De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

De fatis autem qualeslibet eorum argutias et quasi [*](16 Gen. 1, 16 ) [*]( 3 adserunt El solo R 4 ista PRd signa] singula S 5 proseptem hibent S 8 factorum ES deuiis S deui (septem exp. m. 2) E suapicuntur P1 9 tribue (fin. iters.) R 14 necessarium tempus PRSbd non] nec PMSbd 15 congruet S ea esse PRSbd 16 et om. EPR 17 magna luminaria EPRb; sed cf. pag. 51, 15 aequalia (e 8. I. m. 1) E 19 differe El inchoatione S 20 inchoationeip (m exp. m. 1) S 21 concedat b manifesta S 22 caeteris R clarere] clarere super terram S 24 quemammodum PlR inlustratur El 25 cap. XII E fa.tis B post autem add. siderum bd qualeslibet Et argutias] angustias PRl, in marg. b )

60
de mathesi documentorum experimenta, quae illi ἀποτελέσματα uocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus; talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur et inpia peruersitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius deum auctorem siderum quam hominem scelerum. sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem caelestibus subditae, audiant et philosophos suos; quia uero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea, quae ipsi tractant, potentiora sunt, uel hinc aliquando cognoscant, quia, cum multa corpora diuersorum generum, uel animantium uel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diuersis, sed etiam isdem terrarum locis tantae sunt uarietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut uere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.

Quid autem insulsius et hebetius quam, cum istis rebus conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? in quibus tamen etiam ipsi de geminis conuincuntur, quorum diuerse uiuentium, diuerse felicium uel infelicium diuerseque morientium easdem plerumque constellationes accipiunt, quia, etsi interfuit aliquid, cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum [*]( 19 cf. Gen. 25, 25 ) [*]( 1 matesi P om. ES eras. in R experimentum Pb experimenta (a in ras.) R apotelesmata ESb apotelismata P aputuelesmata (tueles m. 2 in ras. quae in mg. add. ai apotelesmata) R 2 nostre S respuimus S 4 impia E 5 repraehenduntur ER accusandum] ad causandum (in mg. at accusandtt) b 6 hominum scelera b scelerum] scelerum commissorum S 7 sit El nature (e in ras. m. 2) R nec Eb subdite S 8 philosphos S suos (s init. s. I. m. 1) S quia] quid Rl 10 quia om. PRi 12 unoquoque R 14 hiadem EPR iisdem bd tante R progressibus] professipyjbus (oni exp. m. 1) E 15 possessionibm PRl uere isti] uesti S 16 considerantd 17 quam om. E1 18 sibi om. b subitiendos R 19 ipsis SR2 20 gminis El diuersae ESPR uiuorum PR diuersae EPR 21 uel infelicium om. Pl diuersaeque EPRS 23 in om. El )

61
ab istis conprehendi conputatione non possit. manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inuenta est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt, quasi unus infans in duplum prolixior nasci uideretur. horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. quid ergo uanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus ad eundem horoscopum, ad eandem lunam diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, uerum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. quodsi huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis inuenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.

Ideoque fatendum est, quando ab istis uera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam uera de temporalibus rebus nosse permittitur partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus uigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem uitae, partim sanctis angelis, quod ipsi ab omnipotente deo discunt, etiam iussu eius sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. aliquando autem idem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt uelut diuinando praedicunt. quapropter [*](1 conpraehendi ER posset b 2 nascerentur (n fin. s. I. m. 1) E 5 esse] se P poterunt Pb potuerunt (pr. u in ras. m. 2) R 7 oroscopum Ex ad] et ad b matre] mare Ex 9 uerum] et uerum S 10 canticulas S 11 storiae El proferuntur P 13 horam (h in ras. m. 2) R saltim PSR1 14 hominis Rl 16 cap. XIII E stinctu Rl 17 mentis PR 18 spiritum ElS 19 operatio est (o est in ras. m. 2) E uero P 20 rebus om. P1 permittunt P permittuntur b promittitur R partim] partim quia Sbd 21 ante quia add. partim bd subtilibus ES partim-partim in mg. inf. m. 1 R 22 partem R a sanctis b 24 occultissime PS 25 iidem d 26 ipsi quae S sunt om. P1 uelud S praedicunt (aup. u m. 2 add. ai a) E predicunt P qujapropter (i del. tn. 1) P)

62
bono christiano siue mathematici siue quilibet inpie diuinantium, maxime dicentes uera, cauendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis inretiant.

Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint an habeant rectores quosdam spiritus suos, et, si habent, utrum ab eis etiam uitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia. quod licet non facile conprehendi possit, arbitror tamen in processu tractandarum scripturarum oportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re secundum sanctae auctoritatis regulas etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit. nunc autem seruata semper moderatione piae grauitatis nihil credere de re obscura temere debemus, ne forte, quod postea ueritas patefecerit, quamuis libris sanctis sine testamenti ueteris siue noui nullo modo esse possit aduersum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus. nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.

Et dixit deus: educant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia super terram secundum firmamentum caeli. et factum est sic. et fecit deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt [*](19 Gen. 1, 20—23. ) [*]( 1 quilibet (q in ras. m. 2) R 2 doemoniorum S 8 inretiant El 4 cap. XIill E 5 quosdam rectores S 8 permixcione R pręsencia R om. b post licet add. in praesenti bd facile non possit conprehendi b . conpraehendi ER 11 regulas] litteras b certam P 12 pie PRS 13 de re] debere El taemere P 17 iam om. El Explicit liber secundus. Incipiunt capitula libri tertii fol. 30 E Explicit liber secun jdus do gratias sfiper (litt. maio color) fol. 39b P Explicit liber secundus. Incipit liber tertius (litt. mai.) pag. 50b S fol. 63b R fol. 16 C 18 Explicuerunt capitula. Incipit liber tertius fol. 31 E Incipit liber tertius (litt. maio rubr.) fol. 40* P 20 secundum] secundum (pr. u sup. e m. 1) P et secundum b 21 coetos ERl coetus PlSR2 22 quae (e 8. I. m. 1) E )

63
dum genus eorum. et omne uolatile pennatum secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete aquas in mari, et uolatilia multiplicentur superterram. et facta est uespera, et factum est mane dies quintus. nunc in inferiore parte mundi ea, quae spiritu uitae mouentur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris qualitati proximum elementum est, quia huic caelo, in quo sunt luminaria, ita uicinus est aer, ut et ipse caeli nomen acceperit; sed nescio, utrum etiam firmamentum possit uocari. dicuntur autem caeli pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum caelum. nam cum in hoc libro singulari numero dicatur caelum, quod diuidit inter aquas; quae supra, et eas, quae infra sunt, in illo tamen psalmo, et aquae, inquit, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. et caelos caelorum si bene intellegimus sidereos aeriorum, tamquam superiores inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est: laudate eum, caeli oaelorum, satis adparet hunc aerem non solum caelum, sed etiam caelos dici, sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur quam illa quae singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum et orbem terrae.