De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed numquid, si iam nunc simul ista omnia gerit atque habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? nonne per omnes sex dies, cum ea, quae per singulos deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in uerbo dei, ut in eius notitia primitus fierent. cum dicebatur: et sic est factum, deinde, cum facta essent in sua propria natura, qua sunt, deoque placuissent, quia bona sunt, tunc ea itidem cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine uesperae significata est ac deinde facta uespera fiebat mane, cum de suo opere deus laudaretur et alterius creaturae, quae deinceps facienda erat, ex dei uerbo notitia, priusquam fieret, acciperetur? non ergo tunc simul omnia, et dies et uespera et mane, sed singillatim per ordinem, quem scriptura commemorat.