De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Namque aliud esse ipsam, aliud haec eius corporalia ministeria, uel uasa uel organa uel si quid aptius dici possunt, hinc euidenter elucet, quod plerumque se uehementi cogitationis intentione auertit ah omnibus, ut prae oculis patentibus recteque ualentibus multa posita nesciat et, si maior intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, auertens utique imperandi nutum a ministerio motionis, qua pedes agebantur; si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est, ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non uacet. aduertere, [*](1 eaque S 4 adflictiones Et corporum S 5 regendo] -regendo (ge eras. et ge 8. I. add. m. 1) B 7 qui in membris herbis E1 (in del. m. 1, membris exp. m. 3, herbis corr. in neruis m. 2) 8 ipsa b motu S 9 memoria teneatur] memorata teneantur b 10 est in ras. P 12 mobendi P non 8. I. m. 1 R 13 qunr PR abscessit S 14 tamquam] tamquam quem P1 15 retintegrare E1 sedintegrare S turbatur] tur S 20 hinc (i ex u m. 1) E lucet S se] si S uementi S \'22 rectae que R rectaeque S 23 ambulat 8 repet?nte E 24 agebantur] agitabantur S 27 ualet (in mg. al uacet) b )

217
obliuiscitur aliquando et unde ueniat et quo eat, et transit inprudens uillam, quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud auocata. quapropter istas corporei caeli corporeas quasdam particulas, id est lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae uiuificantis, eo quod incorporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum deus de hoc circumfuso et superfuso caelo corpori uiuentis miscuerit aut adiunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. omne quippe corpus in omne corpus mutari posse credibile est; quodlibet autem corpus mutari posse in animam credere absurdum est.

Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putauerunt, quintum quoddam esse corpus unde sint animae, quod nec terra nec aqua sit nec aer nec ignis, siue iste turbulentior atque terrenus, siue ille caelestis purus et lucidus, sed nescio quid aliud, quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit. si enim qui hoc sentiunt hoc dicunt corpus, quod et nos, id est naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine spatium loci occupantem, neque hoc est anima neque inde facta credenda est. quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis diuidi uel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inueniri nihilominus nouit. [*]( 18 cf. Cicero Tusc. quaest. lib. I 17, 41; De ciuit. dei lib. XXII 11, 2 edit. Migne ) [*]( 1 obliuiscetur 8 obliuisci«#tar R 2 uillam] in illam b S aduocata 8 5 quod] quod in cor 8 incorpore E1 incorporaeae 8 6 umor EXPS proximum om. Pl 7 amministretur EJPR 8 uiuenti b 9 ipsa ElP ipsA E2b 10 questio 8 11 posse om. 8 credibili PHl 12 abssurdum 8 13 cap. XXV E nec illud in mg. addid. m. 1 P 14 sit Pbd sint (n 8. I. m. 1) R anima bd 16 turbolentior RXS terrae nus 8 ille om. b 19 altitudine latitudine 8 21 facta inde b quicquid E*RS 28 patiretur P 24 quaeunt E 25 nihilhominus 8 )

218

Nec ipsa sibi aliquid tale occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando, se ut cognoscat, inquirit. cum enim se quaerit, nouit, quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. neque enim aliunde se quaerit quam a se ipsa. cum ergo quaerentem se nouit, se utique nouit et omne, quod nouit, tota nouit. cum itaque se quaerentem nouit, tota se nouit, ergo et totam se nouit; neque enim aliquid aliud, sed se ipsam tota nouit. quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se nouit? neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se; sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit uel quid futura sit quaerit. desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus, quia, si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se nouit quam caelum et terram, quae per sui corporis oculos nouit.

Omitto dicere, quia illud eius, quod etiam pecora habere intelleguntur uel caeli uolatilia, cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori esse simile deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. at si hoc corpus non est, quia certum est eas simulitudines corporum illic non solum memoriter detineri, uerum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari, quanto minus alia qualibet ui sua corpori esse anima similis potest!

Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne [*]( 1 tale aliquid bd occurret S nescire (i ex e m. 1) E 2 posset b agnoscat b inquiret S 3 querit PR querat PR non posset (non add. m. 2 lJ. i.) E 4 a] de S om. E ipsaip E 5 querentem PR seutique (e pr. ex i) R 6 sequerentem (ita com.) RS querentem P 7 ergo-nouit om. PlR tota b alint P 8 tota E1 sequerit (coni.) R querentem R 9 neque enim si nesciret ee scire se sed hoc sqq. b posse S quaerentem] quaerendum S querentem R 10 scire se] scire S hic bd 11 desi.nat (g eras) R 12 esset (se s. I. m. 1) E 18 tale S 18 et om. E1 19 simile esse bd 20 at] ad S ac b quia certum est om. PRl 22 deteneri SR1 23 qua»libet R ui sua] ut sua PRl uisu acorpori (sic coni.) S 25 natione R )

219
quod est, id est omnem naturam atque substantiam, non quidem admittenda est ista locutio, ne non inueniamus, quomodo loquentes ea, quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus; non tamen nimis est de nomine laborandum. nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quattuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora, sed neque hoc esse, quod deus est. quid sit autem, non dicitur melius quam anima uel spiritus uitae. ideo enim additur" uitae", quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. quamquam et animam eundem aerem appellauerunt, ut iam non possit inueniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus nec deus est nec uita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec uita sine rationali mente, qualis est in pecoribus, sed uita nunc minor quam angelorum, et futura, quod angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic uixerit.

Unde sit autem, id est de qua uelut materie facta sit uel de qua perfecta beataque natura defluxerit uel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur et quaeritur, illud tamen minime dubitandum est et, si aliquid antea fuit, a deo factum esse, quod fuit, et eam nunc a deo factam, ut anima uiua sit; aut enim nihil fuit aut hoc, quod est, non fuit. sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit, iam satis tractauimus.

Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est, quomodo possit intellegi, quod causalis eius ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus dei, quando fecit deus hominem ad maginem suam, quod nisi secundum animam non recte [*]( 2 ammittenda PE, locutio ne] locutione SB* 3 ea quae] eaq;\' R 4 nomine (o in ras.) S cap. XXVI E 5 quicquid E2RS 7 non 8. l. m. 1 R 9 plerumquae P 11 inuenire S quod S propriae PRS 15 pcepto (p s l. m. 1) R hic om. S 17 materiae EBS materiae (a exp. m. 1) P materia bd 18 perfecta] uelut perfecta b 19 etiamsi] etiamsi- (ub eras.) R etiam b 20 ante aliquid S 21 factum R 22 cum pr. aut incipit cap. XXVII E 23 qua] quam PBl 26 fuisse (e in ras.) R 27 deus in ras. P om. b 28 rectę S )

220
intellegitur. uerendum est autem, ne, cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias, quae futurae fuerant, deum creauisse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam dici deus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam flando fecerat? et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat, ut formaretur, erat et materies, de qua formaretur, id est terra, in qua uideri potest illa ratio uelut in semine latuisse; animae autem faciendae, id est flatum faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quod nisi secundum animam recte intellegi non potest —, si nulla erat natura, ubi conderetur?

Si enim haec ratio in deo erat, non in creatura, nondum ergo erat condita. quomodo ergo dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei? si autem iam in creatura erat, hoc est in his, quae simul omnia creauerat deus, in qua creatura erat? utrum spiritali, an corporali? si spiritali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu caelestibus seu terrestribus? et in ea erat hoc uacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut. in ipso homine iam propriam ducente uitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur nisi per concubitum atque [*]( 13 Gen. 1, 26 18 Gen. 1, 27 ) [*]( 3 creasse Blbd 4 putemus b 5 enim] autem b quos PIli 7 anima PR aflando P ««flando (af eras.) R afflando bd 9 erat ante et om. b erat-formaretur in mg. add. m. 1 R 12 flatus d 15 nisi] si P nisi (ni s. I. m. 1) R rectę 8 non om. b 17 cap. XXVIII E 20 iis d 21 post erat repetuntur uerba uers. 20. 21: hoc-erat S 22 mundi. (s eras.) R 28 et] an d haec d 24 condiretur PIli 25 propriam (m 8. l. m. 1) E otioaaeque B )

221
conceptum. an et illa creatura spiritalis, in qua latenter erat haec ratio, nihil agebat sui operis? et ut quid creata erat? an ut contineret rationem futurae animae humanae uel futurarum animarum, tamquam in se ipsis esse non possent, sed in aliqua creatura uita propria iam uiuente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus iam existentibus perfectisque naturis? parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritalis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam deus homini inspirandam facit. neque enim et ex homine fetum uel seminis uel ipsius iam prolis creat et format nisi deus per sapientiam adtingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat, dum pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. sed nescio, quemadmodum possit intellegi ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritalem, quae in dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura, quae commemorata non est. magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae praecedentem rationem facienda.