De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quid ergo scis, quod discernis ab eo, quod nescis, ne credentes fallantur? raptum, inquit, eundem hominem usque in tertium caelum. at illud caelum aut corpus erat aut spiritus. si corpus erat et corporeis oculis uisum est, cur illud caelum esse scitur et in corpore uisum esse nescitur? si autem spiritus erat, aut corporis imaginem praebuit et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam incertum est utrum in corpore uisum sit; aut sic uisum est, quomodo uidetur mente sapientia sine ullis imaginibus corporum, et nihilominus certum est uideri non potuisse per corpus . aut ergo utrumque certum est aut utrumque incertum aut quomodo certum, quod uisum est, incertum autem, per quod uisum est? manifestum est enim incorpoream naturam ab eo uideri non potuisse per corpus. corpora uero, etiam si non possent uideri sine corpore, non utique sic uidentur per corpus, sed longe ille dispar modus est, si quis est. unde mirum, si posset apostolum [*]( 3 corporeis Bbd an (n s. l. m. 1) P 10 non—sciebat a m. 2 in ras. E fcac (h exp. m. 1) S 11 corpos S1 16 cap. VIII E inquid ElB 17 at] ad S et b illud (d sup. exp. m pos. m. 1) B 18 uisum (i 8. l. m. 1) E 21 pr. est om. Pl corpus] iu corpus E 22 sic] si b 23 nihilhominus S 28 non possent] possunt PBSbd ) [*]( XXVIII. Aug. seet. III pars 1. ) [*]( 25 . )

386
tamquam simillimus fallere aut ad dubitationem cogere, ut, si corporeum caelum non corporeis oculis uidit, incertum sibi esse diceret, utrum in corpore an extra corpus id uiderit.

Restat ergo fortasse, ut, quoniam mentiri non posset apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret et quid nesciret, hoc ipsum eum intellegamus ignorasse, utrum, quando in caelum tertium raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus uiuere dicitur, siue uigilantis siue dormientis siue in extasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur et non quasi dormiens euigilaret aut extasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino reuiuisceret. proinde, quod uidit raptus usque in tertium caelum — quod etiam se scire confirmat — proprie uidit, non imaginaliter. sed quia ipsa a corpore alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit an secundum modum quendam uiuentis corporis ibi anima fuerit, sed mens eius ad uidenda uel audienda ineffabilia illius uisionis abrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit: siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit.

Quod autem non imaginaliter, sed proprie uidetur et non per corpus uidetur, hoc ea uisione uidetur, quae omnes ceteras superat. harum species atque differentias, quantum me dominus adiuuerit, explicare curabo. ecce in hoc uno praecepto cum legitur: diliges proximum tuum tamquam te [*]( 26 Matth. 22, 39 ) [*]( 1 simillimus] simili modo b 2 non corporeis] incorporeis b non om. PRX uidens b 3 uideri E1 4 ut quoniam] utique non S 5 quit R et om. E1 6 quid] quis R cap. VIIII E ignorasse intelligamus b 7 tertium caelum PRbd fuit R 8 corpos Pl dicimur E 9 ecstasi d 12 exstasi P ecstasi d 14 reuiuesceret EPRls quod] quod şę (se s. l. tZp.) E usque om. ES 15 propriae 81 16 alienata d 17 religquerit E relinquerit PR 18 corpori sibi R 19 arrepta RSbd 22 propriae PXRS 28 pr. uidetur om. E1 25 cap. X E 26 diligis R )

387
ipsum, tria uisionum genera occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae uidentur, alterum per spiritum hominis, quo proximus et absens cogitatur, tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. in his tribus generibus illud primum manifestum est omnibus; in hoc enim uidetur caelum et terra et omnia, quae in eis conspicua sunt oculis nostris. nec illud alterum, quo absentia corpora corporalia cogitantur, insinuare difficile est; ipsum quippe caelum et terram et ea, quae in eis uidere possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus, ubi nihil uidentes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu ueras, sicut ipsa corpora uidimus et memoria retinemus, seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. aliter enim cogitamus Carthaginem, quam nouimus, aliter Alexandriam, quam non nouimus. tertium uero illud, quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae. nam homo uel arbor uel sol et quaecumque alia corpora, siue caelestia siue terrestria, et praesentia uidentur in suis formis et absentia - cogitantur in imaginibus animo inpressis et faciunt duo genera uisorum: unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae imagines continentur. dilectio autem numquid aliter uidetur praesens in specie, qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? non utique. sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur; si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non ipsa cernitur.