De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quaeri etiam solet, quae forma et figura caeli esse credenda sit secundum scripturas nostras. multi enim multum disputant de his rebus, quas maiore prudentia nostri auctores omiserunt ad beatam uitam non profuturas discentibus et occupantes, quod peius est, multum pretiosa et rebus salubribus inpendenda temporum spatia. quid enim ad me pertinet, utrum caelum sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper [*]( ■ II 1 illi] eius PBlSbd dedit ei et retribuetur illi (signa adscr. m. 2) E 2 in om. P er. R 5 qu*appt (p ex p m. 2) R 7 audiuimus El aeternitatem PRSbd, (s. I. m. 2 add.) E: aeterni El 8 scribturae E 9 audiijimus exp. m. 1 E 10 factam] facta Et 11 condendae] conditae PRl natura] creatura SE2 13 facienda EPS audiojmus El 14 et] ac bd 21 nostras] sčas S 22 his] iis d 23 profutura Pl dicentibus P 24 pretiosa] prolixa b praetiosa EPRS 26 sphera EPRS spęra b undi que P terra El 27 ea E1 )
Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium his, qui figuram sphaerae caelo tribuunt, quod scriptum est in litteris nostris: qui extendit caelum sicut pellem? sit sane contrarium, si falsum est, quod illi dicunt; hoc enim uerum est, quod diuina dicit auctoritas, potius quam illud, quod humana infirmitas conicit. sed si forte illud talibus illi documentis probare potuerint, ut dubitari inde non debeat, demonstrandum est hoc, quod apud nos de pelle dictum est, ueris illis rationibus non esse contrarium; alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco scripturis nostris, ubi caelum dicitur uelut camera esse suspensum. quid enim tam diuersum et sibimet aduersum quam plana pellis extensio et camerae curua conuexio ? quodsi oportet, sicut oportet, haec duo sic intellegere, ut concordare utrumque nec sibimet repugnare inueniatur, ita oportet etiam utrumlibet horum illis non aduersari disputationibus, si eas forte ueras certa ratio declarauerit, quibus [*]( 13 Ps. 103, 2 20 cf. Es. 40, 22 ) [*]( 1 operiant El agitur (a in ras.) R scribturarum E 2 semel] simul b 3 intellens 81 5 a se rationibus] assertionibus b 6 momentibus E1 pronuntiantibus (anti 8. l. m. 1) 8,d 8 spiritus E 9 eos] ipsos PRSbd 11 his] iis d 12 sperae E spherae PS spęre b litteris] libris Sb 13 extendet S sit] sit (t m. 1 super c scr.) P sic N sanae R 16 sed si forte om. Pl 18 aput ElR est de pelle dictum b ueris (e supra i m. 1) P 21 camera PR 22 camere Pl curba E1 conbexio E1 convexio (v 8. l. m. 1) P 23 sicuti PRSbd 26 eas om. 1 1 )
Et illa quidem apud nos camerae similitudo etiam secundum litteram accepta non inpedit eos qui sphaeram dicunt. bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de caeli figura scriptura loqui uoluisse. si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte caelum terram contegit; si autem sphaera est, undique camera est. sed illud, quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae aduersum sit. quid autem hinc allegoriae senserim, Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet. siue igitur ita, ut ibi posui, siue aliquo alio modo intellegendum sit caelum sicut pellis extentum, propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet . utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intellegi potest, utrumque autem ad litteram quomodo possit, uidendum est. si enim camera non solum curua, sed etiam plana recte dicitur, profecto et pellis non solum in planum, uerum etiam in rotundum sinum extenditur. nam et uter et uesica pellis est.