De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nam cum quidam ex hoc uerbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia dei, id est eiusdem naturae, cuius ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de [*]( - 1 uiuam S 2 proposuemus P proposuimus RCbd 3 quatum E diximus Rb 8 adiubaret El adiuuauerit S rectae R nos om. EPRbd loquiturus P loquuturos R 9 est autem PRSbd 10 taemere P 11 falsumue b 13 cwcertissima E adserendo E1 adserendum S 15 sufiauit E 17 greci SRC habent PRC SVS<fIJOfĮOSY EPR TjVYjittooTjXTjV (8. I. add. m. 1 eneo y. sesen) C evesioijoev S IpIJoYjzaos b suflauit EP 18 superiori R3bd 20 suflauit EP deus om. Rl 21 corporeis b 22 labiisque PRbd suflauit EP 24 adiuuat Sbd 27 suflat EP )

202
se ipso eicit in flatu, hinc potius admonendi sumus hanc. inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. nos enim credimus dei naturam atque substantiam, quae in trinitate creditur a multis, intellegitur a paucis, omnino esse incommutabilem. porro autem animae naturam uel in deterius uel in melius commutari posse quis ambigit? ac per hoc sacrilega opinio est eam et deum credere unius esse substantiae. quid enim hoc modo aliud quam et ille commutabilis creditur? credendum itaque est et intellegendum neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a deo tamquam rem, quam fecerit, non tamquam naturae, cuius ipse est, siue genuerit siue quoquo modo protulerit.

Et quomodo, inquiunt, scriptum est: sufflauit in faciem eius, et factus est homo in animam uiuam, si non anima dei pars est uel dei omnino substantia? immo uero ex hoc uerbo satis adparet ita non esse. cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subiacentem sibi naturam corporis mouet et de illa, non de se ipsa flatum facit; nisi forte isti tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus, fieri etiam flatum, cum uoluntate sufflamus. quodsi etiam non ex hoc, qui forinsecus adiacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura, qua constat, sufflando aliquid eiceremus, non eadem natura est corporis et animae: quod et ipsi utique consentiunt. quapropter etiam sic aliud est animae substantia, qua corpus regit et mouet, aliud flatus, quem regendo et mouendo facit de corpore sibi subdito, non de se ipsa, cui corpus est [*](1 ammonendi PR 2 cap. I E 5 in fin. 8. l. m. 1 R 6 ambiget S 5 opinio b 7 est 8. l. m. 1 R esse P1 11 naturae] de natura Sbd natura R natnra? (e exp. m. 1) P est ipse bd 12 quoq; R1 18 suflauit EP 16 suflat EP 18 ipsa om. Pl sufflatum S t isti forte PRbd 19 i.so (p eras.) R alitu ElS1 21 uolumtate E1 suflamus EP hoc] hoc aere Rbd 22 & accepto (& B. I. m. 1) R 23 SQflando EP eiecerimus S 24 est ante eadem b 26 cap. II E sic] si* R qua] qua. R quae bd 26 et ante mouendo] uel PSbd 27 ipso S )

203
subditum. cum itaque longe quidem inconparabili modo sed tamen anima. regat subditum corpus et deus subditam creaturam, cur non potius intellegatur de subiecta sibi creatura fecisse deus animam in eo, quod sufflasse dictus est, quandoquidem ipsa anima, quamuis corpori suo non ita dominetur ut deus uniuersitati, quam condidit, tamen eius motu, non de sua substantia flatum facit?

Possemus quidem dicere nec ipsum dei flatum esse animam hominis, sed deum sufflando fecisse animam in homine; sed ne putentur meliora quae fecit uerbo quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est uerbum quam flatus, nihil est interim secundum supra dictam rationem, cur animam ipsam flatum dei dicere dubitemus, dum intellegatur non esse dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere, quod autem flatum facere, hoc animam facere. cui sententiae congruit quod per Esaiam dicit deus: spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci; nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere sequentia docent. cum enim dixisset: omnem flatum ego feci, et, propter peccatum, inquit, pusillum quid contristaui eum et percussi eum. quid ergo dicit flatum nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? quid igitur est: omnem flatum ego feci, nisi: omnem animam ego feci?

Si ergo deum diceremus tamquam corporei mundi huius animam, cui mundus ipse esset tamquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam [*]( 16 Es. 57, 16. 17 ) [*]( 1 incorporabili S 4 deum (m corr. m. 1 ex s) E sufiasse EP dictum sit S dictus sit. b õ corpori (i ex e m. 1) R 8 Posemus Pl 9 suflando EP 10 putetur S quae] quaeq\' S quae fecisse S 11 flatum E1 12 a uoce supra dictam inc. cap. III E ipstl S dei flatum PSSbd 14 atque] absque P suflare Ex 15 quod autemfacere om. b hoc] hoc 8 b 16 isaiam (a in ras.) P,d 18 eum om. ESb dici 8 20 inquid ElPxB 21 quid (i supra o m. 1 pos.) S 24 cap. IIII E 25 unius] ipsius b amantis E 26 rectae R suflando EP )

204
hominis, nisi corpoream de isto aere subiacente sibi ex corpore suo, non tamen quod dedisset sufflando de se ipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subiecto aere corporis sui, sicut anima de huiusmodi re similiter adiacente, hoc est de corpore, non de se ipsa flatum facit. nunc uero quia non tantummodo mundi corpus deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam siue corporalem siue spiritalem, nec de se ipso nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando.