De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed etiam si hoc legamus et intellegamus: quod factum est, in illo uita est, manet ista sententia, ut id, quod per ipsum factum est, uita esse in illo intellegatur, in qua uita uidit omnia, quando fecit et, sicut uidit, ita fecit, non praeter se ipsum uidens, sed in se ipso ita enumerauit omnia, quae fecit. nec alia uisio ipsius et patris, sed una, sicut una substantia. nam et in libro Iob ita ipsa sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: sapientia uero, inquit, unde inuenta est? uel quis sit locus scientiae? ignorat mortalis uiam eius nec inuenietur in hominibus. et paulo post: audiuimus, inquit, eius gloriam. dominus commendauit uiam eius et ipse nouit locum eius. ipse enim omne, quod est sub caelo, perspicit et nouit quae sunt in terra omnia quae fecit: uentorum libramenta aquae mensuras quando fecit, sicut uidit, enumerauit. his atque huiusmodi testimoniis probatur, quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis, et utique ibi meliora, ubi ueriora, ubi aeterna et incommutabilia. quamquam sufficere debeat, ut quisque nouerit, uel inconcusse [*]( 1 Ioh. 1, 1. 4 16 lob. 28, 12. 13. 22-25 ) [*]( 2 aput ElP 3 eriigo (a exp. m. 1) H 4 peccora S 5 participatione? fs exp. m. 1) E sapienciae R 7 superios (pe 8. I. m. 1) S 8 quidquam Sbd 12 fin. uidit] uidit ea b 13 se om. S in om. S 11 patris (t s. l. m. 1) E 15 sapiencia R 16 uero ont. S. 17 inquid EXR quis] quid E 19 inquid El 21 perspicit scripsi: perficit E1 perfecit WPBSbd 22 omniaque S 23 aquae] adque El atque PlRb 26 ibi om. S 27 sufdceri El inconcusseH* B )

159
credat, quod deus haec omnia fecerit, non opinor eum esse tam excordem, ut deum quae non nouerat fecisse arbitretur. porro, si nouerat ea, priusquam faceret ea, profecto, priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter uiuunt et uita sunt, facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.

Quamuis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod deus est, habens in se, ut sit, sicut Moysi dictum est: ego sum qui sum, longe scilicet aliter, quam sunt ista, quae facta sunt, quoniam illud uere ac primitus est, quod eodem modo semper est nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest, nihil horum, quae fecit, existens et omnia primitus habens, sicut ipse est — neque enim ea faceret, nisi ea nosset, antequam faceret, nec nosset, nisi uideret, nec uideret, nisi haberet, nec haberet ea, quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus —: quamuis, inquam, illa substantia ineffabilis sit nec dici utcumque homini per hominem possit nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum uerbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos, tamen propinquior nobis est. qui fecit, quam multa, quae facta sunt. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus; istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt, nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus, quibus facta sunt, ea uidere apud deum, ut per hoc sciamus, quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea uideamus per corporis sensus. remota quippe sunt a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt uel interpositis [*]( 9 Exod. 3, 14 21 Act. 17. 28 ) [*](1 fecerat b 2 excordem m. 1 tx exortem H 3 porro (pr. o 8 l. mtp. eras. liit. m. 1) R 4 sempiternae E sempiterna PR 8 est om S 12 non 8. l. m. 1 S que R 16 quemammodum PR ipse om. S1 23 similitudinem E 24 id#onea (e er.) R 25 aput ElP 26 hoc s. I. m. 1 S quot (t ex d m. 1) E qualiaquae E 27 ante a add. et E2PRSd )

160
aut obpositis aliis a nostro contuitu actuque separantur. ex quo fit, ut maior ad illa inuenienda sit labor quam ad illum, a quo facta sunt, cum sit inconparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire quam illa uniuersa conprehendere. unde recte culpantur in libro sapientiae inquisitores huius saeculi: si enim tantum, inquit, potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundauit terram, propinquat mentibus nostris.

Iam nunc consideremus ea, quae fecit deus omnia simul, a quibus in sexto die consummatis requieuit in septimo, postea\' consideraturi opera eius, in quibus usque nunc operatur. ipse enim ante saecula; a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum, in saeculo autem, sicut ea, quae nascuntur in mundo. cum ergo scriptura dixisset: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, paulo post ait: in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. de hoc opere dei alio loco scriptum est: qui fecisti mundum de materia informi. hic mundus plerumque caeli et terrae nomine nuncupatur, sicut iam commemorauimus, quem scriptura dicit deum fecisse, cum factus est dies . de quibus uerbis iam, quantum uisum est, disputauimus, quemadmodum congruat conditioni mundi huius, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus, quae in eo sunt, et quod tunc factus est, cum factus est dies, ut et illud congruat, quod creauit omnia simul [*](6 Sap. 13,9 17 Ioh. 1,8 1SIoh. 1,10 20 Sap. 11,18 27Eccli.ls,l ) [*](1 oppositis EESbd tactuque Sd 3 inconparabilig E incorporali S prestantins ES 5 conpraehendere EPR rectae H 6 inquisitiores E 7 possint S 8 non] nato El 11 cap. XXI E 12 die sexto bd 14 autem] enim S 15 caepit S 16 eaque B 18 nihil E1 hoc om. b 19 eum] ipsum PRSbd 21 nuncupaptur (n exp. m. 1) S 22 quem] quae PRSbd scribta El dicit] commemorauit (com in ras. memorauit add. m. 2 8. I.) R 24 quemammodum P conditione E1 mundi a l. m. 1 S 25 consummatum E1 cum omnibus om. E1 26 factum S est om. PRbd cum factus est om. E* )

161

Huius uniuersae dei creaturae multa non nouimus, siue quae in caelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit adtingere, siue quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus siue quae deorsum latent uel in profundo abyssi uel in occultis sinibus terrae. haec igitur antequam fierent, utique non erant. quomodo ergo deo nota erant, quae non erant? et rursus quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant? non enim quidquam fecit ignorans. nota ergo fecit, non facta cognouit. proinde, antequam fierent, et erant et non erant: erant in dei scientia, non erant in sua natura. ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in deo et in se ipsis, illa uelut matutina siue diurna cognitione, hac uero uelut uespertina. ipsi autem deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo. quo ea nouerat ut faceret, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio.

Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo nouit omnia stabiliter atque incommutabiliter. habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia illo modo deo parere et adsistere. ut eum de inferioribus consulant eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. nuntii autem graece. angeli dicuntur: quo nomine generali uniuersa illa superna ciuitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus. [*]( 15 lac. 1, 17 ) [*]( 1 cap. XXII E 2 altius J r altius S 3 posset S terraę*rum . (e exp. m. \'2) P sunt fortassis b 5 occultis (pr. c 8. I. m. 1) R 6 pr. erat El 8 quiquam E1 quicquam R 10 scientiam E 12 uelud 81 13 haec E 14 audeo (u 8. I. m. 1) R 15 norat PS nonrat R aput PR 17 nunciis R 18 ac] & s. I. m. 1 S 19 omnia** (in er.) E stabiter P 20 ipsos] illos S quia.. (iu uid er.) R 21 adsistere ElS eiusque praeceptis supernis (haec omnia in ras. m. 2) E 23 proprie ElS latine grecae. (latine 8. I. m. 2 add. uid.) R 24 angeli EPRSb Y.TIi),l)t d adicuntur d ) [*](XXVIII, Aug. lec\'. III para 1. ) [*]( 11 )

162

Nam nec illud eos latuit mysterium regni caelorum. quod oportuno tempore reuelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui coniungamur. neque enim hoc ignorarent, quandoquidem ipsum semen, quod oportuno tempore aduenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris, id est in eius potestate, qui dominus eorum est, et in forma dei et in forma serui. dicit item apostolus: mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus adnuntiare inuestigabiles diuitias Christi et inluminare, quae sit dispositio sacramenti. quod fuit absconditum a saeculis in deo, qui uniuersa creauit. ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei secundum propositum saeculorum quam fecit in Christo Iesu domino nostro. sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in deo, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, quia ibi primitus ecclesia, quo post resurrectionem et ista ecclesia congreganda est, ut simus aequales angelis dei. illis ergo a saeculis innotuit, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. ab ipsa enim exorta sunt saecula et [*]( 5 cf. Gal. 3, 19; cf. Retract. II 24. 2 in quinto libro et ubicumque in eis libris posui de semine, cui rcpromissum est, quod dispositum sit per angelos in manu mediatoris. non sic habet apostolus, sicut ueriores codices post inspexi, maxime graecos; de lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. 7 Ephes. 3, 8-11 19 cf. Matth. 22, 30 ) [*]( 2 opportuno bd reuelatum (re 8. I. m. 1) E quod PRSd 3 cap. XXIII E enim om. b 4 semen (in mg. m. 2 at sacraifita) E opportuno Pbd 5 ipsost P 7 item S1 mihi enim b 8 annuntiare in gentibus Pbd 10 dispositio] dispositio dispensatio PR (sed in JK dispensatio m. 1 del.), dispositio et dispensatio b dispensatio d 12 principatibus b 13 aeclesiam E ecclasiam R multiformis (m fin. ex t m. 1) E sapientiae EPRSb 14 quem El 15 sic (c s. l. m. 1) R absconsum S 16 innotesceret (n init. ex g m. 1) E 17 aeclesiam E sapientiae EPRSb 18 ibi om. b aeclesia E quodP1 19 cum uoce ut inc. cap. XXIIII E 20 omnes JR1 21 ex-orta (t er.) E )

163
ipsa a saeculis, quoniam initium eius initium saeculorum est; unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula. ideoque ex persona sapientiae, ante saecula, inquit. fundauit me, ut in ea faceret omnia, cui dictum est: omnia in sapientia fecisti.

Quod non autem in deo tantum innotescit angelis. quod absconditum est, uerum etiam hic eis adparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, adparuit angelis, praedicatum est in gentibus. creditum est in mundo, adsumtum est in gloria. et. nisi fallor, mirum est, si non omnia, quae dicitur deus tamquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, siue ab angelis siue ab hominibus. modus quippe iste locutionis, cum per efficientem id quod efficitur significatur. creber est in scripturis sanctis, maxime cum de deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non conuenire praesidens mentibus nostris ipsa ueritas clamat.

Iam nunc ergo discernamus opera dei. quae usque nunc operatur, ab illis operibus, a quibus in die septimo requieuit. sunt enim, qui arbitrentur tamtummodo mundum ipsum factum a deo, cetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinauit et iussit, deum autem ipsum nihil operari. contra quos profertur illa sententia domini: pater meus usque modo operatur. et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo, pater in me manens, [*]( 2 cf. Hebr. 1, 2 3 Prou. 8, 23 4 Ps. 103. 24 8 I Tim. 3. 16 25 Ioh. 5, 17 27 Iob. 5, 20. 21 ) [*]( 1 ante saecul. add. m. 2 omnium E 4 in fin. s. I. m. 1 P 6 autem non PRSbd ignotescit El innotescet S 7 hinc Sb 9 inquid El sacramentum] mysterium S 12 adsumptum El 14 presens S 15 angelis (an 8. I. m. 1) P 16 loquutionis P 18 loquutionis P 19 presidens S ueritas ex uarietas m. 1 E 22 arbitrantur b ipsum om. S 24 nihil] łąţę111 nihil (autem exp. m. 11 S 26 modo1 nunc EaPBSbd aput E1P ) [*]( 11* )

164
inquit, facit opera sua; et sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. deinde quia non solum magna atque praecipua, uerum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit apostolus : stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus quomodo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. sic ergo credamus uel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari deum, ut, si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.

Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putauerimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti scripturae, quod consummauerit omnia opera sua in die sexto. secundum illa enim genera rerum, quae primo condidit, noua eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. nouum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummauit. mouet itaque occulta potentia uniuersam creaturam suam eoque motu illa uersata, dum angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant uenti, dum abyssus aquarum lapsibus et diuersis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum uireta pullulant suaque semina euoluunt, dum animalia gignuntur uarioque adpetitu proprias uitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat [*]( 4 I Cor. 15, 36-38 15 cf. Gen. 2, 2 ) [*]( 3 solum] sunt E 4 terraena E 5 nisi prius b 6 init. quod] cum S quid b 7 trittici E caeterorum R 8 dat illi Sbd quomodo uoluerit om. S 9 seminum om. S 10 possimus P 12 intercidant (i alt. ex e m. 1) SR intereant b 13 plane (e ex ae) S nunc om. S 15 contradicimus (dicimus s. l. m. 2) E dicenti (i fin. ex e) S scriptura. S 17 primum PRbd 22 circumeunt (e s. I. m. 1) E circa eunt PR 23 labsibus El 24 uirecta (c ex s m. 1) E,PR uirentia S pullant El sua sentinaque b 25 adpetitu El )

165
saecula, quae illi, cum primum condita est. tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille, qui condidit, prouido motu administrare cessaret.

Admoneri autem nos oportet his, quae in tempore formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. non enim frustra scriptum est de sapientia, quod amatoribus suis ostendit se in uiis hilariter et in omni prouidentia occurrit illis. nec omnino audiendi sunt, qui putauerunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio corpulentioris aeris huius et supra, diuina prouidentia gubernari, hanc autem imam partem terrenam et humidam aerisque huius uicinioris, qui terrarum et aquarum exhalationibus humescit, in quo uenti nubesque consurgunt. casibus potius et fortuitis motibus agitari. contra hos enim loquitur psalmus, qui cum explicasset laudem caelestium se etiam ad ista inferiora conuertit dicens: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi: ignis, grando, nix. glacies. spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. nihil enim tam uidetur casibus uolui quam omnes istae procellosae ac turbulentae qualitates, quibus caeli huius inferioris, quod non inmerito etiam terrae nomine deputatum est, facies uariatur et uertitur. sed cum addidit: quae faciunt uerbum eius, satis ostendit earum quoque rerum ordinem diuino subditum imperio latere nos potius quam uniuersitatis deesse naturae. quid autem? ore suo saluator, cum dicit unum [*]( 7 Sap. 6, 17 16 Ps 148, 7. 8 ) [*]( 1 ille Rb est] sunt b plicita] placita WR2 iam lictata S implicita b 2 suo. (s er.) R cursu. R cursus Pl 3 amministrare R amministrare cessaret (ministrare cessaret s. I. m. 2) P 4 ammoneri PR iis d 6 formantur (n s. I. m. 1) E 6 post frustra add. est his, sup. quod m. 1 scr. id 8 de sapientia scriptum est bd 7 hylariter S i r rt 9 mundi quidem E R* (d er.) R 10 supra Sl 11 imam] una b umidam PR 12 exalationibus Etl) 13 umescit ElPR quo s. 1. m. 1 R 14 pvting agitari (potius exp. m. 1) S agittari R 17 drn.cones (h er.) E glaties SR 20 turbolentae SRl 21 in merito PR 24 deesse om. E 25 quod PR cum om. b )

166
passerem non cadere in terram sine dei uoluntate, et quod fenum agri post paululum mittendum in clibanum ipse tamen uestiat. nonne confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, uerum etiam uilissimas eius abiectissimasque particulas diuina prouidentia regi?

Et certe isti, qui hoc negant nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis adquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari potius quam sapientia diuinae summitatis regi et, ut hoc quasi probent, gemino abutuntur argumento, uel quod supra commemoraui de inconstantia tempestatum uel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro uitae meritis accidunt, uiderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis adparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuiuis mediocris cordis et considerationis homini, nonne clamarent ne puncto quidem temporis deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest quam eam totam esse uacuam nutu et regimine prouidentiae, cuius extrema et exigua uideas tanta dispositione formari, ut aliquanto adtentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam [*](1 cf. Matth. 10, 29 2 cf. Matth. 6, 30 ) [*]( 1 uoluntate dei S uolumtatem El uoluntate. P 2 foenum S faenum PR paulolum S 3 totam] tatam S 4 deputari b 5 abiectissimasqu.e R 6 regi] geri S 7 tantae (n s. I. tn. 1) E 8 in om. El hanc S partem ElS parte. R 9 sapientiae Eb sapientia* P sapiencia R diuine S 11 dein constantia R 14 ęj\\lŞ carnis (eius del. m. 1) S 15 hoc b 16 cuius ER cuiju.s P cuiusuis (uis s. I. m. 1) S cuiuslibet b 17 homini. (s er.) R 19 cum uoce omnia inc. cap. XXVI E 21 insulsius] incsultius S sentire P1 22 notu (0 ex u) P extrema est (est exp. m. 1) S 23 adtentius El diutius S cogitataiii E 24 ammirationis PR 25 naturam E naturae om. b )

167
putare nullum esse diuinae prouidentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius sollertiae clareant et demonstrentur indicia? sed quia haec minima in promtu sunt sensibus nostris et ea facile uestigamus, elucet in eis ordo rerum; at illa, quorum ordinem uidere non possumus, inordinata arbitrantur. qui esse non putant. nisi quod uidere possunt, aut, si putant, tale aliquid putant, quale uidere consueuerunt.