De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quid sibi ergo uult in ceteris illa repetitio ? an eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritalis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari — in qua natura intelleguntur omnes sancti angeli atque uirtutes - et propterea non repetiuit factum, posteaquam dixit: facta est lux, quia non primo cognouit rationalis creatura conformationem suam ac deinde formata est, sed in ipsa sua conformatione cognouit, hoc est inlustratione ueritatis, ad quam conuersa formata est, cetera uero, quae infra sunt, ita creantur. ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae ac deinde in genere suo ? quapropter lucis conditio prius est in uerbo dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna patri sapientia, ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, quae condita est: illic non facta, sed genita, hic uero facta, quia ex informitate formata. et ideo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, ut, quod ibi erat in uerbo, hic esset in opere. conditio uero caeli prius erat in uerbo dei secundum genitam sapientiam, deinde facta est in creatura spiritali, hoc est in cognitione angelorum secundum creatam in illis sapientiam; deinde quod caelum [*]( 1 post uidit add. ds SEx aut — u. 6 deus om P1 3 tamen] tantum d tamen iterum om. P 4 lucem om. El 5 post est duo uersus uacui rel. R 6 et init. om. El 8 nulla E 9 cap. VII E 10 prima b quod El 11 appellate P1 entimare PRl 12 angeli sancti PRbd 14 racionalis R 16 inlustratione Rl 19 creature S creaturae-suo in ras. P 20 rationemq: S qua] que S 21 patris E2Sb 22 qua PRbd 23 hic in ras. m. 2 E 25 esset] ess.& (e 8. l. m. 2) R 28 creatgram E quod om. d )

44
factum est, ut esset iam ipsa caeli creatura in genere proprio, sic et discretio uel species aquarum atque terrarum, sic naturae lignorum et herbarum, sic luminaria caeli, sic animantia orta ex aquis ac terra.

Neque enim sicut pecora solo sensu corporis uident angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius nouerunt interius in ipso dei uerbo. a quo inluminantur, ut sapienter uiuant, cum sit in eis lux, quae primo facta est, si lucem spiritalem in illo die factam intellegimus. quemadmodum ergo ratio, qua creatura conditur, prior est in uerbo dei quam ipsa creatura, quae conditur, sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non tenebrata est, ac deinde ipsa conditio creaturae. neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant angeli, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspicerent . qui ex quo creati sunt, ipsa uerbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur atque inde ista respicientes secundum id, quod intus uident, uel recte facta adprobant uel peccata inprobant.

Nec mirum est, quod sanctis angelis suis in prima lucis conditione formatis prius deus ostendebat, quod erat deinceps creaturus. neque enim intellectum dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset. quis enim cognouit intellectum domini? [*]( 15 cf. Rom. 1, 20 22 cf. Rom. 11, 34-36 ) [*]( 1 iam] etiam PRSbd generi E 2 et] ut et (in ras. m. 2) E % speties R 3 natura S herberum S 6 sed om. b si (in fI/g. m. 2 ai siC) E 7 que E 8 sit] fit ER1 10 intellegamus PSRlbd a quemammodum PRS qu* R1 quae S conditor S 12 in om. P 13 tenebrata non bd conditio] cognitio b 14 creaturae] creare P1 post creaturae add. postea in genere proprio b dl sapientiam S 16 creati] facti b uerbi om. b 17 contemplatione (one add. m. 2) S 18 respicientes] respicientes (8. I. m. 2 af de) E despicientes PR2Sbd dispicientes R1 19 rectae R 21 deus om. El 22 creaturus (u fin. m. 1 supra i) S 23 intellectum] sensum S domini J dl PR )

45
aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. ex ipso ergo discebant angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio.

Quapropter iam luce facta, in qua intellegimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in ceteris creandis rebus audimus: et dixit deus: fiat, intellegamus ad aeternitatem uerbi dei recurrentem scripturae intentionem. cum uero audimus: et sic est factum, intellegamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in uerbo dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso dei uerbo prior faciendam esse cognouit, ut postremo, cum audimus repeti et dici, quod fecit deus, iam intellegamus in suo genere fieri ipsam creaturam. porro cum audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegamus benignitati dei placuisse, quod factum est, ut pro modo sui generis maneret, quod placuit, ut fieret, cum spiritus dei superferebatur super aquam..