Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Si autem taurus cornipeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more scripturarum.

Siquis autem aperuerit lacum aut exciderit lacum et non operuerit eum et ceciderit illuc uitulus aut asinus, dominus laci reddet. et haec locutio a parte totum intellegenda est; non enim, si equus ceciderit in lacum aut ouis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est.

Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro "ipsius erit".

Si autem depauerit quis agrum aut uineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est" alienum".

Si autem pignus acceperis uestem proximi. ante solis occasum reddes ei. genus pro specie posuit: sic enim dictum est, ac si de omni ueste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus scriptura testetur, qui non habet nisi eam uestem, unde se nocte cooperiat.

<Et> ecce ego mitto angelum meum ante aciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in [*](1 Ib. 21, 29 5 Ib. 21, 33. 34 11 Ib. 21, 34 13 Ib. 22, 5 16 Ib. 22, 26 22 Ib. 23, 20. 21 ) [*]( 1 Si] ut N cornipita C cornupeta LS7bd hestemam] eiternam LS 2 et om. N nudastercianam C nuduetertianam LSl om. 2f ante pro m. 1 exp. fţę C posuit] posito C 5 aperierit b 6 operierit CL a operuerit (n 8. I.) 8 7 reddit C 8 a parte (corr. m. 1) C aperte LS1 aequus NS 9 ceciderit (ci ex ce) N oues C 11 ipsi] ipsiuB C pro ipsius erit om. C 14 amiserit C ammiserit NLS 16 acciperis C aceiperit N proximi tui b 17 reddis C 18 omni] onia C 20 habent C se om. N 21 cooperiatnr N coopereat b 22 Et addidi scc. LXX 23 ut scripsi sec. Quatat. in Ex. quaest. XCI: et libri )

561
terram, quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. angelum suum iubet deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem.

Et mittam uespas ante te et eiciet Amorreos: a plurali ad singularem numerum se conuertit. intellegitur autem: eiciet Amorreos uespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur.

Per partes eiciam illos a te.

Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit "in me", idem tamen significat.

Respondit autem omnis populus uoce una dicentes.

Et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.

Et inaurabis illa auro. similis est locutio "lapidibus lapidabitur".

Cyathos in quibus immolabunt in eis.

Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, aceruos aceruos, generationes et generationes et similia. [*]( 4 Ex. 23, 28 9 Ib. 23, 30 10 Ib. 23, 32. 33 13 Ib. 24, 3 15 Ib. 24, 10 18 Ib. 25, 12 20 Ib. 25, 28 21 Ib. 26, 19 ) [*]( 1 adtende tibi scripsi: ante ibi C ante te ibi NL ante te*ibi (t eras.) S ante te ibit bd; cf. Exodi quaest. XCI et contra Faustum XVI 19 p. 461 edit. meae 2 exaudiri (i fin. ex e m. 1) C 4 et 6 amorreus C amorreos N amorręos Lb ammorreos S Amorrhaeos d 6 eiciet] eia N; cod. Graeci JxfiaXd» et £ xj3aXeTs 7 singularem numerum b 8 intellegatur Cbcl 10 illos C dis N 11 ne] nec b 15 ibi] ubi N exsc cod. Alex. deus] dfis ds b 16 hebręię C ebreicae N hebraeice LS hebraice d 17 iste CLS 20 cyatos CSl 21 (et 22) uni] uiri b 23 ne] nec b 24 puteus puteus C aceruus aceruus C ) [*]( XXVIII. Aug. soct. III pnrs 1. ) [*]( . 36 )

562

Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro.

Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est < qualis > "inaurabis auro".

Extra uelum quod est super testamentum de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur, ubi est sanctum, non intra uelamen, quod est super testamentum, hoc est sanctum sanctorum. ergo super non sic ait, tamquam esset tectum uel camera uel firmamentum caeli uel arcae cooperculum, sed etiam quod uice parietis obpositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare non utique alterum portari ab altero.

Legitimum sempiternum in progenies uestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.

Et sumet Aaron nomina filiorum Israhel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum. consequens erat, ut diceret: introiens in sanctum, hoc est" sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum uitantes interpretati sunt. sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam.

Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. et hic latini nonnulli soloecismum cauentes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem [*]( 1 Ex. 26, 29 3 Ib. 27, 6 5 Ib. 27, 21 14 Ib. 27, 21 16 Ib. 2a, 23 28 Ib. 28, 24 ) [*]( 2 serras LS 4 qualis addidi: om. CNLSbd; cf. Loc. Num. XIIII 5 testamentvm (v supra 0 additum) N 6 accendenda (pr. n a. I. \'II. 1) C id est om. N 9 sic om. C est CNLbd 10 celi C archae N coperculum CNL 14 •legitimum (E eras.) S 15 ante eo cxp. est m. 1 eo modo sempiternum in progenies oestras C 16 sumit C 18 in sanctum] sanctuaritl b sanctum d consequens-sanctum om. LS 20 solicismum CN solycismum L soloecysmum (e s. l.) S 22 notandum CLS corrigendum S 24 catenate N catenatas (s 8. I.) S hic] hinc NLS nonnullis N solycismum CLS1 solicismum N )

563
habet: \'tCIU; y.pio3?o6; ta aXoatStDta. hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino uel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustititiae terrenae non sunt stabilia.