De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam, causam scilicet rationemque praefigens, secundum quam eum post illos septem dies faceret, [*](11 cf. Sap. 7, 24. 25 18 cf. Sap. 8, 1 ) [*](1 et] quia b illa] illa natura bd, (in mg. addunt, cum in contextu omittant uoccm natura) PR creaturae bd 2 ratio] creatio Rb 4 possent (n 8. I. m. 1) E 5 propria uita Bbd ui*uente S 6 exsistentibus R 7 ergo] uero S 9 et 8. I. m. 1 S 10 homine* (m tras.) P fetum] factum PJR1 creat (rea in ras.) P 12 mundiciam R 14 quemammodum EP 16 commemorentur P commemorarentur R commemoratur S 17 nonda (dO. 8. l. m. 1) R 20 consummata] commemorata S 22 cap. X £ VIIII E in om. S 23 illa S rectf S faciende S 25 rationemque] et rationem S )

222
ut uidelicet corporis eius causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae, ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem angeli, creator uero et corporum et animarum deus, sed corporum ex hominibus, animarum ex angelis, aut prioris corporis ex terra et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in his. quae simul omnia creauit, deinceps uero iam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima! durum est hoc angeli aut angelorum filiam dicere esse animam, sed multo durius caeli corporei; quanto magis ergo maris et terrae! multo minus igitur in aliqua corporali creatura causalis animae ratio praecondita est, cum faceret deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret. si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.

Illud ergo uideamus, utrum forsitan uerum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi uidetur, deum in illis primis operibus, quae simul omnia creauit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret: cuius corporis in illis simul conditis rebus rationem creasse causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. nam neque illud, [*](20 cf. De ciuit. dei lib. XII 24 ) [*]( 2 illius] ipsius S 3 cum hoc dicitur om. E1, in mg. addit. m. 1 R 4 ad uocem humanae adnotatur in mg. m. 1 creande S inest] inest (in 8. I. m. 1) E est S õ humanae om. ES creandae om. S homin»efuturae P 6 quidam S humanarum S 7 sint] om. EFSb autem om. S et animarum et corporum PRSbd 11 his] iis d 13 animam] anima PR cum uoce durum incip. cap. XXX E angeli] angelicam S 15 aliqua PJJ1 19 animamatp E 20 posset b 21 certe S humane PRl opinione R tolerauilius PRl 25 creasset bd 26 esse PRl )

223
quod dictum est" ad imaginem suam", nisi in anima neque illud, quod dictum est "masculum et feminam", nisi in corpore recte intellegimus. credatur ergo, si nulla scripturarum auctoritas seu ueritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima uero iam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret.

Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. si enim iam facta erat anima et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? quid ergo fuit causae, ut anima innocenter uiuens insereretur uitae huius carnis, in qua peccando ipsum, qui eam creauit, offenderet, unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? an illud dicendum est, quod ad corpus administrandum uoluntate propria fuerit inclinata, in qua uita corporis, quoniam et iuste et inique uiui potest, quod eligeret hoc haberet, uel praemium de iustitia uel de iniquitate subplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali? illa quippe inclinatio uoluntatis ad corpus nondum est actio uel iustitiae uel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in iudicio dei recepturo unoquoque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. cur ergo non iam et illud credatur, quod dei nutu ad corpus uenerit, ubi, si uellet secundum eius praeceptum agere, mercedem acciperet uitae aeternae atque angelorum societatis; si autem [*]( 20 cf. Rom. 9, 11 23 cf. II Cor. 5, 10 ) [*]( 1 in 8. I. m. 1 R 3 scribturarum EXP 4 seu (u 8. l. m. 1) E 8 suflando EtS 10 cap. XXXI E hinc S questio S 11 possit PBl 12 cause S 13 carni b 14 laboris aerumna] laboriosa earum S 15 erumna E damnationis quae B 16 fuerat S 17 iustae R iniqu*e S 18 elegeret P elegerit Rib 19 suplicium E 20 nondam PXRX seu] aut S 23 unicuique b eaq; R per 8. I. m. 1 S 24 quur P 25 nu.tu (n er.) E 26 praeceptum eius bd mercidem P 27 sotietatem Sb societatis R contemneret (t fin. 8. I. m. 1) E contemnerit Bl contempneret S )

224
contemneret, poenas iustissimas lueret siue laboris diuturni siue ignis aeterni? an, quia hoc ipsum, deo uolenti obtemperasse, iam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse uel boni uel mali?