De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus opinari eius substantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora et loca mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. item nullo temporum uel interuallo uel spatio incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et nouior omnibus, quia idem ipse post omnia.

Quapropter, cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de [*](28 Gen. 2, 16. 17 ) [*](8 et om. S omnitenens om. S 7 intrinsecus (al ex in mg.) P 8 extrinsecus] intrinsecus (in mg. ai ex) P intrinsecus R amministret EJPR sibi om. P1 9 per ante corpora om. b 11 cuius] cui b 12 eius opinari Eug. 14 mobilem (in mg. al mutabilem) P 15 in s l. m. 1 R 16 quo] qui S intrinsecus (in mg. ax ex) P creatas (in mg. al ereaturas) P amministrat &PR 18 incommutabili (bi 8. I. m. 1) S incommutabile ęternitate excellentique b 19 et om. E1 23 scripturam dicentem bd scribturam EP 26 escae] esca EbdEug aesca PRS esci E2; cf. 242,17 aedes S 26 cognoscendi (alt. n 8. I.) R )

266
illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie conprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in uerbo eius, quod in principio erat apud deum et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem, qui eam capere non possunt, cum loquitur deus, nonnisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species adparet uel insonant uoces.

Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est, quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum ueritatis inpresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabili ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret dei uoluntatem atque [*]( 9 cf. Ioh. 1, 1. 3 28 cf. Sapu 7, 27 ) [*]( 1 aederitis 8 ab] de S 2 loquatus P 3 propriae PS conpraehendi EPRS 8 loquutionem P 9 aput EP deum] eum Eug 11 earn] eum S 13 ertasin R ecstasi d in om. EtBb 14 aliqua (qu 8. I. m. 1) B 16 cap. XVEIII E possit S loquutionem P22 19 ineffabili (i fin. ex e m. 1) jB ei quae S 20 utile ac] utique hoc Eug. salubrQ S inpraesserit BS et quae] quęque b que R 21 transgresston (i eras.) R debetur E1 ipse S ineffabiliter PMSEug, (8. I. m. 2) Ebd 22 omnia] ea omnia b 24 transferet S )

267
iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli, cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim, quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat, qui fidem catholicam sapit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo adsumto corpore per se ipsam esse uisibilem et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae inpietas procul a catholicis mentibus repellenda est. sed de hoc plenius alias, si domino placuerit, disseremus; nunc terminato isto uolumine id, quod sequitur, quomodo sit mulier ex uiri sui latere creata, in consequenti sperandum est.

LIBER NONUS.

Et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum [*]( 5 cf. Gen. 3, 8 9 Ariani 12 I Tim. 6, 16 20 Gcn. 2, 18-24 1 prophftae S ipsis El quur PR 2 ambigimns PBlbd hninsnaodi Sbd ei R1 3 do Rl illut P 4 scribtum EP peccasset b 6 creaturam ei Eug. 7 sapit] capit Eug (Knõll 212,18) hoc] hnc R2 8 hac] ac P1 uolnit P 9 heretici ER substantia El fili E1 assumto PR adsumpto Sbd 12 sol.o R 14 serui (ui s. l. m. 1) E suam om. El impietas E 16 repellanda (a pr. ex e . m. 1) R 18 consequenti sperandum (n ante d e. I.) E,SR2 consequentis parandum P consequentibus parandum R\'bd Expl lib octabus incipiunt capitula libri noni fol. 188 E Explicuit liber \'VIII\' (litt. tiltnuse. color.) fol. 210b P Explicit liber octauus (litt. mai.) Incipit liber nonus fol. 160b R Expl liber VIII (lilt. mai.) pag. 225* S 19 Explicuerunt capitula inC liber nonus fol. 134 E Incipit liber nonus (litt. ",i"wc. rubr.) fol. 2118 P Incipit lib VIIII (litt. mai. rvbr.) pag. 225b S 20 hominem esse solum bd )

268
ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa. et omne quodcumque uocauit illud Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. ipsi autem Adam non est inuentus adiutor similis ei et inmisit deus extasin in Adam, et obdormiuit. et accepit unam costarum eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. et dixit Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro suo sumta est. et propter hoc relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur ad uxorem suam; et erunt duo in carne una. si aliquid adiuuant lectorem, quae libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius inmorari, quod finxit adhuc deus de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; cur enim dictum sit "adhuc". id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam, quantum potuimus, in praecedentibus intimauimus. et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter adtendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus adtendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari. [*]( 24 lib. VI 5 ) [*]( 3 uocabit scripsi: uocauit ElPR uocaret IPSbd; sed confer 174, 26; 285, 2 4 adam illud b 8 ecstaaim d 10 loco PRbd 12 ex] de S, (8. I. m. 2 add. ai de) E 14 sumpta PRSb et om. E 15 ad uxorem suam] uxori suae PJRbd 16 aliqui S adiubant E1 17 in libris d conscribta E, (con 8. l. m. 1) P 18 immorare P deus adhuc S 20 quur PR 21 consuipmatam (prim. m exp. m. 2) E 24 enotandum S 26 hoc] hic b 27 non resistere b )

269

Si quem autem mouet, quia non dixit: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et de aquis omnia uolatilia caeli, sed tamquam utraque genera de terra finxerit, et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, uideat duobus modis esse intellegendum: aut tacuisse nunc, unde finxerit uolatilia caeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur deum finxisse, sed tantummodo bestias agri, ut uolatilia caeli etiam tacente scriptura intellegamus unde finxerit, uelut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta; aut terram uniuersaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi caelestium laudibus terminatis ad terram facta est conuersio sermonis et dictum: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi et cetera, nec postea dictum est "laudate dominum de aquis". ubi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant dominum? ubi etiam reptilia et uolatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant dominum? secundum istam uniuersalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: deus, qui fecit caelum et terram, siue de terra siue de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata ueraciter intelleguntur.

Nunc iam uideamus, quomodo accipiendum sit, quod dixit deus: non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum, utrum temporaliter uocibus ac syllabis editis hoc dixerit deus, an ipsa ratio commemorata est, quae in uerbo dei principaliter erat, [*]( 14 Ps. 148, 7 24 Gen. 2, 18 ) [*]( 1 cap. I E qu..em (id eras.) R adhuc in mg. sttppl. P 2 aqua br 4 inquit deus bd inquid El contra uocem agri in mg. praebetur:- hic minus abet P 6 fixerit P 7 utraque P 9 scribtura EP firerit P 10 inprimis P in prima. (m eras.) R 12 quemammodum E 14 drachonea E 16 ubi] ibi PRSbd omnes in mg. add. m. 2 P 17 dominum] deum ES ubi] ibi PRbd pinnataEIP 18 nihilhominus S dominum] deum ES 20 de terra] de arida. P de arida SSbd 28 cap. II E 26 sillabis PRS editus Rl )

270
ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc scriptura, cum diceret "et dixit deus: fiat" hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. an forte in mente ipsius hominis hoc dixit deus, sicut loquitur quibusdam semis suis in ipsis seruis suis? ex quo genere seruorum eius erat etiam ille, qui dixit in psalmo: audiam, quid loquetur in me dominus deus. an aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta reuelatio in similitudinibus uocum corporalium, quamuis tacuerit scriptura, utrum in somnis an in extasi? ita enim fieri haec solent. an aliquo alio modo sicut reuelatur prophetis? unde illud est: et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me. an per corporalem creaturam uox ipsa sonuerit sicut de nube: hic est filius meus? quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum conprehendere non ualeamus; uerum tamen certissime teneamus et dixisse hoc deum et, si corporali uoce uel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per suam substantiam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractauimus.

Nam uisus est deus etiam postea sanctis uiris alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum, alias aliter atque aliter; non tamen illas uisiones hominibus per substantiam, qua ipse est, sed per sibi subdita, quae creauit, eum praebuisse et per similitudines formarum uocumque [*]( 6 Ps. 84, 9 11 Zach. 2, 8 13 Matth. 8, 17 19 lib. VIII 27 20 cf. Apoc. 1, 14. 15 ) [*]( 1 femina S suscipiebat]. snspiciebat E 2 s;leribtura P et om. S 6 loquatur EPPEbd 9 uocum] locorum S 10 cum voce an incipit cap. III E alio aliquo S 11 prophetia S 18 sonauerit S sicut om. E1 14 his] eis E ad om. E1 15 conpraehendere EIP ualemus PRSbd cum uocabulo uerum tamen incipit cap. IIII E 16 et pr. om. b 17 expraessa P substantiam suam PRSbd 18 inperio S 19 precedente libro S 20 etiam om. P 21 inferiori S parte a. l. m. 1 R aerocalcum EP aericalcum R auricalcum S 23 qua] quam S quae bd per om. b subdita sibi b subditã (... add. tn. 2) E quae] qua S )

271
corporalium quod uoluit ostendisse ac dixisse certissimum eat eis, qui substantiam trinitatis incommutabiliter aeternam nec per tempus nec per locum moueri et per tempus et per locum mouere uel fideliter credunt uel etiam excellenter intellegunt. non ergo iam quaeramus, quomodo istud dixerit deus, sed potius intellegamus quid dixerit. adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum aeterna ipsa ueritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit, qui potest in ea cognoscere, quid quare creatum sit.