De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Hos etiam aerios caelos quondam perisse diluuio in quadam earum, quae canonicae appellantur, epistula legimus. neque enim umida illa natura, quae ita concreuerat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet uertices, potuit [*]( 14 Ps. 143, 4. 5 17 Ps. 148, 4 22 cf. II Petro 3, 6 25 cf. Gen. 7, 20; cf. De ciuit. dei lib. XX 18 ) [*]( 1 pinnatuin ElPl 2 genus suum b 3 deus om. R inpletej implete EPR replete Sbd 4 in marij maris ERa 6 eaq; R 7 et flunt b qualitate R 9 nomen caeli S nomine Et 10 uocaui Sl cap. I E 13 easj easdem b easq; R 14 inquid P caelos (s 8. I. m. 1) R 15 intellegamus PR intelligamus b 16 sidereos El syderios E28 aereorum b 18 post hunc lit. 3 litt. P ae.rem P 20 aliut R dicitur terra S 22 cap. II E aereos Pb periisse bd diUuuio E 23 appellantur (n in ras. m. 2) R epistula* (e er; ex u m. 2 fec. o) E 24 humida Ebd 25 potui E1 )

64
ad sidera peruenire. sed quia huius aeris umidioris, in quo aues uolant, uel tota uel prope tota spatia conpleuerat, perisse, qui fuerant, caelos in illa epistula scribitur. quod nescio quemadmodum possit intellegi nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conuersa; alioquin non perierunt tunc isti caeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occuparet. itaque facilius eos secundum illius epistulae auctoritatem perisse credimus et alios, sicut ibi scribitur, repositos extentis uidelicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris caeli natura loco suo cederet.

Oportebat itaque, ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea uero de terra, quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est uentum et nubila contrahat, et possit uolatus auium sustinere. quapropter etiamsi uerum dixit quidam saecularium poetarum: nubes excedit Olympus, et: pacem magna tenent, quia perhibetur in Olympi uertice aer esse tam tenuis, ut neque nebulis obumbretur nec turbetur uento nec sustentare alites possit nec ipsos, qui forte ascenderint homines, crassioris [*]( 7 cf. II Petro 3, 5-7 18 Lucani Pharsalia 2, 271. 273 19 cf. Aug. De ciuit. dei XV 17 ) [*]( 1 quia* (m er; i s. I. m. 1) P humidioris ESbd 2 uolant El uolitant EaPBSbd compleuerat Ebd periisse bd 3 illa] ipsa C 4 quemammodum EPR 5 pinguioris (i med. 8. I. m. 1) E non] nonp (o (in. exp. m. 1) E 7 occupauerat d epistulae E\' 8 periisse bd credimus periisse b 9 extentis] extenuatis R2bd exalationibus ElPRSC erectos (a er.) P ei PRC 10 superioribus b caderet S succederet b 11 oportet b 12 partis (i ex c) E, (i sup. e m. 1) S sepe SB terra PBl conmemoratur P 14 aeri (i sup. e m. 1) P exalationibus EIP exal*ationibus (t er.) R 15 et s. I. m. 1 R procellae (a 8. I. m. 1) P 16 abiuni P 18 nubis Weber Luc. Phars. excedet S magna cod. Luc. in ed. Weber: mag- nain EPBSCb suiuma d tenet PBlC 19 perbibeatur S1 prohibetur Bl tinuis P1 20 nebulis] nubibus PBlCbd nec] neque (bis) bd alites (s in ras. m. 2) R 21 neque bd ascenderent PR crassiores S )

65
aurae spiritu alere, sicut in isto aere consuerunt, tamen et ipse aer est, unde aquis uicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conuersus diluuii tempore creditur. neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei caeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.

Quamquam de conuersione elementorum etiam inter ipsos, qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parua quaestio est. alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari atque conuerti; alii uero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo uertatur. unde suo loco fortasse, si dominus uoluerit, diligentius disputabimus; nunc autem, quod ad praesentem sermonem adtinet, haec commemoranda existimaui, ut intellegamus seruatum esse ordinem rerum, quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum creata narrare.

Et nullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac scriptura ullum mundi huius elementum, cum quattuor notissimis eum constare persuasum sit, quia uidetur hic caelum et aqua et terra commemorari, de aere autem taceri. consuetudo quippe nostrarum scripturarum est aut caeli et terrae nomine mundum appellare aut interdum addere et mare. aer itaque uel ad caelum pertinere intellegitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia, uel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, [*]( 1 consueuerunt bd et tamen Plb 3 umidam PR dillubii (b in u mut.) E dilui 221 .4 aliquid] aliud b 5 siderei (ei in ras. m. 2) E sideriil?1 7 cap. III E 8 hic b odiosa E1 cura] curiositate SC subtilissime El praescrutati PRSC 11 elimentis PRl 12 fortasse (fortassis bd) suo loco PRbd 18 disputauimas (m. 2 u med. in b mut. et s. I. add. ax declarabimus) E,8 ad (d s. I. m. 1) R 14 hic b commemoranda. (m er.) P 16 quo] quod El 16 post terrarum add. . natura P, quae uox er. est in R narrare (narrari d) creata PRCbd 17 Et nullo] nec ullo PRSbd 19 costare El 20 aquam et terram PIllb commemorare b tacere PRlb 21 nostrarum (no s. I. m. 1) E aut] aut vt (ut exp. m. 1) S et] aut b 22 addere (re s. I. m. 1) P 24 et pacatissima om. Pl 25 turbolentum S ) [*]( XXVIII. Ang. sect. III pars 1. ) [*]( 5 )

66
qui humida exhalatione pinguescit, quamuis et ipse saepius caeli nomine nuncupetur. ac per hoc non scriptum est: producant aquae reptilia animarum uiuarum, et producat aer uolatilia uolantia super terram, sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. quidquid ergo aquarum siue labiliter undosum et fluidum est siue uaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum uiuarum, hoc uolatilibus adpareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputetur.

Ideoque sunt etiam, qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quattuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem. aures ad aerem dicant pertinere. olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae adtribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aues uolitant, gustatum uero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur, ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse uideantur. ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. nam et humor priuatione caloris congelascit et, cum possint feruescere elementa cetera, ignis frigescere non potest; facilius quippe extinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus manet aut fit alicuius frigidi contactu tepidior. tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno [*]( 1 exalatione ElPBSC sepius S 2 nuncupetur] appelletur C est] esse in ras. m. 2 R 4 sed et E 5 quicquid EiSR 6 fluuidum PRSC uaporabiliter C 9 umidae S deputatur PRSCbd 10 cap. IIII E qui. (b er.) R subtilissima E1, (s init. s. I. m. 1) R 12 ut] et E 13 olęfaciendi E, (post 1 er. e) PR 14 naturae sensum E umidae S ol#factum R quidam R1 15 exalationibus ElRS 16 gusturn E2R2C7.1 corpolentis S 17 umoribus S *oris (h er.) S 18 umori S sapiunt P 19 cap. V E 20 uraor S pribatione El 21 cetera leg. ante feruescere in S feruescere] frigescere b cetera elementa PRbd ignis frigescere] ignescere Pl 22 frigescere in ras. m. 2 R 28 frigidus] frigus E1 manet EIPi: maneat E*P2RSbd fit] sit Rbd fiat SC 24 terraeno E )

67
elemento magis congruit; proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. dicunt etiam nec uideri sine igne posse aliquid nec tangi sine terra, ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse uocabulum; ideo autem caloris priuatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem et aer humida et humor terrena quaeque adficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.

Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est uicinius naturae spiritali quamuis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.