De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt. atque utinam inquirentes loquantur ac non potius docere conantes! dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat, ut deus inperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est, quod facta sint sidera. qui autem resistunt, dicunt: ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita numerare? ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum adseram, sed plane dicam, siue primam siue plenam lunam deus fecerit, fecisse perfectam. ipsarum enim naturarum est deus auctor et conditor. omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat etiam ante continebat occultum, si non specie uel mole corporis, ui tamen et ratione naturae. nisi forte arbor, quae per hiemem pomis uacua foliisque nudata est, tunc inperfecta dicenda est, aut uero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, inperfecta erat illa natura. quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia, quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis inuisibilibus latent. quamquam si aliquid deus inperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? iure autem displiceret, si id. quod ab illo inchoatum esset, ab alio perfectum esse diceretur.

Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit deus, cum in principio fecit caelum et terram, quia inuisibilis erat et inconposita et postea tertia die conspicua redditur atque [*]( 3 cap. X E 6 quo] quod El 7 est onl. b sunt b 8 debuit ergo S 9 inquipit El enumerare Sbd 10 adseram E1 11 perfectum E1 13 quicquid E2SR progressu (u iłJ ras. m. 2) B 14 etsi EJPRSbd 15 ui] sui RIPbd et om. R\'bd 20 quae] q; R 22 fecisse (i sup. e m. 1) P 23 repraehensionis EPR sentencia R sentia-E1 24 esset] esse S 25 diceretur (dicerentur P) esse perfectum PRSbd 26 quid S quaeruntur EPR1 27 ante caelum add. deus PRSbd terra E1 incomposita EPbd 28 tertio PRSbd componitur EPRbd )

57
conponitur, quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? aut si, quod de terra dictum est, non temporis interuallo, cum simul deus materiam rebus concreauerit, sed narrationis distributione intellegunt dictum, cur in hoc, quod etiam oculis uideri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato siue incipiens ad terras lucere siue desinens fulget? si ergo lumen in ea crescit uel perficitur uel minuitur, non luminare ipsum, sed illud, quod accenditur, uariatur; si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed, dum eam partem conuertit ad terram, donec totam conuertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere uidetur, semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper adparet. haec eadem ratio est, et si solis radiis inlustratur. non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus adparere, quia cetera pars, quae tota in orbem inlustratur, non est ad terras, ut uideri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris adpareat, quod eius inluminat.

Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis [*]( 22 Ps. 135, 9 ) [*]( 1 tenebras de luna PR 3 materiam rebus] res b 4 distributionem ElPl distributionem R 5 uidere S 6 rutunditate El cornibulato P corniculato (nicu in ras. m. 2) R 7 inquipiens El 8 crescet PlR 9 adcenditur S 10 sperulae ER sphernlae PS spęrulę b partem (rtem 111. 2 in ras.) E 11 conuertet S quod in ras. m. 2 E 12 ad om. b fit] fecit S 14 sij cum S sol b 16 totam S inlustrata P1 17 possit (t a. I. m. 1) P 18 illuminatur d 23 inquipiunt E1 24 anpliore S 25 minuetur S 26 et hoc b magis hoc S )

58
indicat, cum dictum est: ap/rav, et in Psalmis apertius scriptum est: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis — non cogitur a quarta decima numerare et credere lunam factam primo esse non primam.

Quaeri etiam solet, utrum caeli luminaria ista conspicua. id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant, sed, quod diuersis interuallis distent a terra, propterea diuersa claritate magis minusque nostris oculis adpareant. et de luna quidem qui haec dicunt, non dubitant eam minus lucere quam solem, a quo etiam perhibent inlustrari. multas autem stellas uel aequales soli uel etiam maiores audent dicere, sed longius positas paruas uideri. et nobis quidem potest fortasse sufficere. quoquo modo se ista res habeat, artifice deo condita sidera. quamquam teneamus auctoritate apostolica dictum: alia gloria solis et alia gloria lunae etalia gloria stellarum; stella enim ab stella differt in gloria. sed quia possunt adhuc dicere. etiamsi non resistant apostolo: differunt quidem in gloria. sed ad oculos terrenorum, aut, quia hoc propter resurgentium similitudinem dicebat apostolus, qui non utique ad oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in se ipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole maiora, ipsi uiderint, quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum. ut eum radiis suis quasdam stellas et eas quidem principales, quibus amplius subplicant isti quam ceteris, et tenere dicant et retro agere a cursu proprio. non enim fit uerisimile [*]( 2 Ps. 135, 8. 9 14 I Cor. 15, 41 . ) [*]( 1 arcim El archin IPPBS 3 a quartfi decima J21 numerari ElS 5 cap. XI E 6 quod om. b 7 distenta S 8 minusque] minusquod S \'appareant (n s. I. m. 1) S 9 hoc S minus eam PRSbd solem] solet E 10 illustari b autem] etiam in ras. m. 2 R 12 paruas] possint S 13 quoquo] qui quoquo b artifice] scimus artifice b 15 pr. et om. EPJRbd 16 ab] a b 17 resistunt S 18 terraenorum R resurrectionum S 19 qui] quia P 20 aliter. Differunt (sic!) b 22 quemammodum P1 tam magnum soli S 24 amplius isti quam ceteris supplicant PRSbd suplicant EP temere (8. I. m. 2 supra me scr. ne) E 25 a om. E )

59
maiores aut etiam aequales uiolentia radiorum eius posse superari. aut si superiores signorum stellas uel septentrionum maiores esse adserunt, quae nihil tale a sole patiuntur, cur istas per signa circumeuntes amplius uenerantur V cur eas signorum dominas perhibent? etsi enim regradationes illas siderum, uel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, sed aliis occultioribus causis, soli tamen istos in suis deliramentis, quibus uim fatorum a ueritate deuii suspicantur, praecipuam tribuere potestatem ex libris eorum certe manifestum est.

Sed dicant quod uolunt de caelo alieni a patre, qui est in caelis; nobis autem de interuallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere talique inquisitioni rebus grauioribus et melioribus tempus necessarium inpendere non expedit nec congruit. et melius credimus esse ea ceteris maiora luminaria, quae sancta scriptura ita commendat: et fecit deus duo luminaria magna, quae tamen non sunt aequalia. nam consequenter dicit, cum ea ceteris praeposuerit, inter se ipsa litfen\'e. ait enim: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis. certe enim uel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius . ceteris lucere super terram nec diem clarere nisi luce solis nec noctem tot stellis adparentibus ita lucere, si luna desit, quemadmodum praesentia illius inlustratur.

De fatis autem qualeslibet eorum argutias et quasi [*](16 Gen. 1, 16 ) [*]( 3 adserunt El solo R 4 ista PRd signa] singula S 5 proseptem hibent S 8 factorum ES deuiis S deui (septem exp. m. 2) E suapicuntur P1 9 tribue (fin. iters.) R 14 necessarium tempus PRSbd non] nec PMSbd 15 congruet S ea esse PRSbd 16 et om. EPR 17 magna luminaria EPRb; sed cf. pag. 51, 15 aequalia (e 8. I. m. 1) E 19 differe El inchoatione S 20 inchoationeip (m exp. m. 1) S 21 concedat b manifesta S 22 caeteris R clarere] clarere super terram S 24 quemammodum PlR inlustratur El 25 cap. XII E fa.tis B post autem add. siderum bd qualeslibet Et argutias] angustias PRl, in marg. b )

60
de mathesi documentorum experimenta, quae illi ἀποτελέσματα uocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus; talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur et inpia peruersitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius deum auctorem siderum quam hominem scelerum. sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem caelestibus subditae, audiant et philosophos suos; quia uero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea, quae ipsi tractant, potentiora sunt, uel hinc aliquando cognoscant, quia, cum multa corpora diuersorum generum, uel animantium uel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diuersis, sed etiam isdem terrarum locis tantae sunt uarietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut uere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.

Quid autem insulsius et hebetius quam, cum istis rebus conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? in quibus tamen etiam ipsi de geminis conuincuntur, quorum diuerse uiuentium, diuerse felicium uel infelicium diuerseque morientium easdem plerumque constellationes accipiunt, quia, etsi interfuit aliquid, cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum [*]( 19 cf. Gen. 25, 25 ) [*]( 1 matesi P om. ES eras. in R experimentum Pb experimenta (a in ras.) R apotelesmata ESb apotelismata P aputuelesmata (tueles m. 2 in ras. quae in mg. add. ai apotelesmata) R 2 nostre S respuimus S 4 impia E 5 repraehenduntur ER accusandum] ad causandum (in mg. at accusandtt) b 6 hominum scelera b scelerum] scelerum commissorum S 7 sit El nature (e in ras. m. 2) R nec Eb subdite S 8 philosphos S suos (s init. s. I. m. 1) S quia] quid Rl 10 quia om. PRi 12 unoquoque R 14 hiadem EPR iisdem bd tante R progressibus] professipyjbus (oni exp. m. 1) E 15 possessionibm PRl uere isti] uesti S 16 considerantd 17 quam om. E1 18 sibi om. b subitiendos R 19 ipsis SR2 20 gminis El diuersae ESPR uiuorum PR diuersae EPR 21 uel infelicium om. Pl diuersaeque EPRS 23 in om. El )

61
ab istis conprehendi conputatione non possit. manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inuenta est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt, quasi unus infans in duplum prolixior nasci uideretur. horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. quid ergo uanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus ad eundem horoscopum, ad eandem lunam diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, uerum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. quodsi huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis inuenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.

Ideoque fatendum est, quando ab istis uera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam uera de temporalibus rebus nosse permittitur partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus uigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem uitae, partim sanctis angelis, quod ipsi ab omnipotente deo discunt, etiam iussu eius sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. aliquando autem idem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt uelut diuinando praedicunt. quapropter [*](1 conpraehendi ER posset b 2 nascerentur (n fin. s. I. m. 1) E 5 esse] se P poterunt Pb potuerunt (pr. u in ras. m. 2) R 7 oroscopum Ex ad] et ad b matre] mare Ex 9 uerum] et uerum S 10 canticulas S 11 storiae El proferuntur P 13 horam (h in ras. m. 2) R saltim PSR1 14 hominis Rl 16 cap. XIII E stinctu Rl 17 mentis PR 18 spiritum ElS 19 operatio est (o est in ras. m. 2) E uero P 20 rebus om. P1 permittunt P permittuntur b promittitur R partim] partim quia Sbd 21 ante quia add. partim bd subtilibus ES partim-partim in mg. inf. m. 1 R 22 partem R a sanctis b 24 occultissime PS 25 iidem d 26 ipsi quae S sunt om. P1 uelud S praedicunt (aup. u m. 2 add. ai a) E predicunt P qujapropter (i del. tn. 1) P)

62
bono christiano siue mathematici siue quilibet inpie diuinantium, maxime dicentes uera, cauendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis inretiant.

Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint an habeant rectores quosdam spiritus suos, et, si habent, utrum ab eis etiam uitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia. quod licet non facile conprehendi possit, arbitror tamen in processu tractandarum scripturarum oportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re secundum sanctae auctoritatis regulas etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit. nunc autem seruata semper moderatione piae grauitatis nihil credere de re obscura temere debemus, ne forte, quod postea ueritas patefecerit, quamuis libris sanctis sine testamenti ueteris siue noui nullo modo esse possit aduersum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus. nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.