De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum appellata. sed si propterea sic appellarentur, daretur auibus nomen animae uiuae. cum uero et ipsa uolatilia dicta sunt. sicut illa reptilia, ut subaudiatur animarum uiuarum, fatendum est, ut arbitror. ita dictum, ac si diceretur: quae sunt in animabus uiuis reptilia uel uolatilia, sicut dici posset: ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. [*](5 Gen. 1, 20 ) [*](1 corpora (a ex e) P terraenis El 2 etiam requiescunt] et in mare (mari C) quiescunt se setusque El foetusque 8 fgtus quoque b 3 propagans El qui b exalatur ElSB 4 terram 8 6 terram bd 7 aliquando E manifestus Bx 8 antea E*PRSbd 9 luminibus S uolantia PSCd uolancia B 10 terram bd 12 uolitant SB2 contignum] congruum E1 14 caeli om. b 15 in om. ES includet S 16 uocatur E1 nocantur (c ex 1) P 17 in firmamentu B 18 nonnulli? E 20 auibus daretur PBSbd 21 sint C 23 in a. I. m. 1 E animalibus S uinis om. S 24 possit S 25 ignobilibus E1 )

71
quamquam enim sint et animalia terrestria, quae repunt super terram, tamen ex multo maiore numero pedibus mouentur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis \'gradiuntur.

Nonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior; sed fallit eos experientia minor. nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. nam fons quidam magnus Bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. non itaque frustra mihi uidetur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aues uolatilia; nam si uel nulla memoria uel sensus tardior animae uiuae nomen repulisset a piscibus, uolatilibus certe adhiberetur, quorum uita in oculis nostris est et memor et garrula et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima.

Nec ignoro ita quosdam philosophos sua cuiusque [*]( 1 et om. E1 reppunt R 2 maiori C 3 tam.- (en er.) R 5 cap. X E nonnulli (i 8. I. m. 1) R 7 necl uel b aliquam uitam Et rationi (ni 8. l. m. 1) E 8 fallet S experiencia R scribserunt E 9 enimaduertere El 10 forte post scripserunt legitur in b memoria E 13 uullensium E bul-ensium R regiorum P2Rd piscium om. Pl 15 praeeripiant S 16 adsuefacti S assuefacti in ras. m. 2 R adsueti Pd *oram (h er.) E 17 congregatim PRSbd 18 unde] ut inde b quo (in ftne uers.) R 20 quemammodum EPR et aues b si uel E1 21 reppulisset SC 22 uolatilibus (li s. I.) E adhiberetur El 23 et memor et garrula] memoratu garrula b memor et] memorat R1 24 foetibus ES faetibus PRC sollertissimam P 25 cap. XI E ita] ista b quosdam (uo in ras. m. 2) R )

72
elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent non tantum. quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aues etiam, quod et ipsae in terra requiescant uolando fatigatae,. aeria uero animalia daemones esse, caelestia deos: quorum quidem nos partim luminaria, partim angelos dicimus. idem tamen aquis pisces et sui generis beluas adtribuunt, ut nullum elementum suis animalibus uacet: quasi uero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi uires sicut uolandi aues, etsi forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura ualidior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, siue usu docta, ut homines, siue natura, ut quadrupedia uel serpentes. aut si propterea non putant, quia non insunt piscibus pedes, [nec uituli Marini] nec phocae aquarum sunt nec colubri cocleaeque terrarum; nam et illae pedes habent et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea uix aut numquam recedunt. dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere et in aerem sustolli perhibentur: qui quamquam non facile noti sint, litterae tamen non tantum nostrae, sed etiam gentilium nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.

Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura uigent, et propterea morte non dissoluuntur, quia praeualet in eis elementum, quod ad faciendum est quam ad patiendum aptius, duobus subterpositis. [*](1 cf. Apulei de deo Socratis cap. 8 edit. Goldbacher p. 12 22 cf. De ciuit. dei lib. VIII15 ) [*]( 3 ipse SC 4 aerea PCb demones S deos] dS S 5 iidem PSbd 6 et] ex E neluaa EtP attribuunt (prim. t s. I. m. 1) E 7 aelementum PB 8 ea] terra b 10 ad a. I. m. 2 S 12 sine alt. (8. 2. m. 2 at seu) E seu R 13 insunt] sunt El pedes piacibua bd 14 uituli marini nec om. PRSCbd foce E focae PJRSC 15 colobri S cocleae quae R cochleaeque bd terram S habet S 16 ullis in ras. m. 2 E 17 eed] sed et E numquam (quam 8. I.) E drachones E1 dracones (con in ras.) R 18 aere PR 19 quamquam] quam S 22 demones SR aerea PRIOb 23 aereorum b 24 aelementum PR 25 est om. hi post patiendum add. est bd )

73
aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo — distribuuntur enim elementa ad patiendum duo: humor et humus, ad faciendum autem alia duo: aer et ignis —: si ergo haec ita sunt, non inpedit ista distinctio nostram scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat uolatilia, quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus uolatilibus datus est. aer autem a confinio luminosi caeli usque ad aquarum fluuida et nuda terrarum peruenit. non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit iam terra nominari secundum illum psalmum, ubi dicitur: laudate dominum de terra. superior uero pars aeris propter puram tranquillitatem caelo, cui conlimitatur, communi pace coniungitur et eius uocabulo connuncupatur. in qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo — nam nonnulli nostri non eos putant caelestes uel supercaelestes angelos fuisse —, non mirum, si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer sit et humore tenui contexatur, qui commotus uentos et uehementius concitatus etiam ignes ac tonitrua et contractus nubila et conspissatus pluuiam et congelantibus nubilis niuem et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem et distentus serenum facit occultis imperiis et opere dei a summis ad infima uniuersa, quae creauit, administrantis. unde [*]( . 12 Ps. 148, 7. ) [*]( 1 aqua§ E 2 sidereo El aelementa P 8 umor EP humos P1 autem om. b 4 haec ergo PRSC istam S distinctio om. S 6 Bubtilioris El exalati E1 RS0 7 umoris P 8 fluida bd 9 exalationes »8 exalationis PRl 10 umidae PR 11 inquipit E1 iam] etiam PRbd 12 post terra add. dracones SC 13 collimitatur Ebd conliminatur 81 14 coniungitur (alt. n a. l. m. 1) E eiua om. Pl eius suo E1 uocauulo El nuncupatur PRSbd 15 in.qua (i er.) E 16 diabulo PRS 19 istam] hanc b 20 umore PR cum motus S uentus S uentia RlC 21 ac (in ras. m. 2) R et PRlbd 22 pluuia El 23 tarbolentius S congelantis Pl 25 amministrantis PRC )
74
in illo psalmo, cum commemorata essent: ignis, grando. nix, glacies, spiritus tempestatis, ne talia sine diuina prouidentia fieri mouerique putarentur, continuo subiecit: quae faciunt uerbum eius.

Si autem transgressores illi, antequam transgrederentur, caelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conuersa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati; nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est usque ad tempus iudicii. et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit adcommodatior scripturae locus. proinde nunc quod satis est: si haec spatia turbida et procellosa propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam possunt aeria corpora sustinere, possunt et auium, quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso atque ob hoc infimae et terrenae parti deputato uaporaliter inseruntur et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus adgrauatae sereno etiam rore destillant, si autem uehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.