De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Utrum autem ex eo, quod omnino non erat, id est ex nihilo, an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritaliter. erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. si enim deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creauit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requieuisse credimus, quae inchoauit facere, ut, quidquid deinde faceret, ex his faceret, non uideo, quemadmodum intellegamus adhuc eum ex nihilo animas facere. an dicendum est eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse diem illum occultum ac, si hoc potius credi oportet, spiritalem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est caelum et terram, atque in illis iam extantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum naturarum, non ipsas naturas? alioquin si iam ibi creatae essent, sicut erant futurae, non adhuc essent futurae. quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura et tunc esse coepit, cum eam deus sufflando fecit atque indidit homini. [*]( 1 subiacentem S snfcUceot? subiacente E 2 dedisset] fecisset dedisset PR fecisset dedissetque bd suflando EP 3 deberemus] deueremus uideremus P deberemus \'Jią.ęrę1Į1Ųş (del. m. 1) R ó se om. R 8 corpore El elimentis 8 9 suflando EP 10 cap. V E 11 qujae (i exp. m. 1) P 13 aliquid adhuc S 14 a om. b 16 quicquid E2B quemammodum EPR 17 cap. VI E 19 illum diem PRbd ac] hac R 21 mundi b 22 exstantibus PRd raciones R 23 aliarum om. Pl naturarum on<. PRd post alioquin 4-5 litt. er. R 24 creatae (e fin. s. l. add. m. 1) E adhuc (u ex o m. 1) E 26 cepit S suflando EP )

205

Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc, utrum eam naturam, quae anima dicitur et antea non erat ex nihilo creauerit, tamquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo, sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum deus flare uoluit, idemque hominis anima factus sit: an uero iam erat aliquid spiritale, quamuis hoc, quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus dei, quae natura esset animae, sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam deus eam de limo terrae uel puluere formauisset. non enim caro humana erat puluis aut limus, sed tamen aliquid erat, unde illa fieret, quae nondum erat.

Num ergo credibile est in primis illis sex dierum operibus deum condidisse non solum futuri corporis humani causalem rationem uerum etiam materiem, de qua fieret, id est terram, de cuius limo uel puluere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret. non etiam quandam pro suo genere materiam, de qua fieret? si enim quiddam incommatabile esset anima, nullo modo eius quasi materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim uitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem uirtutibus ueritatisque doctrina, sed in sua iam natura, qua est anima, sicut etiam caro in sua natura, qua iam caro est, et salute decoratur et morbis uulneribusque foedatur. sed sicut haec excepto, quod iam caro est,-in qua natura uel proficit, ut pulchra, uel deficit, ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino [*]( 2 dicitur (di ex du m. 1) E 3 tamquam (tam 8. I. m. 1) E 5 omuit nino (o fin. 8. I. m. 1) R 6 uo].- R 7 anima] flatus anima b 8 quicquid E2R erat pr. 8. I. m. 1 R qaae atque (quae del. m. 1) P 9 factus (actu 8. I. m. 1) R sit factus S flatus] flatus ait flatus R animae (mae s. I. m. 1) R 11 formasset Rbd 14 cap. VII E 15 solam S 20 a itoce si incip. cap. VIII E 21 materiam d quequaeremus P1 24 quae R 25 qua] quia S iam om. S uulneribus quae R 26 faedatur E fedatur Sb .27 uti pulchra P sit] sic b )

206
caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, -quae anima dicitur, cuius uel pulchritudo uirtus uel deformitas uitium est, habere aliquam materiem pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima, sicut terra, de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamuis non erat caro.

Sed enim terra inplebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens uniuerso totum suum, ut, etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam. specie tamen sua mundi fabricam molemque conpleret, secundum quam dicitur mundus caelum et terra.

At uero illa spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret, uel si est ulla, unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? uiuit, an non? si uiuit, quid agit? quid confert uniuersitatis effectibus? beatamne uitam gerit, an miseram, an neutram? uiuificat aliquid? an ab hoc etiam opere uacat et in quodam secreto uniuersitatis otiosa requiescit sine uigili sensu motuque uitali? si enim nulla prorsus adhuc uita erat, quomodo esset uitae futurae quaedam incorporea nec uiua materies? aut falsum est aut nimis latet. si autem iam uiuebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? quodsi tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est, inrationalis ergo uita materies erat animae rationalis, id est humanae? quid ergo inter illam pecorisque distabat? an rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? si enim uidemus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione et tamen eam rationalem iam dicimus, [*](2 uirtus (r ex s m. 2) R 3 deformitas (de 8. l. m. 1) E materiam PRbd 6 cap. YIIII E Sed] Si b enim] enim iam bd 7 illa (a ex 0 m. 1) R 9 conpleret E1 10 ter terra P 12 ei om. El alt. est om. if1 13 a uoce quam inc. cap. X E 15 an miseram] ac miseram S 16 ab (a ex 0 m. 1) S ob b 19 uite S 20 beatwe (a er.) E 21 miserte (a er.) E quomomodo E rationabilis Pl rationa.-lis R iationa**lis R 22 materiae PRSb 24 quid (i ex 0 m. 1) R illa El 26 infantelem B1 27 caepisse S rationem S rationabilem eam iam dicimus Siam] ut R om. Pbd )

207
cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae iam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?