De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est, ut uirgultum ex utroque nascatur; hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius. quae ratio conditionis et coniunctionis masculi et feminae atque benedictio nec post peccatum hominis poenamque defecit. ipsa enim est, secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus eius.

Quamquam enim iam emissi de paradiso conuenisse et genuisse commemorantur, tamen non uideo, quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et torus inmaculatus hoc deo praestante fideliter iusteque uiuentibus eique oboedienter sancteque seruientibus, ut sine [*]( 14 Gen. 1, 27. 28 23 cf. Hebr. 13, 4 ) [*]( 8 moueri] moueri nam creaturam S et (prius) — mouere in mg. suppl. P; 8. l. suparscr. R 5 intellegunt JRl istut P dixit b 6 deus om. Bbd cap. \'V\' E 7 homini? E hominis S 8 in s. I. E 10 oportuerit PBbd 11 probabiliter (bi s. l. m. 1) S qua Et propter] pter P 12 seminis S terra] in terra (in 8. l. exp. m. 2) E in terra S 14 femina P faeminam S 15 deus om. E; cool. etiam 84, 25 multiplicabimini (ni 8. l. m. 1 ut uiàetwr) S 17 faeminae S 19 quam] que P1 21 cap. VI- E missi PB 22 commemorantur El: commemorentur PBSbd 23 nubtiae El 24 thorus Eb prestante E iuatg fideliterque S 25 oboedienterl oboedientibus Pb sanct.eque (a eras.) E scaeque PS )

272
ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi fetus ex eorum semine gigneretur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis, qui genuissent, in aliquo formae statu manentibus et ex ligno uitae, quod ibi plantatum erat, corporalem uigorem sumentibus et illi, qui gignerentur, ad eundem perducerentur statum, donec certo numero inpleto, si iuste omnes oboedienterque uiuerent, tunc fieret illa commutatio, ut sine illa morte animalia corpora conuersa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deseruirent et solo spiritu uiuificante sine ullis alimentorum corporalibus sustentaculis uiuerent, spiritalia uocarentur. potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis subplicium mereretur.

Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae iam post peccatum poenamque humanam sic currentis adtendunt; non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt, nisi quod uidere consuerunt. quis enim dubitet homini oboedienter et pie uiuenti praestari potuisse, quod diximus, qui non dubitat uestibus Israhelitarum inpertitum esse quendam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla uetustatis detrimenta paterentur?

Cur ergo non coierunt, nisi cum exissent de paradiso? cito responderi potest: quia mox creata muliere, prius quam coirent, facta est illa transgressio, cuius merito in mortem destinati etiam de loco illius felicitatis exierunt. non enim scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos [*]( 20 cf. Dent. 29, 5 ) [*]( 1 dolore ac labore S 2 foetus ES foetos Bl gignerentur PBbd 8 succederent (de B. l. m. 1) S succiderent in mg. PzRI 4 et 8. l. m. 1 E 5 erat] est b 7 impleto E inpletoa PS si om. S oboedientesque S 8 mortę S 9 nutum (nu in mg.) P 10 regentis PB se om. PBlb 11 corporalium d 12 precepti S 15 paenamque P 16 currentes PR 17 consueuerunt PBbd cap. \'VII. E 18 enim 090 (non del. m. 1) S piae S prestari E pręstare b 19 potuisset E 22 quur B cohierunt P coierunt (i sup. eras. g pos.) B exiissent bd 24 eoięrent B cohirent S 26 scribtura EP expraessit P )

273
factos et ex eis natum Cain. potest etiam dici, quia nondum deus iusserat, ut coirent. cur enim non ad hanc rem diuina expectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tamquam stimulus inoboedientis carnis urgebat? ideo autem hoc non iusserat deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde iam mortale genus propagandum esset humanum.

Aut si ad hoc adiutorium gignendi filios non est facta mulier uiro, ad quod ergo adiutorium facta est? si, quae simul operaretur terram, nondum erat labor, ut adiumento indigeret, et, si opus esset. melius adiutorium masculus fieret . hoc et de solacio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. quanto enim congruentius ad conuiuendum et conloquendum duo amici pariter quam uir et mulier habitarent? quodsi oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter uiuere, ne contrariae uoluntates pacem cohabitantium perturbarent, nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. an aliquis dixerit de costa hominis deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc uellet, facere potuisse? quapropter non inuenio, ad quod adiutorium facta sit mulier uiro, si pariendi causa subtrahitur.

Nam si parentes filiis suis cedere ex hac uita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate inpleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis perfectaque humani officii iustitia hinc ad meliora [*](2 coięrent E quur PR 4 stinmlis PR urgebatmr (ur exp. m. ) [*](1) E urgnebat S 5 prescientiam 8 6 praescibat E 7 mortale» (m eras.) P 8 facta mulier (facta mu in mg. add.) P 9 cap. \'VIII\' E aij eicut S quae om. S quia b 10 operarentur Sb 11 indigeretur S adiutorjgm E adiutor S 12 et] eat P solatio P 18 tedebat EJRS 14 amici] mihi S 15 iuuendo P obsequendo ] oboediendo S 16 ne] nec PR contrarie E 18 maximae JR 19 faemina S 20 faeminam S f?mina b non 8. I. m. 1 B lJląe masculum (mus del. m. 1) P 22 subtrabatur b 23 cap. \'VIlII\' E cecedere P caedere S. 26 certa] terra b 26 offitii S ) [*]( XXVIII. Ang. leet. III par* 1. ) [*]( 18 )

274
transferri non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam, qua receptis corporibus fient sancti, sicut angeli in caelis, aut, si illam dari non oportet nisi omnibus simul in saeculi fine, aliqua inferiore quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam uel hoc corpus habet uel illa etiam, quae primitus facta sunt, uiri ex limo terrae, mulieris ex uiri carne.

Neque enim arbitrandum est Heliam uel sic esse iam, sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt, uel sic, quemadmodum sunt homines, qui ex ista uita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migrauit. iam itaque aliquid melius habet, quam in hac uita posset, quamuis nondum habeat, quod ex hac uita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem filiosque procreasset — creditur enim non habuisse. quia hoc scriptura non dixit, quamuis et de caelibatu eius nihil dixerit — quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis deo placens non mortuus, sed translatus est? cur ergo et Adam et Eua, si iuste uiuentes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Helias in Adam mortui mortisque propaginem in carne gestantes — quod debitum ut soluant, creduntur etiam redituri ad hanc uitam et, quod tamdiu [*]( 2 Matth. 22, 30 9 cf. Matth. 20, 10 12 cf. IV Reg. 2, 11 15 cf. Hebr. 11,40 19 cf. Gen. 5, 24 24 cf. Malach. 4, 5; Apoc. 11, 3 sqq. ) [*]( 1 ant] ad E 8 si 9. I. m. 1 JR oportebat b 4 aliquam inferiorem PRbd erit] erat E 8 cap. X- E helian EIPRl Eliam d 9 die. (m eraa.) E sunt accepturi pariter S 10 quemammodum E 11 mortem P 12 transIationS P 14 recte S gę,ţ. gesta (del. m. I) P enim om. S 16 putat Rl helian PBl Eliam d 18 scribtura EP caelibatu corr. m. 3 ex caelihabitu E 20 translatus] uiuua translatus b quur PR 21 iustQgte (tus exp. m. 1) E caatae E castg S 22 pos set (t add. m. 2 9. I.) P posset R 23 elias Rd 24 solbant P 25 reddituri R. )

275
dilatum est, morituri — nunc tamen in alia uita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumue peccato uiuentibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam non per carnis mortem, sed per dei uirtutem multo felicius mutarentur!