De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Neque enim uerendum est. ne forte qui est idoneus iam illa sentire ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae; uniuersum autem mundum quis non uideat, si adtendere uelit, et diem, ubi sol est, et noctem, ubi non est, et uesperam, unde discedit, et mane, quo accedit, simul habere? sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus; nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spiritali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis ueritatis, semper uespera in cognitione in se ipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laudem creatoris, quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit uespera, nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod uespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris adtollat. denique et ille nocte non nominata, uespere, inquit, et mane et meridie enarrabo, adnuntiabo; et exaudies uocem meam, hic [*]( 26 Ps. 54, 18 ) [*]( 2 dicet] dicit S 5 interiore S quadam] quam El 6 cum priorc simul inc. cap. XXIIII E 7 pr. faciunt S 10 putet hoc ibij potest et hoc alibi S 12 eisdem (s 8. I. m. 1) R 13 attendere (re s. I. m. 1) R 14 discedet S 15 quoqpp E accedet S 16 hic b 17 lucisquae E et temporalem (et 8. I. m. 1) R (8. I. m. 2) E 18 coequare S 20 creatura R 21 laude PRSbd 22 sed] seu b 23 nocti El 24 succedit 8, (i ex a m. 1) R 26 inquid P 27 enarrabo (e s. l. m. 1) E narrabo S et narrabo R et annuntiabo SRbd )

129
fortasse per temporum uices, sed tamen, quantum puto, significans, quid sine temporum uicibus ageretur in patria, cuius peregrinatio suspirabat.