De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Sed, si extra corpus uisa sunt et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest, utrum imagines corporum fuerint an ea substantia, quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut deus, sicut ipsa mens hominis uel intellegentia uel ratio, sicut uirtutes, prudentia, iustitia, castitas, caritas, pietas et quaecumque aliae sunt, quas intellegendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes liniamenta earum uel colores aut quomodo sonent aut quid oleant aut quid in ore sapiant aut quid contrectantibus de calore seu frigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient, sed alia quadam uisione, alia luce, alia rerum euidentia et ea longe ceteris praestantiore atque certiore.
Rursus igitur ad eadem ipsa apostoli uerba redeamus et ea diligentius perscrutemur hoc sine dubitatione primitus constituto multo magis atque inconparabiliter amplius apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque conamur. si ergo sciebat spiritalia per corpus, corporalia extra corpus uideri omnino non posse, cor non per ea ipsa, quae uidit, quomodo etiam potuerit uidere, discreuit? si enim certus erat illa esse spiritalia, cur non consequenter extra corpus ea se uidisse certus nihilominus erat? si autem corporalia esse nouerat, nonnisi per corpus uideri potuisse [*]( 1 cf. Es. 6, 1-7 ) [*]( 1 aesaiae P esaie S isaiae bd 2 serafin E seraphim Pd seraphin (in ex im) R 3 assum tus P adsumptus S assumptus Rbd prophete P prophetae Rest eum PjRSbd 11 diffinimus b 12 lineamenta d 13 oleat P1 redoleant Rb pr. quid] qui P 14 sine asperitate PRS 15 renuntiarent S renuncient R 16 ea 8. I. m. 2 ai alias) E praes-tantiore (en er; n s. l. m. 1) E 17 et] et ut b 18 prescrutemur S 20 de] c}.çiųde E corporeaque (pr. e 8. I. m. I) R scimus E1 21 cap. IIII E 22 quur PR per ea] preterea R 24 quur PR )
Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum. scit ergo ante annos quattuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum. hoc omnino non dubitat, nec nos ergo debemus. sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat: unde illo dubitante quis nostrum certus esse audeat? num forte hinc etiam illud consequens erit, ut tertium caelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? si enim res ipsa demonstrata est, tertium caelum demonstratum est; si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium caelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut uideretur sibi ascendere primum caelum, super quod uideret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum uideret superius, quo cum peruenisset, posset dicere se in tertium caelum raptum. sed illud, quod tertium caelum esset, quo raptus est, neque dubitauit neque dubitare nos uoluit. ad hoc enim praemisit "scio" et inde coepit, ut quod se scire apostolus dicit, solus ille non credat uerum esse, qui non credit apostolo.
Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium caelum . proinde illud, quo raptus est, uere tertium caelum [*]( 8 II Cor. 12, 2 ) [*]( 1 quur PR dubitat (8. I. m. 3 ai bat) E 2 dubitat (8. I. m. 2 aJ bat) E dubitet b 3 fuerunt P cap. V E 4 conexione BIb 5 adque E18 8 inquid ElIt 9 corpus] corpos P1 10 renescio (re exp. m. 1) P huiusmodi S in] ad E sed cf. 379, 17 13 debemus] dubitemus bd 21 quo om. S 22 puinisset P 23 illO P1 25 cępit S ut om. P1 quod] id quod P2Rbtl se om. P 27 cap. VI E ergo] enim S 28 quo] in quod b )
Quodsi spiritalem imaginem corporali similem caelum appellare uoluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat. sic ergo et suum corpus appellaret quamuis imaginem corporis, quomodo illud caelum quamuis imaginem caeli, neque curaret discernere, quid sciret et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium caelum, nesciret autem, utrum in corpore an extra corpus, sed simpliciter narraret uisionem earum rerum nominibus appellans illa, quae uidit, quarum erant similia. nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus uel aliquam in eis reuelationem: uidi montem, uidi fluuium, uidi tres homines et si quid eius modi ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae, quarum similes erant; apostolus autem, illud, inquit, scio, illud nescio.
At si utrumque imaginaliter adparuit, utrumque pariter scitur pariterue nescitur; si autem proprie caelum — et ideo scitur — quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis adparere? [*](4 Exod. 38, 13 7 cf. Apoc. 17, 18. 15; 13, 1 ) [*](1 eseet S 3 aliut 22 creaturar?ni S1 4 presentabat S 5 reij ei E cum 221 om. S 6 ioannes Sbd in om. S eiquae E 8 alium El 9 inquid F P hominem raptum bd 12 corporalis P 13 ascenderet b corpus (pus a. l. add. m. 2) P 15 curaret (t in ras.) P 16 et raptum b 18 nominibus] in hominibus 22 in hominibus (h 8. l. m. 1) P 23 ipse 22 24 inquid ElR 2o cap. VII E at (t in ras.) P 26 pariterue] pariterbe EipiS pariterue (ue in ras. m. 2) Jt nescitur (ne in ras. m. 2) R propriae S )
Nam si caelum corporeum uidebatur, quare latebat, utrum corporeis oculis uideretur? si autem incertum erat, utrum oculis corporis an spiritu uideretur — et ideo dictum est: siue in corpore siue- extra corpus nescio — quomodo non incertum erat et illud, utrum uere caelum corporeum uideretur an imaginaliter ostenderetur? itemque, si substantia incorporea uidebatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut uidetur iustitia, sapientia et si quid eius modi, et hoc erat caelum, id quoque manifestum est oculis huius corporis uideri aliquid tale non posse. ac per hoc, si aliquid tale se uidisse sciebat, non per corpus se uidisse dubitare non poterat. scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim. hoc scio nemo dubitet, qui mihi credit; sed, utrum in corpore an extra corpus nescio, deus scit.