De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Aerem uero aquis esse superiorem, quamuis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur quod nullum uas ab ore inpressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. uidetur enim uas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non inuenit emicandi locum nec deorsum uersus inruptis aquis subter eas natura ire sinitur, plenitudine sua repellit eas et in uas non permittit intrare. cum autem uas ita conlocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius exeunte aere superius. itemque si uasis erecti os pateat in caelum, cum infundis aquam, euadit aer sursum uersus ex aliis partibus, qua non infundis, et fit locus aquae deorsum uersus intrandi. quodsi ui maiore uas deprimitur, ut uel ex latere uel desuper aquae repente influant et undique os uasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; at ipsa disruptio singultus uasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest propter illius oris angustias. ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas dissicit, cum exilientes inpetu eius inpulsae ebulliunt et eum bullis crepantibus emittunt in sua [*]( 1 potest] post potest P1 sic s. l. m. 1 R 3 terr.eno. Ca et n er.) E terraeno P 5 cap. \'II\' E 10 aqua PR per om. b superiori parte b 11 emicandi] emigrandi Rb emeandi d irruptis E2 minutissimis E1 12 natura? E ire natura PRSbd repella S reppellit R 15 uas E*Pl erectios Pl 18 ui]bi El 20 dirrumpit E dirumpit b 21 at scripsi: ad El et E*PRSbd dirruptio E disrupti S diruptio b 22 quia (a 6. l. m. 1) R totos S potest exire b 24 post confluentes sequitur in P abdissic, sed m. 1 del. eas (a in rtw.) S dissicit] dispicit PRX despicit b disiicit d; cf. Max Bonnet Le Latin de Gregoire de Tours\' pag. 122, 3; 195, 3 exilientis E exsilientis P impetu Rl impetus b impulsas S impulsu Rb 25 ebulliuntJ uulliunt El bulliunt P eum] cum S uullis Et ) [*]( 3* )