De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed, ut quod dicimus intellegatur et nimium tardis satis fiat, uel etiam pertinaces et apertissime ueritati repugnantes cogantur quod uerum est confiteri, interrogentur, utrum corpori simiae possit nocere corruptio. quod si potest, ut foedius fiat, quid minuit nisi pulchritudinis bonum ? unde tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit proinde si consumpto bono natura consumitur, bona est ergo natura. sic et tardum dicimus ueloci contrarium; sed tamen . qui se omnino non monet, nec tardus dici potest. sic acutae. uoci contrariam uocem dicimus grauem uel canorae asperam; sed si omnem speciem uocis penitus adimas, silentium est, ubi uox nulla est: quod tamen silentium eo ipso, quod uox nulla est. tamquam contrarium uoci solet obponi. sic et lucida et obscura tamquam duo contraria dicuntur; habent tamen et obscura aliquid lucis, quod si penitus careant, ita sunt tenebrae lucis absentia sicut silentium uocis absentia.