De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dixit deus: educat terra animam uiuam secundum genus: quadrupedia et reptilia et bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. et fecit deus bestias terrae [*](1 Pe. 148, 8 23 Gen. 1, 24. 25 e ) [*]( 1 in] et in b 2 glaties SR prouidentia diuina b 6 ge»«rabant (ne er.) E 7 poena (e 8. I. m. 1) E aeream b 9 saltim SC spacia R atque puriora add. in mg. inf. m. 1; ra in ras. m. 2 R 10 permissa (a in ras. m. 2) R permissi Pbd il transgresstonbus (i er.) E 13 adcommodatior E1 quod nunc PRd quod om. E1 16 porrecta b 16 producta PRSbd 17 tenis J21 alitUS EI PRSG eiusdem S 18 infime S infirmae PRl et] ac PRSbd 20 aggrauate b distillant E2RSbd 21 inaluescunt Et 26 et factum — 75,2 genus om. b )

75
secundum genus et pecora secundum genus et omnia reptilia terrae secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. iam nunc consequens erat, ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci. quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere uniuersaliter uocabulo terrae alibi scriptura conplectitur, ornaret animalibus suis. et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in uerbo dei terra produxit. sed quia saepe nomine pecorum uel nomine bestiarum animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur, quas nunc proprie bestias et quae pecora dicat. et repentia quidem siue reptilia terrena non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi uoluit, quamquam et bestiae dici possint; pecorum autem nomen non usitate serpentibus conuenit. rursum leonibus et pardis et tigridibus et lupis et uulpibus, canibus etiam et simiis atque id genus ceteris usitate conuenit uocabulum bestiarum. pecorum autem nomen his animalibus adcommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum, siue adiuuandis laboribus, ut boues et equi et si qua talia, siue ad lanicium uel ad uescendum, ut oues et sues.

Quid ergo sunt quadrupedia? quamquam enim haec omnia praeter quaedam serpentia quattuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam uellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamuis de his in repetitione tacuerit. an cerui et damae et onagri et apri — quia neque illis bestiis, ubi leones sunt, coniungi possunt; similes [*](1 et pecora—genus in mg. m. 1 R omnia reptiliaj aolatilia PR 4 quem 8 propria S propria PR terra; (e er.) P 5 abyssis (j m. 1 ex i) E uocauulo E1 6 conplectitur El 8 sepe SRC 10 queritur R propri.e PS propriae R post quae add. 8. I. m. 1 ID nunc R,EJ2 pecjpecora 15 dicat et repentia (sic) b 11 repti»*a (corr. m. 1) R repta S 12 repentes Rb 13 possunt S usitatae E\'iPl 14 rursum ex saraum m. 1 E tigribus EJ28 16 usitat.e E 17 adcommodatius ElSl usum (m exp. m. 1) P 18 adiubandis El 19 lanitium EPSC lanicium R lanificium bd; cf. Rdnsch Itala p. 31 21 preter S 22 proprio nomine b propriae PlRS 24 damulae E2 dammuli PR dammulae C damme S damule bd )

76
enim sunt illis pecoribus neque tamen sub cura humana sunt — proprie quadrupedia nuncupata sunt, quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? an, quia ter dixit: secundum genus, tria quaedam genera nos inuitat adtendere? primo secundum genus quadrupedia et reptilia: ubi arbitror significatum, quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, steliones et si quid huiusmodi est. ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iterauit, quia reptilium uocabulo fortasse conplexus est: unde ibi non simpliciter ait: reptilia, sed addidit: omnia reptilia terrae; ideo terrae, quia sunt et aquarum, et ideo omnia, ut illic intellegantur, quae quattuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine significata proprie sunt. bestias autem, de quibus item ait: secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saeuit exceptis serpentibus. pecora uero, de quibus tertio ait: secundum genus, quae neutra ui lacerant, sed aut de cornibus aut ne hoc quidem. praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat ipso pedum numero facile agnosci et nomine pecorum uel bestiarum omne inrationale animal aliquando conprehendi. sed etiam ferarum uocabulum solet in latina lingua tantumdem ualere; non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi cotidiano facile animaduerti potest.

Non frustra etiam lectorem mouet, utrumne passim et [*]( 1 humana cura bd 2 propriae PIRSt 3 quidem] 8 quidg b 4 speciali (i tn. 1 sup. e) P 6 adtendere ElS 9 stiliones Pfi stelliones bd 11 uocabulum b 12 addit PBbd 15 proprie (propriae R propri»e PS) significata PRSbd 16 quicquid E28 17 ungibus P seuit SC 19 lacerat E1 de om. PRSbd 20 quadruped*um (i er.) E ipsa E1 21 nomen S omnem P 22 conpraehendi ElPR 23 uocauulum El 26 nomina] omnia C hoc] hoc libro S 26 speciali] spiritali b loquendi om. 81 27 cottidiano El 28 cap. XII E )

77
quasi fortuito an aliqua ratione dicatur: secundum genus, tamquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur. an genus eorum in superioribus rationibus intellegendum est, utique spiritalibus, secundum quas creantur inferius? sed si ita esset, hoc de luce, hoc de caelo, hoc de aquis et terris, hoc de caeli luminaribus diceretur. quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa dei sapientia uigeat, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? incipit autem hoc dici de herbis et lignis usque ad haec terrena animantia. nam et in eis, quae ex aquis creata sunt, quamuis in prima commemoratione dictum non sit, in illa tamen iteratione dictum est: et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum genus.

An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur et originis formam successione seruarent, ideo dicuntur secundum genus propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? sed cur de lignis et herbis non solum dicitur: secundum genus, uerum etiam secundum similitudinem, cum et animalia siue aquarum siue terrarum secundum similitudinem suam generent? an, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere ? nam et semen non ubique repetiuit, cum tam herbis et lignis insit quam animalibus etsi non omnibus. obseruatum est enim quaedam ita nasci ex aquis uel terra, ut sexus eis nullus sit, et ideo semen eorum [*]( 8 cf. Sap. 8, 1 12 Gen. 1, 21 ) [*]( 1 fortuitu E*RlSCb 2 prima b narrarentur PRC 4 infernus P 5 esset] est (in ras. m. 2) R 7 aeterna] est aeterna El sapiencia R 8 attingit E 9 suabiter P inquipit Ex de lignis C 10 terraena E1 12 coetos ER caetos 80 coetus P1 14 aqaae (e sup. exp. m add. tll. 1) P 14 eorum] suum S 15 pinnatum ElPRl 16 alie S 18 genus suum SC propter om. S 19 creabantur (corr. tll. 1 ex credebantur) P creabantur (pr. a 8. I. m. 1) R herbis et lignis bd erbis S 23 noluit b ubique (b ex t) E repetibit P 24 insint P insit (t in ras. m. 2) R quam] quae E1 25 quedam R )

78
non sit in eis, sed in elementis, ex quibus oriuntur. hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum uis et similitudo intellegitur succedentium decedentibus, quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, uel permansurum uel nullo succedente decessurum.

Cur ergo et de homine non ita dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? an quia non ita deus fecerat hominem, ut moreretur, si praeceptum seruare uoluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor? sed post peccatum conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis, ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo , possit mortalium genus seruata successione subsistere. quid sibi ergo uult post hominem factum illa benedictio: crescite et multiplicamini et inplete terram, quod utique generando fieri posset? an nihil hinc temere dicendum, donec ad eum scripturae locum perueniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? potest enim nunc fortasse sufficere propterea de homine non dictum esse: secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, uolatilium, serpentium, pecorum, bestiarum, ut sic dictum accipiamus: secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a ceteris.

Item quaeritur, quid tantum aquarum animalia de creatore meruerint, ut sola benedicerentur sicut homines. nam et ipsa benedixit deus dicens: crescite et multiplicamini [*]( 11 cf. Ps. 48, 13 14 Gen. 1, 22 ) [*]( 3 succedentium de succedentibus b decedentibus (de sup. exp. suc m. 1) P 4 semelj seih eorum C post uel fin. lit. 2 litt. R 9 seruare Rl 10 decessore Pb decessori (i ex e m. 1) B post] propter 8 11 pecoribus] iuflitis C 13 possint E1 14 uult ergo Sb 15 ge««nerando P 16 fieri posset generando PRbd an] ad JE1 28 accipiamus (a alt. s. I. m. 1) R si] sic E 26 cap. XIII E queritur R 27 meruerunt S )

79
et inplete aquas maris, et uolatilia multiplicentur super terram. an in uno genere creaturae dicendum fuit, ut in ceteris consequenter intellegeretur, quae generationibus crescunt? prius ergo diceretur in eo, quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. an forte quae nullum haberent propagandae prolis adfectum ac sine ullo sensu generarent indigna iudicauit illis benedictionis uerbis: crescite et multiplicamini, ubi autem talis inesset adfectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intellegeretur ? necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine siue fornicandi sine ipso coniugio inmoderatius abutendi.