De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Quae tamen etiam priuationes rerum sic in uniuersitate naturae ordinantur, ut sapienter considerantibus non indecenter uices suas habeant. nam et deus certa loca et tempora non inluminando tenebras fecit tam decenter quam dies. si enim nos continendo uocem decenter interponimus in loquendo silentium: quanto magis ille quarundam rerum priuationes decenter facit sicut rerum omnium perfectus artifex ? unde et in hymno trium puerorum etiam lux et tenebrae laudant deum, id est eius laudem bene considerantium cordibus pariunt.