De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura — quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus —, ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum.
Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: .,noli tangere hanc herbam* — si forte uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit — sequetur quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset [*]( 1 Gen. 2, 16. 17 7 cf. Gen. 1, 12 ) [*]( 4 diae R ederetis PR 6 cap. X E. hinc excerpit Eugippius p. 197-202 ed. Knoll 6 nenenata EsEug. 9 quia (ia in ras.) R unusquam Pl 10 disserimus PRill ceperimus S 12 conueraatio 22 14 demonstrari] conmendari PRbd 17 prohibitua non tetigisset E 18 erbam ESl 19 praenuntiet E prenuntiat R sequitur PRSbd 20 quidem] quoque Eug. contemptorem RS2bd 21 nihilominus (n fin. 8. l. m. 1) R nihilhominus S utique om. Eug. moriretur S 22 congrua] contraria PRlbd non esset] eseet PRxbd 23 prohibet 221 26 pecunia illa bd )
Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.
Nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et hoc experimento didicit, quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae. malum autem inoboedientiae, id est superbiae et contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura [*]( 25 cap. 6 ) [*]( 6 adpetitum El 7 dei om. Eug. admissum E1 8 admitteretur E1 amitteretur PBl 11 uolumtati P preponeretur R 12 quur PB 18 quur PR 14 ut (m. 1 sup. in superser.) S 15 hec R hutilitas S 16 quidquid El 17 non 8. l. m. 1 R 19 ea Bl uoluntati (n 8. l. m. 1) B 21 hoc] ex hoc Eag. interest b 23 superuiae P et om. S Eug. contumatiae BS 24 imitationis (i fin. ex e m. 1) S 25 iam] & iam S 27 ulla (a ex e m. 1) R )
Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere, ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Emmanuhel nobiscum deus reconciliauit nos deo, hominum et dei homo mediator, uerbum apud deum, caro apud nos, uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod [*]( 23 cf. Matth. 1, 23 24 cf. I Tim. 2, 5 cf. Ioh. 1, 1. 14 26 Es. 7, 16 ) [*]( 1 malum] mali PRSbd Eug hoc om. El accepit hw E 5 post m. 1 s. l. E 6 adheserit EBS 7 pro et om. El haec] hoc b 8 posset b 9 adherere ER pribat ElP 11 iniqum E 12 ammissi JB1 13 sentiatur P 18 pena S 19 cuiJ cum Eug. placeat b 20 amissione E elegat S eligat (i ex e m. 1) R 21 super PRbd homines omnes S 23 hemmannhel Eug e*manuhel R emmanuel bd 24 aput EXP 25 cap. XI E 26 prophaeta S 27 contemnet S1 elegat S )
Frustra autem nonnulli acute obtunsi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret, quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim quia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est illud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique, etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, [*](11 cf. loh. 6, 38 13 cf. Rom. 5, 19 15 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 contemnet S eliget S 4 amissione RbdEug sentiat ur (m. 1 coni.) S experimentia P 6 boni S amissio (alt. i s. l. na. 1) R 7 experimentiam P 8 contempsit hbd 9 amittendo quid P 10 oboedientie P obentiae R 11 nolumtatem E eius uoluntatem bd 12 eligit P 14 ita et Eug: ita EPRSbd 15 oboedientiam (en s. l. m. 1) S constituuntur J-RSbdEug 18 acute S obtusi bd Eug 20 preceptum P 21 aperientia (sic) P 22 amisit P 23 non exp. m. 2 P caueretur (a corr. m. 2) R 24 eo (0 8. I.) S 2? inde om. b )
Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam [*]( 1 post quod ibi eis eadem uocabula erasa R accederet J21 2 quemammodum E inde (de 8. I m 1) R possint S 4 acciderent PR1 5 hęc b rectae R 7 intellegere PRlb 10 quemammodum E 12 loquendum PR calica (sup. c m. 1 scr. g et adiecit 1 calcet) S ni. hil ost ex 13 sillabus PR sillabus S 14 intelleget S 15 est et eius] essa eius (corr. m. 1) S pribatione ElP 16 sic et] sicut Eug (Knöll 201, 16) intuendo] ut intuendo S 17 plenitudinê. (m eras. -- add. m. 2) R pribationetp El priuationS (s. I. m. 2) P,b priuatione* R contraria Pb 20 posset (t 8. I. m. 1) 8 22 quod—est om. P1 2S sillabis PRS quemammodum E 24 latine R 25 intellegere EIPR quod Rl )
Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus. [*]( 2 et om. Eug pribationem E1 3 adpellamus 8 5 loquendo b 6 quemammodum E 7 inexperta Eug. 8 debitationem E1 9 quis] quis enim Eug. adherescere ERS 10 minitatus PRSbdEug. 11 huiusmodi PRbdEug 14 debitabant ElP 18 amniissuros R 19 potuerint (n s. I. m. 1) ES* potnerunt Eug. 20 intellegeregt (nt exp. m. 1) S et jR1 22 ante quae cap. XII E pribationum E1P cx om. S si 8. l. m. 1 S 23 aestu] extu El 24 quemammodum E 25 intellegere] intellere S 26 deo] de eo S )
Merito sane quaeritur, utrum hoc praeceptum uiro tantum dederit deus an etiam feminae. sed nondum narratum est, quemadmodum facta est femina. an forte iam erat facta, sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum postea recapitulando narratum est? uerba enim scripturae sic se habent: et praecepit dominus deus Adae dicens; non dixit "praecepit eis". deinde sequitur: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; non dixit "edetis". deinde adiungit: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. iam hic tamquam ad ambos pluraliter loquitur et pluraliter praeceptum terminat dicens: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. an sciens, quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, ut per uirum praeceptum domini ad feminam perueniret? quam disciplinam in ecclesia seruat apostolus dicens: si quid autem discere uolunt, domi uiros suos interrogent.
Item quaeri potest, quomodo nunc deus locutus sit ad hominem, quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et intellegere loquentem ualeret. neque enim aliter praeceptum posset accipere, quo transgressor eius esset, nisi hoc acceptum intellegeret. quomodo ergo illi locutus est deus? utrum intus in mente secundum intellectum, id est ut sapienter intellegeret uoluntatem ac praeceptum dei sine ullis corporalibus sonis uel corporalium similitudinibus rerum? sed non sic existimo primo homini locutum deum. talia quippe [*](6 Gen. 2, 16. 17 16 I Cor. 14, 35 ) [*]( 1 queritur R 2 faeminae P sed-femina in mg. m. 1 add. R 3 quemammodum E est] sit PJRSbd faemina S 4 erat in ras. R 5 recapitulandum Rl 8 esca El aesce S; cf. 242,17 aedes S aedetis S 12 di.e P aederitis S ab] de S 13 ei (i in ras.) R mulierg (8 corr. m. 2) R ordinatisaim*e P ordinatissimae RS 15 aeclesia E ęcclesia S 19 certg S praedi*tum (c eras.) E 20 aliter (ter 8. I. m. 3) E 21 possit S transgressoreius E transgresso rens Pd transgressor rens (re in ras. m. 2) R transgressor eus 8 22 deus om. El 23 post intus ras. 5 litter. in P 26 primum hominem Rl ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 17 )
Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut intueamur, quantum possumus, quantum ipse adiuuare et donare dignatur, opus diuinae prouidentiae bipertitum, quod superius, cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus hoc adsuescere contueri, quod adiuuat plurimum, ne quid indignum de ipsa dei substantia sentiamus. dicimus itaque summum ipsum, uerum, unum ac solum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque separatam, deum, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis sunt, aut fuit in eius substantia, quod iam non est, uel erit, quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt temporis mutabilitatem pati.
Hic ergo incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia simul, ex quibus currerent tempora et inplerentur loca [*](4 cf. Gen. 3, 8 16 I Tim. 6, 16 25 de sequent. cf. de ciuit. dei lib. XII 15 ) [*]( 1 scribtura EP locutum (JiTi (m. 1 exp.) B 2 est] fuit b S fcabrahae (h exp. m. 1) B specie S 4 uocem (em ex is m. 1) JB ambulantis PBSbd 7 adiubare El 10 pr§strinximus S 11 adiubat E\'iP 12 Hinc excerpit Eugipptus p. 204-209 ed. Knall 13 ipsum summum PSSbd uerum] ipsum uerum S 19 nec temporum s. l. m. 1 S 21 esse] esse de his b 22 post locis sequitur in ediUone Migniana: immoto cardine moueatur: sic tota palma ab articulo, qtUU uerba p. 260, 15, ubi eis locus est, in eadem editione desiderantur. 25 ergo] autem Eug. incommutabili* (a er.) E 26 implentur P1 )
Quocirca quisquis intellegere conatur, quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere inmortalis atque [*](1 secala PS 2 alt. quedam P 3 ullns] quIIqs (n exp. tn. 1) P nullus (n 8. I. m. 1) S,RbdJEug 4 ipsę 8 ut om. S 5 cap. XIII E 6 corporali] temporali (tem in raa. m. 3) E quod] et b 7 possit S 8 loca Rbd 10 loca Bbd 11 ad] in Sbd ad in B ad tJJ (in exp. m. 2) P occidente S 14 at] ut S 16 praecedet S 17 praecedet S 18 mouetur S 19 ipsae S conditus] conditus (a in ras.) P conditor S 21 conditor] non conditus Eug. (Knoll 206, 6) 22 per locum b 26 quemammodum E 27 aeternus ante uere om. bd inmutabilis S ) [*]( 17* )
Adfecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam se ipsam cum corpore per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si posset diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inueniet ea, quae per spatia locorum mouentur, nisi ab eis, quae loco fixa sunt, non moueri. non enim mouetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo, uelut inmoto cardine, moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum mouetur stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium, quod mouetur; sic plantae in talo est articulus, quo stante moueatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa. et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo, quod loci spatio non mouetur, agi ualeat, quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille, qui motus est, a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, inmoto articulo sui cardinis innitatur. [*]( 1 per tempus nec per locum PRbd 2 adsequi posse S 8 quemammodum E 8 cap. XllII E 9 cum corpore se ipsam Eug. 10 possit dEug. 11 quemammodum E 12 sunt PRbd 13 spacia (pr. a sup. e m. 1 superacr.) 8 14 manus fixa sit] fixa sit palma b 16 inmoto] in motu S inmoto—articulo in ed. Migmana hic desiderari supra memoratum est. 16 umeri EPR 17 umerus EPR . cum mouetur] commouetur PR Eug. monetur b 18 it] id ERS1 19 plante RS moueatur] mouetur SEug moneantur P 20 nullius bd 21 aliquo] alico R articulari b 22 flga 81 24 leuatur (e sup. a m. 1 super- Bcr.) R 25 illae S 26 quod (d exp. m. 1) S )
Porro, si in corpore nullum membrum per locum uoluntas monet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis, quae mouetur, et illa, qua fixa fit, ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id, quod mouendum est, innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus inpleat, sicut aqua utrem sine spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et inperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet nec aliquas loco mouet nisi per illas, quas loco non mouet!
Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quodsi de anima quisque non uult hoc credere - quod quidem sine dubio non solum crederet, uerum etiam intellegeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare. cui enim non facile occurrat, quod per locum non moueatur, quae per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est, ut anima per locum moueri non putetur, si corpus non esse credatur — sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non uult credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit. [*]( 2 monet B1 3 fine S 4 habent PRl 5 ipsae ERS 7 natura] natura sunt b 8 sfongeam E1 spungeam P spongeam Bl spungiam S 9 incorporeo] corporeo 8 conmixta S 10 quo] quod SB2 et] etiam P 12 ut] et S 15 intelligere P integere 8 20 possit S 22 quae] que P quod Rd 23 quicquid E*R £ P 25 cap. XV E ceperam 8 26 quiaque] quisquis E; cf. uers. 18 non uult quisque (hoc ordine) Flug nimis] minus S, in mg. b urguendus (u med. 8. I. m. 1) E,PBB 28 perfectae P )