Et dixit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida. et factum est sic . et congregata est aqua, quae est sub caelo, in congregationem suam, et adparuit arida. et uocauit deus aridam terram et congregationem [*](21 Gen. 1, 9. 10 ) [*]( 2 sydera S in om. Pl 3 septStrionalibus b giros S 5 sphera PRS spera E spera b 6 cardo est alius S 8 an] an non bd adque 1* 9 iam mihi d 10 salutem suam VRbd aeclesiae E 12 caelum om. b 18 firmitatem] firmamentum S 15 intellegere. Licet nec P ueritas (u 8. I. m. 1) E 16 inpedire S inpedire Pl circditu b nec SR2b ne. (c er.) E 17 possumus PRlb haec (s. I. m. 2 aJ hoc) K hoc b 18 quaesierunt PRbd 19 mouerentur] uerterentur Rlbd 20 conpraehensa ER 21 quae sub caelo est Rbd 22 congregatione una Et 23 sub caelo est PRbd 24 congregatione E1 suam] sua El unam bd 25 congregationes PR\'bd )
49
aquae uocauit mare. et uidit deus, quia bonum est. iam de hoc opere dei propter alterius rei quaerendae necessitatem in primo nostro uolumine satis tractauimus. hic itaque breuiter admonemus, ut, quem forte non mouet, quando species aquarum terrarumque creata sit, quaerere, accipiat isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo elementa inferiora. quem uero mouet, cur in diebus facta sit lux et caelum, extra dies autem uel ante omnes dies aqua et terra, et cur ad dei uerbum facta sint illa dicente deo: fiat, haec autem deo quidem dicente discreta, non autem deo dicente facta inueniantur: habet, quod salua fide intellegat. scilicet id, quod dictum est ante dierum enumerationem: terra erat inuisibilis et inconposita, cum commendaret scriptura, cuiusmodi terram fecerat deus, quia praedixerat: . in principio fecit deus caelum et terram, nihil aliud his uerbis quam materiae corporalis informitatem insinuare uoluisse, eligens eam usitatius appellare quam obscurius, si tamen tardo intellectui non subrepat, ut, materiam et speciem quia uerbis scriptura separat, conetur haec duo etiam tempore separare, tamquam prius fuerit materia et ei temporis interuallo interposito postea sit addita species, cum deus haec simul creauerit materiamque formatam instituerit, cuius informitatem usitato, ut dixi, uocabulo uel terrae uel aquae scriptura praedixit. terra enim et aqua etiam suis qualitatibus id existentia quod uidemus tamen propter facilem corruptionem
[*](3 lib. I 12. 13 13 Gen. 1, 2 15 Gen. 1, 1 ) [*]( 1 aquarum PRlSbd 3 nostro 8. I. m. 1 R 4 ammonemus PlR post mouet add. quaerere EPPRSbd 5 speties R sint E1 quaerere om. FBSbd 7 uero] enim b 8 autem om. E1 9 aquar?m (rum exp. m. 2) E 10 dicente quidem deo SRbd dicente deo P qui- \' dem om. P discre»ta (a er.) P 11 dõ 8. I. m. 1 P 12 scilicet (e sup. i a m. 1) P enumerationem dierum b 13 inuisibilis] IN P inanis R incomposita EPRbd 16 his g. I. m. 1 R infonnitate * (m er.) R 17 elegens PlJty 18 materiam (8. I. m. 2 ai em) E 19 qua S duo haec PBxbd 22 materiam quae R 24 predixit S 25 id om. S existtentn. (pr. i m. 2 ex t, s in ras., i er.) E ) [*]( XXVUL Ang. sect. III pars 1. ) [*](4 ) 50
propinquiora sunt eidem informitati quam caelestia corpora. et quoniam per enumerationem dierum iam ex informi quaeque formata numerantur et ex ista corporali materia iam factum caelum narrauerat, cuius multum distat species a terrenis, iam, quod ex ea formandum in rerum infima parte restabat, noluit sub his uerbis in rerum creatarum ordinem inserere, ut diceretur: fiat, non acceptura ista residua informitate talem speciem, qualem acceperat caelum, sed iam inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam, ut his potius uerbis, cum dicitur: congregentur aquae, et: adpareat arida, acceperint haec duo species proprias istas notissimas nobisque tractabiles, aqua mobilem, terra inmobilem: ideo de illa dictum est: congregetur, de hac: adpareat; aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa.
Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen eius in ipso in similitudinem suam super terram. et factum est sic. et eiecit terra herbam pabuli semen habentem secundum suum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum. cuius semen eius in ipso secundum genus super terram. et uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies tertius. hic moderamen ordinatoris aduertendum est, ut, quoniam distincta [*]( 15 Gen. 1, 11-18 ) [*]( 2 quoniam (am in ras.) R 3 iam er. R 4 distant El 5 infirma PR1 6 noluit b creaturum E1 creaturarum E2 PS creadarum b ordine S 9 ipfirmiorem (in exp, m. 1) E 11 duae PS propias S 12 nobis quae R aquã P aqua. R terram EPS immobilem EPR 13 ante ideo add. et SRbd ante adpareat add. autem d 14 lauitur El 15 pauuli E1 16 genus suum S 18 eius addidi sec. LXX in ipso] sit in ipso bd sit ipsius (sit 8. l. m. 2) E ipsius SR post ipso tres litt. er. P in] secundum bd om. PS 19 eiecit terra] eiecit ds ER- proiecit ds S produxit terra PRlbd 20 suum om. d genus suum b semilitudinem P1 22 in ipso] in sit EPRS insit b in eo sit d 25 ordinatores Rl )
51
quaedam creatura est herbarum atque lignorum ab specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint, seorsum de illis diceretur, ut exirent de terra, et seorsum illis redderentur illa solita, ut diceretur: et factum est sic, ac deinde repeteretur, quod factum est, seorsum quoque indicaretur deum uidisse, quia bonum est, tamen, quia fixa radicibus continuantur terris et conectuntur, ista quoque ad eundem diem pertinere uoluerit.
Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, sic ut luceant super terram in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter diem et noctem, et sint in signa et in tempora et in dies et in annos; et sint in splendorem in firmamento caeli, sic ut luceant super terram. et factum est sic. et fecit deus duo luminaria magna, luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas: et posuit ea deus in firmamento caeli. sic ut luceant super terram et ut sint in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter lucem et tenebras. et M uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies quartus. in hoc quarto die quaerendum est, quid sibi uelit ista ordinatio, ut prius uel fierent uel secernerentur aqua et terra priusque terra germinaret, quam in caelo sidera fierent. neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime. ornatius eminerent; [*](9 Gen. 1. 14-19 ) [*](1 quedam R om. El creaturaip (m exp. m. 1) R 4 illis s. I. m. 1 R 10 sicut SR2 ut bd luceat El 11 ut om. S 12 in ante temp. om. EPSbd in dies] dies E in annos] annos ES 13 splendore E splendore» R sic ut] sicut PSR2 ut bd 15 incoationem ElSl 16 et pr. om. b 17 eas ESRZb flrmamentum S sicut SPR ut bd 18 inchoatione E 19 ut 8. I. m. 1 P 20 factum (ai a s. I. m. 2) E,PRSb uespere SR2b uespera* P 22 quod E fiere*t R 23 aquae PSb et] a Pb et (in ras. m. 1) R priusque] prius quae R prius quippe S 26 fines ER2 emineret S ) [*]( 4* )
52
septem quippe dierum medius quartus est. occurrit enim illud, quia septimo die non est facta ulla creatura. an forte lux primi diei magis respondet ad quietem septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur eminentibus de medio luminibus caeli? sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. quid autem simile habet firmamentum caeli cum homine facto ad imaginem dei? an quia caelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est ? sed quid agimus de pecoribus et bestiis, quas ipso die sexto in sua genera terra produxit? quae illis cum caelo potest esse conlatio?
An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine spiritalis creaturae formatio, consequens erat, ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste uisibilis fieret, qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat uniuersus, caelum scilicet et terram? secundum hanc rationis conlationem, qua et ipsa uniuersa creatura spiritalis et corporalis saepe caelum et terra nominatur, ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur — exhalationibus quippe humidis corporascit — si quid uero tranquilli aeris est, ubi uentosi atque procellosi motus non possunt existere, ad caelestem partem pertineat, post hanc uniuersitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo conlocatus [*]( mo 2 VII (mo add. m. 2) P 3 diei s. I. P respondet E1 post quietem add. diei PRSbd 4 concinentibusj continentibus E\' concinnat P1 concin;;nantibus 221 conicientibm S finibus om. Pl rerum om. PRSbd tessatur El 5 dej e S 6 concinnet PBl conci.nere (n er.) R 8 qui Rl cael6 Rt 9 post totam add. m. 2 s. I. parte E 10 ante bestiis add. de PSRlbd 11 suo genere PRbd 12 conlatio El collatio PR 13 primO. b 16 uiduo E1 17 uniuersum Et uniuersus mundus b terra E hanc] hanc ergo S 18 conlationem E18 collationem PR qua] quae S om. P et eras. R ipsa om. P1 uniuersa om. S 20 turbo lentigris 81 terreni b terr$enae (a pro exp. m. 1) E exalationibus EPRS 23 perteneat PlRl 24 corporae E1 corporaee S conlocatus ElS locatus b )
53
est mundus, consequens erat, ut inpleretur partibus intra uniuersum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur. cuius generis herbae atque arbores non sunt. radicibus quippe istae fixae sunt terrae et, quamuis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non mouentur nisibus suis, sed, ubi fixa sunt. ibi aluntur et crescunt; propterea magis pertinent ad terram quam ad genera rerum, quae in aquis et terris mouentur. quia ergo uisibili mundo constituendo, hoc est caelo et terrae, duo sunt adtributi dies, restat, ut his mobilibus et uisibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur; et quia, sicut caelum prius factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus suis, quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque inlustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum succedente motibus quiete reparantur, factum est, ut circumeunte sole diei noctisque uicissitudine propter uicissitudinem dormiendi et uigilandi potirentur, nox uero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est nocturna etiam necessitas, et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.
Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi [*](24 Gen. I, 14 ) [*]( 3 haerbae R 4 ista PBSbd fixa PRSbd 6 aluuntur E 8 aquis (a s. I. m. 1) P1 9 atribati E 10 nisibilibus 221 11 prius caelam PRSbd 12 ornandum Rbd 18 suis. Quarto (sic distinguit) b 15 inducantur M1 16 quietae E1 17 reparatur b 18 propter uicissitndinem om. E1 19 poterentur Pl ante non s. I. m. 2 add. ut E non S1 21 etiam est b etiam nocturna PRSbd quidam P1 2stemperarentur PRi 24 c. VIlli E infin.om.PRSbd 25etinannoset in dies E in ante annos om. S 26 obscura PR )
54
superius triduum sine tempore praeterire potuerit? quis igitur animo penetrat. quomodo illi tres dies transierunt, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere, uel utrum omnino transierint dies illi? an circa speciem factae rei dies appellatus sit et circa priuationem nox? ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant cetera, sicut potest quamuis in rebus formatis intellegi tamen ex ipsa mutabilitate informitas materiae; non enim spatiis uel locorum quasi remotior uel temporum quasi anterior discerni potest. an potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possit bilitas, nox appellata sit, quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur. posse mutari? uespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et aduentum, sed per quendam terminum, quo intellegitur, quousque sit naturae proprie modus. unde sit naturae alterius consequenter exordium? an aliqua alia ratio sit horum uerborum diligentius uestiganda?
Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine [*]( 1 tridum E igitur] ergo bd 2 penetret b transierint EaPaRbd transire potuerint S 3 inquiperent Et 5 ait] est S pribationera El nox] nos E1 6 nox] nos El 7 formatis (ati in ras.) R tamenJ cQ b 8 ex] in PSbd ex (in ras.) R mutabilitatem El 10 refecta 81 12 rebus] in rebus Pb, (in eras.) R 13 uesperae S 15 quod S propriae PRSb proprius d 18 inrumpat El 20 et om. PRlb 22 homines omnes E puidendos b aeris om. S 23 hiaemem R 24 nemiram Pl uocat 2J1 25 uicissitudine P 28 traiecerit S )
55
tempore esse non potuit. et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? sed certae horae et dies et anni, quos usitate nouimus, non fierent nisi motibus siderum. itaque si hoc modo intellegamus tempora, dies et annos, ut articulos quosdam, quos per horologia conputamus, uel in caelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit atque inde rursus usque in occidentem uergit, ut possit deinceps aduerti uel lunam uel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere, quod item cum ad meridianam caeli uenerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum, cum sole redeunte fit mane; dies autem totos solis ab oriente usque ad occidentem circuitus; annos uero uel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod cotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit - quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum uocant, ut ad eundem circuitum redeatur, uel etiam maiores et occultiores annos; nam conpletis aliorum siderum spatiis maiores anni fieri dicuntur —: si ergo ita intellegamus tempora, dies, annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri. ita enim positum est, ut incertum sit, utrum ad omnia sidera pertineat, quod dictum est: sint in signa et in tempora et in dies et in annos.
[*](1 quid (s. I. m. 2 at s) E optineat EP 2 sed certae] secutę S certe EP ore El 3 usitat»e (a er.) P fierint d nisi El 4 itaque om. Bl si hoc in ras. R dies] et dies S et annos una. S 5 ante articulos add. tempora bd, m. 2 add. id est sicut R orologia ElSl computamus E 6 notissimos] notamus S 7 insurgit (it ex & m. 1) S 8 uergit (it ex & m. 1) S luna PRSbd 9 sydus S 10 meridianam] mediam E*PBSbd 11 occursurum P1 12 totos E1. in ras. R totus S occidentem] orientem E\'-Pld 13 istos om. S anfractõs SIB! amfractus b 14 cottidie ES lo trecentos PlB 16 sexj tribus S oris B 17 pars s. I. m. 1 B 18 bisextum b eundem] eum P1 19 completis Eb 21 ante annos add. et E2Sbd dubitat a(t in ras.) R 24 in tempora] tempora ElPBlbd et in dies] et dies ElB1 in ante annos om. S ) 56
an signa et tempora ad cetera, dies uero et anni ad solem tantummodo.