De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

In hoc ergo renouamur secundum id, quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae; secundum autem corpus, quod seminatur animale et surget spiritale, in melius renouabimur, quod nondum fuit Adam.

Dicit item apostolus: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui [*]( 11 cf. Rom. 5, 12; I Cor. 15, 22 12 Ephes. 4, 21—24 25 Col. 8, 9. 10 ) [*]( 1 peccatis b hesit ERS cap. XXX E 2 alt. et om. b 6 acci- peret S ciuo El 7 iustae R in] et in PRbd 8 autem om. S 9 iustae R moriturum (alt. r 8. 1. 1ft. 1) R 11 mortalem E 18 uos] nos b 14 hominem ueterem bd 18 eum om. b 21 cap. XXXI E 211 resurget PRbd 24 in adam b 25 item (8. I. m. 2 add. ai idê) E 26 eius] suis Sb 27 agnitione S agnitione* R )

199
creauit eum. hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam iustitiae, non spiritale atque inmortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis; hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. proinde illa stola prima aut ipsa iustitia est, unde lapsus est, aut, si indumentum corporalis inmortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam peruenire non potuit. dicitur enim et amisisse uxorem et amisisse honorem, qui speratum non acceperit illo, a quo sperabat, offenso.

Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam non tantum ante paradisum, sed iam in paradiso constitutus, quamuis in interiore homine fuerit spiritalis secundum imaginem eius, qui creauit eum: quod amisit peccando meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spiritale commutationem. nam si et interius animaliter uixit, non possumus dici ad hoc ipsius renouari. quibus enim dicitur: renouamini spiritu mentis uestrae, hoc eis dicitur, ut spiritales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit, quomodo nos renouamur ad id, quod homo numquam fuit? apostoli autem et omnes iusti animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen spiritaliter interius uiuebant, renouati scilicet in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eos; non ideo tamen iam peccare non poterant, si consentirent iniquitati. nam et spiritales posse cadere in [*]( 2 cf. Retract. II 24, 2. in sexto libro quod dixi Adam imaginem dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. 6 cf. Luc. 15, 22 19 Ephes. 4, 23 ) [*](1 cap. XXXII E inpraessam R 2 recipimus non perdidit sed detriuit S 12 sentiam El 13 paradysum S iam] etiam EaPRSbd paradysi 8 14 interiori b 16 merueritque E 17 commutati##onem S 18 dicere S hoc 81 ipsius] corpus ipsius S 19 in spiritu S 20 in oni. PRb 21 mente] nec mente b nos om. El ad ex in E 22 a uoce apostoli inc. cap. XXXIII E 28 intus b 24 agnitione EPSb 25 iam om. b non peccare poterant S 26 temtatione ElP temptationcm S )

200
temtatione peccati ostendit apostolus, ubi ait: fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. hoc dixit ne cuiquam inpossibile uideatur, quod peccauit Adam, si spiritalis erat mente, quamuis animalis esset corpore. quae cum ita sint, nihil tamen adhuc praepropere confirmamus, sed expectamus potius, utrum etiam cetera scriptura hunc intellectum non inpediat.

Sequitur enim quaestio de anima ualde difficilis, in qua multi laborauerunt nobisque, ubi laboremus, reliquerunt. siue enim quia non omnium omnia legere potui, qui de hac re secundum scripturarum nostrarum ueritatem ad aliquid liquidum minimeque dubium peruenire potuerunt, siue quia tanta quaestio est, ut etiam qui eam ueraciter soluunt non facile intellegantur a talibus, qualis ipse sum, fateor neminem mihi adhuc persuasisse, quod sic habeam de anima, ut nihil amplius quaerendum putem. utrum autem nunc certum aliquid inuenturus sim et definiturus, ignoro. quod autem potuero, si conatum meum dominus adiuuerit, sequenti uolumine explicare curabo.

Et finxit deus hominem puluerem de terra et flauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in [*](1 Gal. 6, 1 23 Gen. 2, 7 ) [*]( 1 et om. PRSbd 2 praeoccnpatus] occupatus » 4 tempteris EsRSb tcnteris d dixi EaPRSbd 7 prepropere P 11 nobis quae R ubi] ut b relipquerunt E relinquerunt PR 13 nostrarum om. PRIb 16 quales R adhuc mihi bd 18 utrum om. Pl autem om. Pb 20 meum s. 1. m. 1 S adiuberit El 21 Expt liber sextus incipiunt capitula fol. 98 E Explicuit liber sei tus do gratias amen (litt. maio color.) fol. 156b P Explicit liber sextus do gratias 1. Incipit lib septimus fol. 127b R Explicit liber sextus (litt. maio atr.) Incipit liber septimus (litt. maio rubr.) pag. 169b S fol. 52 b C 22 Explicuerunt capitula incipit liber septimus iol. 99 E Incipit liber VII (litt. maio rubr.) fol. 157x P 24 est orn. C )

201
animam uiuentem. haec uerba scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposueramus et de ipso homine facto maximeque de eius corpore, quantum satis duximus, quod secundum scripturas uisum est, disseruimus. sed quia de anima humana non parua quaestio est, ad hunc eam librum differendam putauimus nescientes, quantum nos dominus adiuturus esset recte loqui cupidos, illud tamen scientes, nisi, quantum ipse adiuuaret, recte nos non esse locuturos. recte autem est ueraciter atque congruenter nihil audacter refellendo, nihil temere adfirmando, dum adhuc dubium est, uerum falsumne sit, siue fidei siue scientiae christianae, quod autem doceri potest, uel rerum ratione apertissima uel scripturarum auctoritate certissima sine cunctatione adserendo.

Ac primum illud uideamus, quod scriptum est: flauit uel sufflauit in faciem eius flatum uitae. nonnulli enim codices habent: spirauit uel inspirauit in faciem eius. sed cum graeci habeant svstpoairjasv, non dubitatur flauit uel sufflauit esse dicendum. quaerebamus autem in superiore sermone de manibus dei, cum homo de limo formatus cogitaretur; quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est: sufflauit deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisue sufflauit?

Uerum tamen hoc uerbo scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adiuuit.