De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Nec arbitrandum est, quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio conprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumserit, disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in aeternum. deinde iam expertus, quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei, domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. sed sine illud de hoc homine siue de alio dictum sit, extollenti se tamen animae et nimium tamquam de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum, quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime conmendatur, quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus esse sine dolorum timore non possunt et qui omnino malum desertionis [*]( 8 Prou. 16, 18 (?) 9 Ps. 29, 7. 8 ) [*]( 1 superuae El 3 ille S peruers.e E peruersae PRS uteretur E 4: arbitrandQs (corr. m. 1) S õ anima (ni 8. I. m. 1) S 6 humilationem El 7 praeBumpserit E*PRSbd disceret (s m. 1 8. I.) S ueriBsimae PB 8 exaltaQitur E exaltabitur S gloria E1 humiliatnr (i ante a 8. l. tn. 2) E hurailiabitur PRS 10 aeternum] saeculum PE Eug. (8. l. m. 2 a) sdm) E 11 expertus iam Eug male PR habebat S superua ElP praesumptio BSbd 18 inquid EXPR bona uoluntate (bona 8. I. add. tn. 2) E prestitisti ES decori (i ex e) P 14 autem olta. S post tuam add. a me ES 15 pr. siuel E 16 alio. (0 ex n, m er.) P sit] est SEug. 17 de 8. I. m. 1 S poene JR pene S 18 quam] quoniam b bene non Eug. 19 hic S commendatur PRSbd 20 deus er. R 21 uoluntatibus El 22 malum] malunt E )
Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari? cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos, qui in uerbo dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem. pium. unde dicit apostolus: intendens te ipsum. ne et tu temteris. mirum est enim, quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus. per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per inpios pii proficiant, frustra dicitur: non crearet deus, quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet, quos praesciebat bonis [*](5 Iac. 1, 14. 15 21 Gal. 6, 1 ) [*](1 superniae P aliis-nouerunt om. Eug. 2 noluerint b 4 possunt b 5 sua—inlectus in mg. m. 1 S 6 deinde concupiscentia in mg. add. m. 2 S 8 superuiae P 9 ut om. El 10 saltim ÒBl adsit E1 12 Si B quidem Bl MinsidiasS1 15 cap. V E quur EPM 16 consensisset (exp. m. 1) S 20 debitationis ElPR1 21 superuiam P 28 quantum] cur tantum b qua] quadum S 26 proficiunt 221 28 quur PB bonos E prpfuturos E ) [*](22* )
Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet. et iustam esse sententiam, qua punita est, quae uoluntate. non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilominus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis. uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt. habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus inpleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget. quanto minus iniquitate peruersi!
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam [*](1 utiles] illi m. 2 correx. ex utiles JR 2 amnionendisque jE*PS 4 cap. VI E 5 esse om. s 6 concidant P 7 possit b uellet b 10 creaturam] naturam Rlbd 13 rectaeque H 14 praue P delectationis (ta 8. I. m. 1) S cohibicione R 15 quur El PR 16 parati erant] parauerant Bxb 18 utraipque (m exp. m. 1) E 21 praestiti Rl minime P 24 peruersi om. S 26 corrigi JS1 corripi 225 27 quaem Rl praesciebat (prae a. I. m. 1) S 28 damnare PRl esset] esse PBbd )
Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.
Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur? -
At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. posset plane. cur ergo [*]( 14 cf. de ciuit. dei lib. XXIII ) [*]( 1 itaqu.e (a er.) P importune P1 2 beneficentiam Sd 3 hii (pr. i m. 2 a. l.) E iustitiae uindictam E 5 cap. VII E quur PS utrique] utri.que (s er.) R utrisque (u init. s. l. m. 1) S 6 aequitas (in mg. add. m. 2 al lenitas) P aequabilitas Eug iurae P 7 essent (es 8. l. add. m. 1) S 8 boni (i ex e m. 1) S 9 infructuosae EB2 infructuos*e P ipso s. t. m. 1 S 10 non essent b post praesciebat add. inquiunt S quid b 13 quur PR 14 sic] sicut B1 15 malis factis] malefactis Eug Knoll 187, 8 17 quo] quod EPS1 quidquid E1 quid:qllid (alt. quid in ras.) R culpauiliter P 18 habent E1 19 uolumtate P et pr. om. S 20 iustam (s. l. m. 2 ai iuxta) E poenam (sup. am add. §) S adminiculum E1 amminiculum PH ftminiculum P 22 inquid BIB1 inquiunt B2bd 23 quur PJ2 )
Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique . sed cum eos uitiis propriis malos [*]( 1 of. Rom. 12, 3 ) [*]( 2 puto (u sup. y) E tamen] autem PJtSbd 3 rationabilem RlEug. 4 cabet El caruet PB1 5 utique (u 8. I. m. 1) R 6 malos P1 d3 8. I. m. 1 S omnipotens om. PRSbdEug. 7 iniquitatem B1 infigeret E inflegeret P 8 nullo EBS 9 suplicii E supplicia P1 11 numeros PlRt 18 quo] quod E obsorduerunt E sic absurduerunt S 14 contemptionis (corr. m. t) S 15 audeant P 16 iudeos B1 hereticus EPBS 17 cottidie E cottidiae PlS 18 inquen sitionemque P yolunt (corr. m. 1) S 20 commonitio P 21 exemplo bdEug. ceteri (i sup. ę poa. m. 1) P 22 pernecies S pernities R num] numquid b 23 maliciae R miliciae S illorum] eorum Sbd 25 propriis uitiis S molos P )
Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?