De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed rursus non uident, qui eius corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spiritale, nihil inpedire. si non peccasset, ut post paradisi uitam, quam iuste oboedienterque uixisset, acciperet eandem corporis mutationem in uitam aeternam, ubi iam cibis corporalibus non egeret. quid ergo necesse est propter hoc iam cogi figurate, non proprie paradisum intellegere, quia non posset mori corpus nisi peccato? uerum est quidem, quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit apostolus: corpus mortuum est propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum et post uitam iustitiae, cum deus uellet, fieri spiritale.

Quomodo ergo, inquiunt, renouari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? hoc plane recipimus secundum quendam modum et non hoc recipimus secundum quendam modum. non itaque inmortalitatem spiritalis corporis recipimus, quam nondum habuit homo, sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo. renouabimur ergo a uetustate peccati non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius. id est in corpus spiritale, cum efficiemur aequales angelis dei, apti caelesti habitationi, ubi esca, quae corrumpitur, non egebimus. renouabimur ergo spiritu mentis nostrae secundum imaginem eius, qui creauit nos, quam peccando Adam perdidit. [*]( 21 cf. Matth. 22, 30 28 cf. Ephes. 4, 23 ) [*]( 1 paradisum S 3 ut om. E quam] si b oboedienter quae R 5 uita aeterna PRSbd 6 cogi om. S figuratlJ.e E figurate S propriae RS 8 moriretur S in nig. add. aut m. 1 aut coaequalis: Ei libro de correptione et gra . Bina ista quid inter se differant diligent et uigilanter... et posse multo maior non posse mori R 10 est otn. PRSbd tamen posset] pot»**est (in raa.) R 11 fieri om. E 14 non perdidit S 15 cap. XXVIII E 16 post modum repetuntur uerba uers. 15 et non hoc-modum in cod. P itaque] utique S 18 per] in 8 labsus P 19 in mg. additum: Qui letris acute legas et non credas pdidisse sed deteriorasse imaging d! S 28 renouamur PRd )

197
renouabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induet incorruptionem, ut sit spiritale corpus, in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset.

Denique non ait apostolus: corpus quidem mortale propter peccatum, sed: corpus mortuum propter peccatum.

Illud quippe ante peccatum et mortale secundum aliam et inmortale secundum aliam causam dici poterat; id est mortale, quia poterat mori, inmortale, quia poterat non mori. aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas inmortales creauit deus; aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus homo creatus est inmortalis, quod ei praestabatur de ligno uitae, non de constitutione naturae: a quo ligno separatus est, cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. mortalis ergo erat conditione corporis animalis, inmortalis autem beneficio conditoris. si enim corpus animale, utique mortale, quia et mori poterat, quamuis et inmortale ideo, quia et non mori poterat. neque enim inmortale, quod mori omnino non possit. erit nisi spiritale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur. ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter iustitiam spiritale fieret, et ob hoc omni modo inmortale factum est propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod posset non fieri, si homo non peccasset.

Quomodo enim corpus nostrum dicit apostolus mortuum, cum adhuc de uiuentibus loqueretur, nisi quia iam ipsa [*](1 indue-t- (re et ur er.) E induetur PS, (e ex i m. 1) Rtd 2 incorruptione PRSd 7 cap. XXVIIII. E 8 inmortale El 9 fin. quiaj quippe quia b 11 deus om. S mori non posse S 12 quem modum Rl creatus est homo PRbd 18 prestabatur E 15 posset non] non posset S potest non b condicione P 16 benefitio R 18 immortale (im 8. l. m. 2) S 19 quod] quia b possit (ssit sup. eras. t m. 2) E 20 futurum quod nobis E in resurrectione futurum S 22 ob hoc-factum] ob hoc mortale omnino factum b 28 et om. S 24 posset] potuisset S 25 enim] ergo Pbd ergo (eras. et in mg. enim add.) R 26 loquetur El conditio RSbd )

198
condicio moriendi ex peccato parentum haesit in prole? animale est enim et hoc corpus, sicut et primi hominis fuit; sed hoc iam in ipso animalis genere multo est deterius; habet enim necessitatem moriendi, quod illud non habuit. quamuis enim restabat adhuc, ut inmutaretur et spiritale factum plenam inmortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non egeret, tamen, si iuste uiueret homo, in spiritalem habitudinem corpus eius mutaretur, non iret in mortem. in nobis autem etiam iuste uiuentibus corpus moriturum est. propter quam necessitatem ex illius primi hominis peccato uenientem non mortale, sed mortuum corpus nostrum dixit apostolus, quia omnes in Adam morimur. item dicit: sicut est ueritas in Iesu deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis, hoc est, factus Adam per peccatum. uide ergo, quid sequatur. renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. ecce, quod perdidit Adam per peccatum!