De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quod ergo sequitur: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae, hinc iam, quantum arbitror, intimatur, quae fiant secundum interualla temporum ex illa prima conditione creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. et recte ab eo coepit elemento, ex quo cuncta genera nascuntur uel animalium uel herbarum atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. omnia quippe primordia seminum, siue unde omnis caro siue unde omnia frutecta gignuntur, umida sunt et ex umore concrescunt. insunt autem illis efficacissimi numeri trahentes secum sequaces potentias ex illis perfectis operibus dei, a quibus in die septimo requieuit.

Uerum tamen quis iste sit fons ad inrigandam faciem terrae omnis idoneus, merito quaeritur. si enim fuit et obstrusus est uel siccatus, causa quaerenda est. nunc enim uidemus nullum esse fontem, quo inrigetur omnis facies terrae. fortassis ergo peccatum hominum hanc etiam poenam conmeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur labor. posset hoc, quamuis nulla id scriptura narrauerit, adfirmare humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui poena laboris inposita est, post paradisi delicias extitit; paradisus autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco loquendum est, ex cuius uno capite [*]( 3 Gen. 2, 6 ) [*]( 1 fecit] fecit deus 8 3 ergo] autem bd 4 inrigabat El 6 prima illaM 7 rectae B cnepit S 8 atque] uel S 11 fructecta ER fruteta b umida ElPB: umore ElPMl 12 illi S in illis b 13 potentius P illis ex his m. 1 E cum a inc. cap. XlIII E 16 merito (to 8. I. m. 1) E obtrusus P 17 siccagtus E nunc (c sup. er. m superscr. m. 1) R 18 inrigetur El 19 conmeruit ElPB 22 id om. S humana suspicio om. 81 24 post s. I. m. 1 S exstitit bd 25 habebat (bat s. I. m. 1) S (b fin. s. I. m. 1) R suum ex suam m. 1 E 26 loco (co in ras.) R )

151
quattuor magna flumina et nota gentibus manare narrantur. ubi ergo erat iste fons aut ista flumina, quando ille unus maximus ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae? certe enim tunc non Geon, qui dicitur Nilus, unus ex illis quattuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra et non Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.

An primo deum uoluisse credendum est uno fonte maximo inrigare omnem terram, ut ea, quae in illa principaliter condiderat. accepto humoris adiutorio iam etiam per temporalia spatia gignerentur pro suorum generum diuersitate etiam diuersis numeris dierum, et postea plantato paradiso repressisse illum fontem multisque fontibus, sicut eam nunc uidemus, inpleuisse terram, de paradisi autem uno fonte quattuor ingentia flumina diuisisse, ut et terra cetera creaturarum suarum plena generibus congruos numeros suorum temporum agentibus fontes etiam suos haberet ac fluuios et paradisus loco electiore plantatus quattuor illa flumina ex capite sui fontis emitteret? aut ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante prius totam rigasse terram atque ad parienda per temporum numeros genera, quae in ea sine interuallis temporum creauerat, fecundasse ac postea repressisse in eo loco aquarum eruptionem uastissimam, ut de diuersis per omnem terram capitibus fluminum ac fontium iam manarent, ac deinde in regione illius fontis non iam uniuersam terram rigantis, sed memorabiles quattuor solos illos fluuios [*]( 1 manere P1 2 fons iste PRbd ille supra iste scr. m. 1 S 6 et omnem S 7 saciabat R 9 inrigare El rigare S ea] illa PRbd in om. S illa] ea PRbd om. S post principaliter add. in eo S 11 spacia R 12 post dierum add. gignerentar b 13 repraessisse R fontibus] aliis fontibus b eam] ea El iam bd 14 uno om. P, s. I. m. 1 B 16 generibus plena S 17 fontes (s sup. er. m a. m. 1) R 18 electiore] eletiori (a m. 1 add.) S 19 fontes E1 aut in ras. R 20 rigasset E irrigasse bd adque E1S1 21 pariendaqi E parianda P tempora 8 23 eo om. El 24 iam s. l. m. 1 S 25 in regionej irrigatione b 26 solos illos quattuor PRSbd emittentes ES )

152
emittentis plantasse paradisum, ubi hominem, quem fecerat, conlocaret?