De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Nos autem, quorum gressus, ne in illam peruersitatem incidamus, eadem diuina prouidentia per sanctam scripturam regit, ex ipsis quoque operibus dei eodem adiuuante indagare conemur, ubi haec simul creauerit, cum a consummatis suis operibus requieuit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis. frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis exorta est. sed quo etiam ordine nouimus. surrexit enim a radice. quam terrae primum germen infixit, atque inde omnia illa formata et distincta creuerunt. porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia primitus fuerunt non mole corporeae magnitudinis, sed ui potentiaque causali. nam illa magnitudo copia terrae humorisque congesta est. sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque uis est, qua ualuit adiacens humor conmixtus terrae tamquam materies uerti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum uiriditatem ac figuram; in [*]( 2 iu s. I. m. 1 E tantae SRb solerciae R 3 demonstrentur is m. 1 8. I.) S promptu Sbd 4 inuestigamus (in s. I. m. 1) Rbd õ ad ElSl illa quorum] aUquorum S 7 99 possunt ERl consuerunt PR 9 in s. I. m. 1 E 11 adiubante El 12 a om. b 14 cap. XXVII E arboribus E 15 pulchritu nem E pomis] pomis pendentibus S 16 est exorta Sbd quo] a quorum (in mg. sed quo etiam) P 17 radice. (s er.) P 18 atque (t s. I. m. 1) S 19 creauemnt E ex semine (se m. 1 s. I.) E in semine: ergo (sic) b 20 fuerunt primitus PRbd molae R 21 ui] in b causaliter b 22 umorisquae El humorisque (s m. 1 s. I.) S congesta] quamgesta Et 23 prestantiorque ES praestantiorque (r fin. s, I. m. 1) R qu.a R amor EXR commixtus PRSbd 24 illus El qualitate El )
Sicut autem in ipso grano inuisibiliter erant omnia simul, quae per tempora in arborem surgerent, ita ipse mundus cogitandus est, cum deus simul omnia creauit, habuisse simul omnia, quae in illo cum illo facta sunt, quando factus est dies, non solum caelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae uelut inconstantes motus patiuntur atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt, sed etiam illa, quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per tem- . porum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae deus usque nunc operatur.
Quae cum ita sint, hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et [*]( 26 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 opulenciam R 2 quidj quidquid P quicquid R aut] et b 3 ex illo occulto quodam S tensauro E1 seminias E 4 depromptum Sbd ad EXR 5 rursum S altero] alio S 11 utrQq; (u init. 8. I.) P nec ex] nex (corr. m. 1) S 14 post terra add. esse d 15 cap. XXVIII E 18 cum] et cura d facta] creata S 20 manent S terra EPb terra. (e er.) R abyssus EPRSb uelud S 21 paciuntur R adiuncta El 22 quae om. Et 23 produxef (ef m. 2 in ras.) E 24 exorirentur Sbd 26 quaecum P1 quaecumq; RP2 sint (i ex u) R )
Et finxit deus hominem puluerem de terra et insufflauit in faciem eius flatum uitae. et factus est homo in animam uiuentem. hic primo uidendum est. utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur, quomodo factus sit homo, quem sexto illo die factum legimus. an uero tunc quidem, cum fecit omnia simul, in his etiam hominem latenter fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum, ut eo modo et ipse, cum iam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa, quae simul creauit, cum factus esset dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma uitam gerit, uel male uel bene, sicut fenum, quod factum est, antequam exoreretur super terram, accedente iam tempore et fontis illius inrigatione exortum est. ut esset super terram.
Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum. sicut terra et mare. neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse ac deinde in hanc faciem, qua mundus exstructus est. accessu temporis tamquam exorta claruisse, sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orerentur. uel frutecta uel animalia quaeque secundum suum genus. nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita accessu postea temporis extitisse atque in has enituisse formas, quae [*]( 2 Gen. 2, 7 ) [*]( 2 Explicuerunt capitala incipit liber sextus feliciter deo gratias fol. 84 E 3 insuflauit El 4 uiuam S 7 fecit om. S latenter ho- minem bd 8 foenum (0 s. I. m. 1) S faenum PRC 10 esset] est PRSbd. 12 pspicua S sicutitf foenum JS faenum PRC 13 exoriretur SR*Cbd 14 inrigatione El 16 cap. I E 18 6 factus est (6 exp. m. 1) S 19 dicenda sunt haec S 20 ac] hac R deinde (n s. I. m. 1) S hanc (n s. I. tn. 1) E 21 extructus EP 24 orirentur SCbd fruteta b et ftligne 25 genus suum b 27 temporis postea S )
Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua uisibilique forma de limo fictum, sed tunc non commemoratum, quod nunc recapitulando insinuatur, et uideamus, utrum nobiscum ipsa scriptura concordet. sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos deus dicens : crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. iam ergo de limo formatus erat et illi iam soporato mulier ex latere facta erat. sed hoc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. neque enim sexto die factus est masculus et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos et benedixit eos. quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? an et hoc praetermissum scriptura recoluit? nam sexto illo die etiam paradisus [*]( 11 Gen. 1, 26-28 ) [*]( 1 perfectionis senario S 2 homo s. l. tn. 1 S 3 in om. S 4 foeuum S faenum PJRC 8 fictum (s. l. m. 2 a! fac) E,PR2 factum RlSb non om. S II narrarentur (ra s. I. m. 1) S lo reppunt R 17 feminam El 18 deus] dominus E 19 eis S 22 superato Rl 23 facta] iam facta PMSCbd hoc] hoc tunc bd 26 facta est S faemina P inquid P 27 homine. (m er.) P 28 paradyso S )
Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem, qua deus etiam haec simul cum ceteris fecit, uerba certe hominis nouimus nisi per temporales morulas emitti uoce non posse. cum ergo uerba hominis audimus, uel cum animantibus uel cum mulieri nomen inposuit uel cum secutus etiam dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his uerbis syllabae simul sonare potuerunt, quanto minus haec omnia cum his, quae simul creata sunt, simul fieri! ac per hoc aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque interualla temporum facta sunt diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum conditus uel circuitu lucis nescio quomodo uel emissione et contractione mane ac uesperam faciebat; aut. si consideratis omnibus, quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis ratio persuasit illum diem spiritalem sublimiter ac primitus conditum lucem quandam sapientem uocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur, atque huic sententiae scripturae uerba congruere, quod ait postea: cum factus dies est, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum [*]( 10 Gen. 2, 24 25 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 conlocatus El collocatus est PSbd collocatus e»* (st paene er.) R 2 inposuit E1R 6 simul haec S 7 morulas om. 81 9 sequutus PRC 10 matrem suam S 11 coniungitur PR duo] ambo RCtb una carne E 12 sonuerunt b 14 his] iis Rd cum uoce ac inc. cap. II E 17 substancia R 20 pertracta E 22 conditam EPRSCb esse uocatum S 23 praesentiam E conditioni J cognitioni b 26 est dies PRSbd 27 foenum S faenum PRC )
Huc accedit, quod ipsa etiam uerba, quibus narratur, quomodo deus paradisum plantauerit in eoque hominem, quem fecerat, conlocarit ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina inponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non fuisset inuentum. tunc ei mulierem costa eius detracta formauerit, satis nos admonent haec non ad illam operationem dei pertinere, unde requieuit in die septimo, sed ad istam potius, qua per temporum cursus usque nunc operatur. cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. et eiecit deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam.
Cum ergo dicit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, manifestat utique, quod aliter nunc eiecerit de terra lignum, aliter tunc, cum tertio die produxit terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus et lignum fructuosum secundum suum genus. hoc est enim: eiecit adhuc, super illud scilicet. quod iam eiecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requieuit, [*]( 2 Eccli 18, 1 16 Gen. 2, 8. 9 20 Gen. 2, 9 ) [*]( 1 exoriretur SCbd adtestari El 3 est] est enl (ent s. I. m. 1) R 4 fietus] factus RISb 5 sint El sunt EWJRSbd 6 ad om. S 7 qua 22 operatur huc ac om. P1 8 accidit S 10 conlocauit E collocarit PRd collocauerit b 11 inponeret E1 13 ammonent WPRC 14 in s. I. m. 1 S 15 quo S 16 narrar?t E 17 aedem El eden S 18 quam R 19 pulchrum (1 a. I. m. 1) R et — uers. 21 aspectum om. S 20 dicit ergo PBCbd 21 adspectum (ubique ads.) d 22 eicerit B 23 pauuli E1 genus suum Sd )
Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum. sed dilatum aliquid, quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. sed quae die sexto creata sint, apertissime scriptura declarat, anima. uiua scilicet secundum unumquodque genus quadrupedum et repentium et bestiarum et ipse homo ad imaginem dei masculus et femina. proinde potuit praetermittere, quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narrauit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit, intimaret, hoc est de terrae puluere, et mulier illi de latere, non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, uel in eo, quod dixit deus: fiat, siue: faciamus, uel in eo, quod dicitur: sic est factum, siue: fecit deus. alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut, cum herba et lignum diei tertio sit adtributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die scriptura tacuerit.
Postremo, quid respondebimus de bestiis agri et uolatilibus caeli. quae adduxit deus ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret? quod ita scriptum est: et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus illi adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa: [*]( 22 Gen. 2, 18-22 ) [*]( 3 cap. IIII E tercio R 5 paradvso S sexto die PRSCbd 6 sunt bd 7 unumquoque ElSl 8 uestiarum El femina El 10 esse] ipse (in mg. m. 2 add. af esse) Pb 11 etiam quemadmodum S quemammodum JR1 fuerit factus S 13 pretermittere P 14 dicitur] dictum est in ras. S et sic b 15 siue] uel b 17 suspitio R die R 18 creata-die itł mg. infer. m. 1 add. R 19 que R scribtura E 20 quod 81 22 uocauerit S 23 est bonum bd 24 deus om. R 25 celi S 26 uocabit scripsi: uocaret libri; sed cf. xt v.a).E35\'. ai>rd Tischendorfii et P. de Lagarde Gen. 2,19 et lib. VIIII cap. 1 huius edit. illa] ea 8 )
Neque enim dicendum est masculum quidem sexto die factum, feminam uero posterioribus diebus, cum ipso sexto die apertissime dictum sit: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos et cetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. aliter ergo tunc ambo et nunc aliter ambo : tunc scilicet secundum potentiam per uerbum dei tamquam seminaliter mundo inditam, cum creauit omnia simul, a quibus in die septimo requieuit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus iam per saeculorum ordinem fierent, nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat iam suo tempore fieri Adam de limo terrae eiusque mulierem ex uiri latere.
In qua distributione operum dei partim ad illos dies inuisibiles pertinentium, in quibus creauit omnia simul, partim ad istos, in quibus operatur cotidie \'quidquid ex illis tamquam inuolucris primordialibus in tempore euoluitur. si non inportune neque absurde scripturae uerba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt, cauendum est, ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores adsequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. quamquam enim praecedentibus sermonibus. quantum potuerim, lectorem praestruxerim, plures tamen arbitror caligare in his locis et putare ita fuisse prius hominem in illo dei opere quo simul omnia creata sunt, ut aliquam uitam duceret, ut dei locutionem ad se directam, [*](4 factum — die iu mg. m. 1 R 7 et om. b 12 prebendam S 13 tempore suo bd 16 in oni. S 17 istos] istos apositos R dispositos (in mg. aJ istos) P istos appositos bd cottidie ES quicquid RS illos S 18 exuolucris (sup. ex add. s. I. m. 1 in) S uoluitur EP*S importunae R 19 nequej atque PRbd scribturae EP sequuti PR 21 perą.ęceptionem (prim. e s. I. m. 1 add. et ae exp.) E adsequi El avt si que (v a. I. s in ras.) S 22 aliquid] aliud ER 24 prestruxerim S perstruxerim (s. I. m. 2 af p) E 26 post quo add cuncta bd omnia om. bd 27 et ut dei b locutione S loquutionem P directa S )
Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creauit deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed ne semen quidem uisibile hominis, putabit omnino non fuisse. redeat ergo ad scripturam, inueniet sexto die hominem factum ad imaginem dei, factos autem masculum et feminam. item quaerat, quando facta sit femina, inueniet extra illos sex dies; tunc enim facta est, quando deus de terra finxit adhuc bestias agri et uolatilia caeli, non quando uolatilia produxerunt aquae et animam uiuam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. tunc autem factus est homo et masculus et femina : ergo et tunc et postea. neque enim tunc et non postea aut uero postea et non tunc; nec alii postea, sed idem ipsi aliter tunc, aliter postea. quaeret ex me: quomodo postea? respondebo: uisibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est, non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius. quaeret: tunc quomodo? respondebo: inuisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.
Hic forte non intelleget. subtrahuntur enim ei cuncta, quae nouit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. neque enim [*]( 1 Gen. 1, 29 ) [*]( 1 pauulum E1 seniinalg R 3 neque] atque S 4 si s. I. m. 1 R ita non S 5 secuti Sl 6 non 8. I. m. 1 S etatis R 8 nec (c 8. I. m. 1) S ne] nec PRbd putauit EPRS 9 cap. VI E 10 factos R2 11 quando] quomodo R1 14 et ante bestiae om. b 15 produxit E1 producte E2 de terra (de add. m. saec. XII) E et] ut b 16 enim s. I m. 1 S 18 iideni d quomodo poptea] quomodo PRSbd 19 uisibiliter] postea uisibiliter PRSbd 22 post quomodo sequuntur uerba u. 19 postea uisibiliter sqq. usque acl respondebo, nisi quod pro constitutionis redditur conditionis, in cod. S 24 intellegit S 25 nouerat b ipsa PR ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III para 1. ) [*]( 12 )
Forte ergo animae eorum sexto illo die factae erant, ubi et ipsa imago dei recte intellegitur in spiritu mentis eorum, ut postea corpora formarentur? sed neque hoc credere scriptura eadem permittit. primo propter illam operum consummationem - quae non uideo quomodo possit intellegi, si defuit aliquid tunc non causaliter conditum, quod postea uisibiliter conderetur — deinde quia sexus ipse masculi et feminae nisi in corporibus esse non potest. quod si quisquam secundum intellectum et actionem tamquam utrumque sexum in una anima accipiendum putauerit. quid faciet de his, quae ad escam deus ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi homini habenti corpus non utique congrua est? nam si et hanc escam figurate quisquam accipere uoluerit. recedet a proprietate rerum gestarum. quae primitus in huiusmodi narra- . tionibus omni obseruatione fundanda est. [*]( 8 Eccli. 18, 1 ) [*]( 3 conserta] conseruata S 5 ille S intellega S qua tQ P 6 scribtura E 7 hominem factum b 11 nam] cd b 12 ilIo. (s eras.) E eos s. l. m. 1 R illos E 13 permittit (i fin. ex a) R permittat Pb 14 cap. VIII E die illo bd diae P erant E1, (e ex f) P 15 recte R 16 conformarentur b eadem scriptura PRSbd 17 prima b 24 dedit die b 25 si et] etsi b 26 figuratae ER accipere quisquam bd 28 fuudata b )