De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Iam uero ignem ad superna emicantem etiam ipsius naturam aeris uelle transcendere quis non sentiat? quandoquidem si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. sed quoniam circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde ignis extinguitur et in eius qualitatem per abundantiam superatus subinde commutatur ac uertitur, ad uniuersam eius altitudinem transiliendam non potest perdurare. itaque super aerem purus ignis esse dicitur caelum, unde etiam sidera atque luminaria facta coniectant illius uidelicet igneae lucis in eas formas, quas in caelo cernimus, conglobata dispositaque natura; ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedit, ut ad terram perueniant, sic aquarum ponderi et ipse aer cedit, ut uel ad terram uel ad aquam perueniat. unde intellegi uolunt hoc modo necesse fuisse, ut aer quoque, si quis eius particulam in spatiis illis sublimibus caeli posset dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perueniret. quapropter conligunt multo minus esse posse aquis supra illud igneum caelum aliquid loci, cum illic aer multo aquis leuior manere non possit.