De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Plantauit ergo deus paradisum in deliciis — hoc est enim in Eden — ad orientem et posuit ibi [*](12 cf. Matth. 7, 7 24 Gen. 2, 8 ) [*](2 intellegire P 8 blasphemias (i 8. I. m. 1) 8 5 inuidendam P praecipius 8 multumque] multum P22 6 intellectus Bib; in mg. add. b aJ intellector 7 de deo S scribta EP 8 intelleguntur PRl figurat*e P atque] et quae R enigmatis E1S aenigmatibus Rbd 9 ista] ita R apostholicam S 10 quibus tam] quibusdam 8 11 enigmata E intendamus R1 12 querere P 13 ut (ut aup. & pos. m. 1 R 14 istoriam E18 15 siue—prophetiam om. S profetiam E1 17 dominus om. S 19 adque P 20 estimarem S existimarem PRbd 21 altegoricam (ri 8. I. m. 1) P 22 nolumus PRl ualuimiis Sd 23 praescrutemur 8 24 deus om. S diliciis R 26 edem Ex aedem 8 )
Uerba ergo dei sexto die dicentis: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super [*]( 5 Gen. 2, 9 12 Gen. 1, 29 24 Gen. 1, 29 ) [*]( 1 scribtum EP 2 brebiter Et S quemammodum E quemammodum E quemadmodum (quem s. I. m. 1) JB 5 deus adhnc S 7 non — uers. 10 escam om. 8 et om. E, s. I. m. 1 R de terra deus bd aliud] il)ud Rl 8 inquid ElPB adhuc om. b 9 omne. (m eras.) R ad in ras. m. 2 R et-escam om. Rl 10 ante iam sqq praebeniur uerba: iam-escam, ita tamen, ut iam et et ante pulchrum m. 2 s. I. guperscripta et omnia deleta sint E et om. S 11 hoc] id S 12 dite P omnem P omnes R paaulum Et papulum P 15 seminale 22* 16 eis om. 8 tunc om. b dedit.. B 17 insajtituta P 19 scribtum EP 21 producendi. R 24 uerbo b omnem P 25 pauulam E1 papulum P )
Illud plane, quod sequitur: et lignum uitae in medio paradiso et lignum scientiae dinoscendi bonum et malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. dictum est enim de sapientia: lignum uitae est omnibus amplectentibus eam. uerum tamen cum sit Hierusalem aeterna in caelis, etiam in terra ciuitas, qua illa significaretur, condita est; et Sarra et Agar quamuis duo testamenta significarent, erant tamen etiam quaedam mulieres duae; et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos inriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manauit, de qua diceretur: petra autem erat Christus. aliud quam erant illa omnia significauerunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. et quando a narrante commemorata [*](12 Gen. 2, 9 16 Prou. 8, 18 17 cf. Gal. 4, 26. 24 23 I Cor. 10, 4 ) [*]( 2 eius uerbo bd; in mg. add. al uerba eius P est s. l. m. 1 8 3 autemJ ergo S quod PRl 4 sonus P 6 quicquid E2R 7 exortura (ur 8. I. m. 1) R exoritura S erat E 9 extetissent P extetissent (n 8. I. m. 1) R 11 aures P utique] hoc b om. JR1 12 cap. III E 13 paradyso (o ex i m. 1) E paradisi RSbd dignoscendi bd 14 allegoria E 15 ista (a ex o m. 1) E fuerint (n s. l. m. 1) R significarent (8. I. add. m. 2 al cent) E 16 omnibus amplectentibus] amplectentibus ES 17 ierusalem bd 19 sara (a fin. in ras.) R,Sbd 20 quaedam etiam E quaedam etiam PRd quaedani om. b 21 inriget 2?1 22 sicienti R 23 manabit PR1 24 significauerant E )
Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae [*](4 cf. Luc. 23, 43 14 cf. Luc. 16, 24 ) [*]( 1 scribsit EP scriptor Rb narrator] narratur P narrauit Rb preteritarum P 3 idem] id est b 4 creatum] certum b 5 est s. l. m. 1 iJ post autem lit. 2-3 litter. R, aiam Rl 6 scribtura EP 7 ho minem (mi in mg. add. m. 2) P 9 corpore] a corpore RSbd 10 sit R adseragt E 11 de erunt R fabeant P 12 sicientem R contendant fuisse 5 13 arsentem S 14 l.azari (e utrimque eras.) E 15 dubitant Rl 16 questione S est s. l. m. 1 R 18 penarum P 20 abrabęę R abrahe S 22 querentibus R contentiosae R autem om. S 24 multi scripsi: multis EPRSbd sermonis E: sermonibus PRSbd 25 exute P )
Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et tamen sapientiam figurasse non uideo.
Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla [*]( 13 Gen. 2, 24; Ephes. 5, 31 15 cf. Ephes. 5, 82 ) [*]( 1 illae S 2 scribturarum EXP 4 arbitrem Pl 5 uero] ergo b 6 pot*uisse (i s. I.) R 8 sapientia P 9 scribturis EP 10 spiritalium corporalium (in mg. at corporalifl corporalia) b 12 apostolos\'P 18 constat otn. Blbd esse om. S post latere add. credimus bd propter hoc PRbd 14 adhereuit El adheraeuit P adherebit S 16 hoc om. PRSbd aeclesia E eclesia S 17 et J21 quemammodum E 18 figuratę S etiam] eu.m (eu in rcu. m. 2) R figurata RS 19 sara SSbd hismahel S hismael b ismael d 20 quur (alt. u a. I. m. 1) E,PR 21 amittant RI admittant b 23 ciuum E1 talem om. PB 24 homini S 25 ciuo E1 )
Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum [*]( 3 cf. m Reg. 19, 8 9 cf. m Reg. 17, 16 21 cf. Gen. 1, 81 ) [*]( 2 aliquid tamen om. S habuit] habuit tamen aliquid S colliride E corrilide 8 collyrida b 3 uSdicauit IPb 4 dubitauimus Ei ciuum Et 7 occasu EIPB ciuo El preatitit S 8 tam] tamqwm E 9 reficerSt b nec deficerent in mg. m. 2 P deficergt b 12 uel om. El puluere (u fin. retract. m. 2) R 15 cop. IIII E; hinc incipiunt Eugippti Excerpta p. 196 ed. Kndll scientiae om. S di- noscentiae S dignoscendi bd 16 boni et malitf etfin.] ac bd 18 acciperit Rl 19 autem om. Eug. 20 ciuo El 22 instituerit S iostituerat bd mali (i in ras.) B 24 aliunde BIBb promerendo PR 25 possumus S )
Flumen autem exiit de Eden, quod inrigabat paradisum, et inde diuisum est in quattuor partes. ex his uni nomen estPhison, hoc est quod circuit totam terram Euilat, ubi est aurum; aurum autem terrae illius bonum et ibi est carbunculus et lapis prasinus. et nomen flumini secundo Geon, hoc est quod circuit totam terram Aethiopiam. flumen autem tertium Tigris, hoc est quod fluit contra Assyrios. flumen autem quartum Euphrates. de his fluminibus quid amplius satagam confirmare, quod uera sint flumina nec figurate dicta, quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa [*](15 Gen. 2, 10-14 ) [*]( 2 esse et] esset S 4 esset] ê*- R dift S 5 aliquid ei bd 7 illo b 8 ederet] non ederet S figurata (s. I. m. 1 add. t futnra) S transgressio (gres s. I. add. m. 2) P 9 poene RS discerneret (8. I. add. m. 2 at disceret) E 10 fin. et om. b ex 81 11 in om. E quoddam aere bd 12 indidem] inde ItSbd 13 illum R1 15 aedem PS aedenij 17 fyson (phis5 6) ex his uni nomen est PRb hoc est om. PRb 18 euilath Sbd aurum autem] et aurum S 20 fluminis secundi E geo b 21 ethiopiam PIiS aethiopiae bd 22 tygris 8 hoc om. S est om. Sb quod fluit om. Et contra om. S 23 eufrates EPRS his] his autem PRbd 24 figuratae ES figurat.e P )
Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit [*]( 14 Gen. 2, 15—17 ) [*]( 3 cap. V E ipsae 81 5 scribtura EP 6 issc] esse S iisse d 7 tracţtus E tractos S 8 noti EPRS 10 terras b aeden PR aedem S 12 adque Et 18 opacabant] pacabant S occupabant b 14 sumpsit E2RSbd dominus om. EPB; sed confer 248, 7 17 aescae S esca PRlbd escam (e. l. m. 2; nam m. 1 om.) E,R2; sed cf. Locut. in Heptat. lib. I VII 18 manducauitis Et 19 quo bd diae (a exp. m. 1) P comederitis 8 ab] de S 20 dixerit breuiter S 25 operaretur (re 8. l. m. 1) E quid-custodiret om. b uel] et d 26 agriculturam (alt. n a. I. m. 1) R )
Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit atque ordinat inuisibiliter deus?
Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam [*]( 20 I Cer. 3, 7 ) [*]( 1 cap. VI E eum om. S 2 arbitremur Eb arbitramur PR 3 uideamus PRlb noluptate RI agriculari S agricolare b 4 in] in (8. Z. m. 2 at ad) E,R2 ad PRxbd quicquid E28 5 diliciarum R agriculturaiTi E errat E 6 accedebat S auersi 8 terrae (s. I. m. 2 af ra) E terra PRSbd 7 exhilaratio] ex illa ratio S 9 ipse 8 anim,ae (i eras.) E anime P 13 enim 8. I. m. 1 8 mirabilius quae R 15 seminibua (e na.1 ex i) E traslatis Sl 16 arbustulis b insitisj inser- tis S maleolis R 20 inquae. ES prospicere S plantant P 21 regat (sic) P incrimentum P 23 nihilhominus S reget S 24 adquc E I 25 Hinc excerpsit Eugippius ed. KtVlll p. 21)3 -204, 17 uelud RS ) [*](16* )
. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, [*](2 repperitur EPRS partem P1 3 et om. PRSbd Eug. administrationem Ex 4 qua] quę Sb incrimentum P 7 luminnria) lumina b noctisque u ex e m. 1) R 9 crescere] et crescere Eug. senescere] et senescere (seniscere P) PRabd 11 discere b societatis Rl 12 amministrari E7PR queque P 13 agantur Eug. terraena P 14 consolatur ]łl inquej inique (i m. 1 exp.) S lo eandem (n s. l. m. 1) S 16 naturale Rb quod crescit S 17 uo_ luntarium PR quod 51 19 & sentiat JB1 uoluntariae E uoluntari.e S 21 cap. VII E autem) enim S 23 eij et E 24 iternquel itfi quod b anima E1 26 neglegentiam P )
Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur — an eundem paradisum operari, id est ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in paradiso.
Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: nec erat homo, qui operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad [*]( 1 segnitiaip E umor E1PR 2 exitiabiles Et exsiciabilis R 5 «iustus abhorret (e ercu.) E iustas Sb aborret R arbor.e S a] a* (t ,eras.) E 7 uoluntate PRSlb 9 prudentibus (b 8. L m. 1) S 12 limitis (in mg at inimicus) b perturbator nullus. (sic distinct.) S adgressor nul. IUB S adgressor Ex aggressur Pl 14 scribtura EP 16 greco PRS 17 scribtum EP 20 interpraetatus ESR interpetratus P 22 ambiguae PlS 28 operetur E 26 ueruntamen S nec E )
Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam, quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.
Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum, [*]( 10 Gen. 3, 18 ) [*]( 1 tractamus Pb tractemus (te 8. I. m. 2) R 3 custodira S 4 terram E 6 ei om. b optemperaret RS precipienti P domino suo precipienti S 10 inquid PR 12 quod (0 B. I. m. 1) R si a. I. m. 1 R 14 aduersum S 15 aduersum S 16 istud Rtbd 17 saeuiebat Pl fiere.t (n eras.) E 19 ipso PRS aexto PRSbd die 8 20 ciuos El cybos R aut] ut Ex 23 quippe] quidem .PB\'M 24 macheria E magis ui (in mg. at maceria) b conmunire 8 27 quur PR)
Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua [*]( 17 Eccli. 10, 12 ) [*]( 3 ipse S sibi in ras. m 2 R .-ne (be eras.) R 4 ammitteret ER amitteret P accipit ER1 5 sibi 8. I. m. 1 R 6 quisquej quisquam b dicitur quisque S 7 custodire S 8 etiamsi] si (spat. init. lineae uacuo) S alteri (i add. m. 2) R salba P 10 immerito P 15 operaretur PRX 16 apostatare (pr. ta 8. I. m. 1) E 17 scribtura EP inquid P superbie S homini 8 himinis Rl 18 cap. VIII E 20 res est om. 8 est deus bd 21 substeterit R 23 ipsae S 24 loquutione P dicitur (ur s. I. m. 1) E 26 loquutione P. )
Proinde nullo modo uacare arbitror, sed nos aliquid et magnum aliquid admonere, quod ab ipso diuini libri huius exordio, ex quo ita coeptus est: in principio fecit deus caelum et terram usque ad hunc locum, nusquam positum est "dominus deus", sed tantum modo "deus". nunc uero. ubi ad id uentum est, ut hominem in paradiso constitueret eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita scriptura locuta est: et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: non quod supra dictarum creaturarum dominus non esset deus; sed, quia hoc nec propter angelos nec propter alia, quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum admonendum, quantum ei expediat habere dominum deum, hoc est sub eius dominatione oboedienter uiuere quam licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere uoluit, nisi ubi peruentum est ad eum in paradiso conlocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et cetera omnia superius: et sumsit deus hominem, quem fecit, sed diceret: et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi, sed nobis utilis. ille quippe nostra seruitute non indiget, nos uero dominatione illius indigemus, ut operetur et custodiat nos. et ideo uerus solus est dominus. quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque [*]( 5 Gen. 1, 1 10 Gen. 2, 15 ) [*]( 2 contempnens BS 4 ammonere EPB 5 exj in b ceptus 8 9 eumque (que s. I. m. 1) S eum quae R scribtura ElP 10 loquata P aumpsit EPPRSb deus dominus S 12 quo RS 14 sint S acribatur S 15 ammonendum EPR 16 obędienter S 18 paradisum b conlocandum E18 19 et fin. om. ES 20 sumpsit ElPRSb dominus deus b 21 sed-fecit add. in mg. m. 1 R om. b sumpsit E*PBSbd 28 custodiret (t fin. s. I.) R,B dominationg P 25 illius] ipsius 8 26 opeHretur BS dominus est S 27 illi] nulli (i 8. I. m. 1) B )
Neque enim tale aliquid est homo, ut factus deserente eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex se ipso: sed tota eius actio bona est ad eum conuerti. a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire, quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus seruiens naturae intrinsecus operanti sub deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus. non ergo ita se debet homo ad deum conuertere, ut, cum ab eo factus fuerit iustus, abscedat, sed ita, ut ab illo semper fiat. eo quippe ipso, cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia iustificatur et inluminatur et beatificatur operante et custodiente deo, dum oboedienti subiectoque dominatur.
Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram. ut culta atque fecunda sit, qui, cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam uel aratam uel satam uel rigatam uel si quid aliud, manente opere, quod factum est, cum operator abscesserit, ita deus operatur hominem iustum, id est iustificando [*]( 3 PB. 15, 2 9 Ps. 72, 28 17 cap. 9 ) [*]( 2 adiubaretur El 3 dixi] dii R inquid El 4 dpus] dfis E 5 eges] indiges 8 cap. VIIII E 9 adherere S 10 post tale uox erasa S factus ut b 11 eo om. EPR 12 conuerti ad eum bd 13 est om. b beatus que R 14 recidere P 16 opera.tur (n eras.) R 17 loquuti PR 18 ergo] enim S se] sccJ E deum] dominum PRbd 20 discedat El discedet S aibi] ipse bd presentia PRS 22 oboediente PR1 25 si quid] si quid ex sicut m. I R 26 operatur P abcesserit S )
Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semperque perfici debemus inhaerentes ei et in ea conuersione, quae ad illum est, permanentes, de quo dicitur: mihi autem adhaerere deo bonum est, et cui dicitur: fortitudinem meam ad te custodiam. ipsius enim sumus figmentum creati, non tantum ad hoc, ut homines simus, sed ad hoc etiam, ut boni simus. nam et apostolus cum fidelibus ab inpietate conuersis gratiam, qua salui facti sumus, commendaret, gratia enim, inquit, salui facti estis per fidem; et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. et alibi cum dixisset: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum, tamquam ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: deus enim est, qui operatur in uobis. sumsit ergo dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est "operari in eo" et "custodire eum." [*]( 11 Ps. 58, 10 12 Ephes. 2, 10 15 Ephes. 2, 8-10 21 Phil. 2, 12. 13 24 Gen. 2, 15 ) [*]( 1 abscedente] absente Eb facit S 2 presente R 8 quia (i B. I. m. 1) R quia si] quasi S autem om. b etiam] si etiam S sed etiam b 4 sic«» (ut er.) R praesente sibi S inluminator S lumi- natur PR 5 tenebatur P 6 a.uersione (d eras.) R 7 operaetur (ae ex a) S 8 incummutabiliter 221 9 inherentes EPR 10 adherere ER 11 et om. Ev 12 ad] at PaRI creati om. PRSbd 13 ad om. El simus om. Pl 19 preparauit R 21 uestrum E 23 fecerint S iustos (o ex u) P 24 uobis] nobis b sumpsit PR1J2b 25 eum a. I. m. 1 S 26 eum-operari om. b custodira S )