C percnsisti N 19 dicemus N et s. I. m. 1 C - est ista] estis N ista] ita b alocutio N 21 sumpsit LSb iothor NLSd iethor uel iethro b olocaustomata 01 22 sumpsit NLBb 28 obtu.lit C 24 que C obtulisse LSb 26 hebreorum (rum 8. I. m. 1) C )

558
superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses et appellauerit illud: dominus meum refugium? istum autem Iotor legimus sacerdotem fuisse Madiam, id est gentis Madiam. mirum est autem, si eius aduentu coepit sacrificare Moyses et non potius ipse Iotor, qui iam sacerdos erat.

Graue tibi uerbum hoc. subauditur "est\'".

Et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis.

Uerbum autem graue referebant super Moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad Moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super Moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabant ipsi.

Quod graecus habet: ecovo|«bft>, supernominauero aut adnominauero expressius dicitur: quod usitatius "cognominauero" nonnulli interpretati sunt. sed non habet necessariam significationem cognominauero; propinquius autem dicitur cognominauero quam nominauero. nam et hoc aliqui interpretes dixerunt.

Et ueniam ad te et benedicam te . cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis. dicit: ueniam ad te, tamquam ipsi Israhel, id est populo.

Et hae iustificationes, quas adpones [*]( 2 lb. 17, 15 6 Ib. 18, 18 7 Ib. 18, 20 9 Ib. 18, 26 16 Ib. 20, 24 22 Ib. 20, 24 25 Ib. 21, 1. 2 ) [*]( 2 illut C 3 iothor NLSbd iethor b madii (m B. I. m. 1) C madian bd gentes C 4 mazii C madian bd eius] ad eius b aduentum Nb cepit C 5 et] ut C iothor NLSd iethor b sacerdus C 8 amĮrųĮbulabant C 9 sec. cod. Alex. grauiue d 11 illa sane] illas ane (s add. m. 2) C sanae S ipse C 12 qua] quia LSb bonus C 13 significetur LSb granae S om. b 15 leue uerbum b iudicabant scripsi sec. LXX: iudicabunt libri 16 eponomason CNLS siwovofiaCu>v b 18 interpati 81 20 propinquius-cognominauero om. C 25 haec Nb om. C quam st adpones scripsi: pones CN LSld ponas b )

559
coram illis. si emeris seruum Hebraeum et cetera. notanda locutio, quemadmodum, cum illud dictum est ad Moysen, hoc est, hae sunt iustificationes, quas adpones coram illis, tam ad ipsum populum cetera dicuntur quam ad Moysen: si emeris seruum Hebraeum. non enim hoc Moysi dictum est, sed, quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.

Pertundet ei dominus auriculam de subula et seruiet ei in sempiternum uel in aeternum, quod graecus habet: litc; tov aiwvat. ecce quemadmodum scriptura multis locis dicit secundum hoc uerbum graecum sempiternum" uel "aeternum U aeternum, ubi non intellegitur illa aeternitas, secundum quam nobis aeterna promittitur uel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabuntur! neque enim seruus iste, qui uiuere in aeternum non posset, posset seruire in aeternum; sed intellegitur "aeternum" dictum, cuius temporis finis non est. aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum.

Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi, qui occiderit.-

Si quis percusserit seruum suum aut ancillam suam in uirga: quod est "de uirga".

Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. differt aliquid ista locutio ab illa, qua diceret more scripturarum: lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est. [*]( 8 Ei. 21, 6 19 Ib. 21, 13 21 Ib. 21, 20 23 Ib. 21, 28 ) [*]( 2 est] sit NLSbd 3 he C hec b iustificationes (ca a, I. m. 1) C 4 illis] ipsis N tam] iam CLSbd 5 quam] quasi bd si emcris soruum om. N 6 hoc] homini N MOYli] si N diceret om. b 8 pertundit C pertunde L 9 ei oni. b 10 iston eon C staneon N istonaeona LS evaiama b 12 seuipix sempiternum (exp. n. 1) C 13 aeternitas illa bd promittuntur bd 14 aeterno om. b cremabantur b lb istae N possit C 16 posset C 19 ibi om. C 23 possetIVi56 21 lapidare 81 et ante differt add. 8. I. m. 2 S differat LS 25 lapidatione om. C sed-est om. N; scd spatium aptum uacuum relinquitur )

560