De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Admoneo sane, quantum ualeam, si quos ista praeoccupauit opinio, ut animas credant ex parentibus propagari, quantum possunt se ipsos considerent et interim sapiant corpora non esse animas suas. nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta possit etiam deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, quam ea, quae ad ipsius imaginem facta est, et nihil uicinius aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito, quod anima corpus sit, etiam deus corpus esse credatur. propter hoc enim corporalibus adsuefacti et adfecti sensibus nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne, si corpus non fuerit, nihil sit, ac per hoc tanto magis timent etiam de deo credere, quod corpus non sit, quanto magis timent deum credere nihil esse. ita enim feruntur in phantasias uel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus uersat, ut his subtractis tamquam per inane pereundum sit reformident. ita necesse est, ut et iustitiam et sapientiam pingant quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt incorporeas cogitare, nec tamen dicunt, quando iustitia uel sapientia mouentur, ut uel laudent eas uel secundum eas aliquid agant, [*]( 1 bona data tiliis] data bona dare filiis b data om. R 2 ecclesiae R 3 nec omnino credenda om. S 4 traditio] ra..tio (sic) R 7 ualeo RlSd 8 ex parentibus credant bd 10 proprior P, (pro s. I. m. 2) S 14 credi.. (to eras.) R 15 aut corpus sit (aut 8. l. m. 2) B 16 adsuae facti S assuefacti (pr. s m. 1 a. I.) B 17 ne si] nisi S 18 ac] hac S 20 fantasias S fantasmata S 21 quaej q; 81 22 pereundQ (fi sup. o superacr. m. 1) R pereundS 81 reformident (re in mg. add. m. 1) P 23 necesse (ne 8. 2. m. 1) R et om. # et] uel S pingant (pr. n 8. L m. 1) S 25 tamenj cum b 26 laudent] andent (1 eras.) R agunt R )

328
quem colorem, quam staturam, quae liniamenta [uel quales formas] conspexerint. sed de his alias et multa iam diximus et, si deus uoluerit, ubi res uidebitur postulare, dicemus. nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a parentibus uel non dubitant quidam, quod ita sit, uel dubitant, an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere aut dicere, maxime propter quod dixi, ne deum quoque ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, etsi naturae cuiusdam propriae cetera supergredientis, corpus tamen.

Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit non ob aliud, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit et ideo timuit, ne nihil esset, si corpus non esset, nec de deo ualuit aliter sapere: qui sane quoniam est acutus interdum contra opinionem suam uisa ueritate superatur. quid enim uerius dicere potuit quam id, quod ait quodam loco: omne corporale passibile est? debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam deum corpus esse. neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam dei naturam passibilem crederet, ut iam non Christus in carne tantum neque in carne et anima, sed in ipso uerbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, uentum est ad sensus, quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est et ait: hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus populus [*](16 Tertull. de anima 7 (ed. A. Reifferscheid et G. Wmowa pag. 308. 22 25 ibid. cap. 9 (p. 312, 2-5) ) [*]( 1 lineamenta bd uel quales formas om. PBS 2 aliis Sl multas PR 8 dieemus] docebimus 4 traduce.. (re eras.) B 9 proprie Sb snpergredientcs P 11 in tertullianus 8 14 ualuit] uoluit b acutus est bd 16 id] quod id b omne] esse b 20 Christus non d 21 alt. in om. S quod (d 8. l. m. 1) P 28 colorem] colerem S 24 aereuma 25 instruere] instituere b 26 dnbliciter B1 27 populus] Paulus in textu habetur ed. A. Retfferscheid et G. Wissowa p. 312, 3 )

329
dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus per quos et in cogitationibus utitur et in somnis fungitur.

Ecce, quibus auribus et quibus oculis debuit audire et uidere deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum, si ipsum Tertullianum quisquam uideret in somnis, numquam se diceret ab eo uisum et cum eo locutum, quem uicissim ipse non uidisset. postremo, si anima se ipsam uidet in somnis, cum iacentibus utique uno loco membris corporis sui ipsa per uarias imagines euagatur, quas uidet, quis eam uidit aliquando in somnis aerii coloris et lucidi, nisi forte ut cetera, quae similiter falso uidet? nam et hoc potest uidere. sed absit, ut eam talem, cum euigilauerit, credat; alioquin quando se aliter uiderit, quod magis crebrum est, aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae uidetur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. quis enim Aethiops non paene semper nigrum se uidit in somnis aut, si in alio colore se uidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se umquam uidisset, si numquam istum legisset uel audisset.

Quid? quod ducuntur homines talibus uisis et de scripturis nobis uolunt praescribere tale aliquid esse non animam, sed ipsum deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur. similia [*]( 1 dominum] deO b 2 per quos (s. I. m. 2 quibua) B cogitatibus ed. Reiff. et Wiss. somnia] somniis Reiff. Wiss. 5 fungitur (r ex m) P 7 loquutum PR, (m. 1 ex loquentS) 8 8 ae] semet 8 9 loco] in loco b 10 uarias (a fin. superscr. m. 1 sup. e) 8 imagine senagatuT Rt euagatnr] peruagatur S quas uidet om. RS uidet] uidit P quis aliquando se uidet in somnis sqq. 8 eam uidit om. PRl 11 post aliquando in mg. add. m. 2 se uidit R coleris P et] ac bd 12 poten S 14 quod] quid 81 16 tunc anima R 16 cum uoee sicut incipit cod. E sicut] sit E 17 etiops P ethiops R poena PS 18 uidet Sb uidet 8 19 aereo b 20 umquas 8 uidisset] quis uidet et S 22 dicuntur R scribturis EP 24 spirittlibus E 25 allegorico (go 8. l. m. 1) 8 )

330
quippe sunt illa uisa talibus dictis. ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra uanae opinionis nec intellegentes ita sanctos de suis uisis talibus iudicasse, qualiter iudicarent, si talia diuinitus in figuris dicta legerent uel audirent: sicut septem spicae et septem boues septem anni sunt, sicut linteum quattuor lineis alligatum uelut discus plenus uariis animalibus orbis terrarum est cum omnibus gentibus, sic omnia cetera et multo magis, quae de rebus incorporeis corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.

Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus, adserens etiam timoris sui causam: ne etiam decrescere dicatur substantia, inquit, atque ita et defectura credatur. et tamen, quia per corpus eam localiter tendit, non inuenit exitum incrementorum eius, quam uult de semine exiguo aequari corporis quantitati, et ait: sed uis eius, in quo naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. constitue, inquit, certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: conlectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in lamminam massa laxatur, maior [*]( 5 cf. Gen. 41, 26 cf. Act. 10, 11. 12 11 Tertull. de anima 37 (ed. A. Meifferacheid et O. Wissowa p. 364, 9-24) ) [*]( 1 uisis 8 8 iudicarent] iudicant b 4 figuris (eup. fin. a auperacr. i) S 5 apice S spi»«ce (c a m. 2) R septem ante boues ex sempm E lintheam b 6 lineis] linteis PRl 10 subsubstantia E substantiA B. 11 asserens EPR afferens bd 12 substantia dicatur PBSbdj item TertulL p. 364, 9 inquid Ets 15 quantitati (B. I. m. 2 t qualitati) R 16 quo] qua TertulL retinerentur E 17 salbo P 18 producatur PRl producatur in membris b 19 athibita El adibita S post similitudine addunt: eorum quae uidemus bd 20 constitute (a exp. m. 1) R inquid E1 21 argenti (ar add. m. 2) 8 est abitus S 22 minora S tamen] tam S 23 lineam] uenara S 24 laminam Sbd Tert. )

331
efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus . tunc. et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam, qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. proinde et animae crementa reputanda non substantiua, sed prouocatiua.

Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit et corpus non sit? quid autem absurdius quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, nisi decrescat ex altera, uel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? quomodo igitur inplebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, inplebit carnem, quam uiuificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto [*]( 1 per] pro E dilation em Rl 2 adiectetionem E 4 et om. S b prouehitur] perhibetur ERSb peribetur (in mg. add. aJ prouchitur id- gue m. 2) P auri] augeri (ge prima man. del. m. 2 retract. et 8. I. addid. al auri) E uel] et S 6 qui prius fueratj opus fuerat EPR, (in ras. utrumque uocab.) S prius om. Tert. 7 abitus S 9 proinde] itajRadf Tert. 10 incrementa PBSbd 11 prouocatiua] prouectiua Tertull Å. Reiff. Wias. 364, 24 12 hunc] nunc (,n. 2 8. I. ai hunc) E u diesertum S 13 ista sunt] esse punt (ta add. 8. I. m. 1; Mtpra esse add. m. 2 al ista sunt) E ista] ita b 14 numquid] nunquam b cogitare] cogere S possit S 16 non 8. I. m. 1 S 17 de crescat C 18 crassitudinem B crassitudinS inuatur P 19 nisi rarescat om. 81 20 inpleuit E1 stella Ex 22 nulla R crescit (i ex a m 1) R 23 inpleuit ElPRC )

332
grandius, quod animauerit? timuit uidelicet, ne deficeret etiam minuendo, si cresceret, et non timuit, ne deficeret rarescendo, cum cresceret. sed quid amplius inmorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis nota sit, uel . quid certum teneam uel unde adhuc dubitem et quare dubitem? proinde et hoc uolumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde uideamus.

LIBER UNDECIMUS.

Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est.in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et [*]( 10 Gen. 3, 1-24 ) [*]( 2 ne] ut b 3 cum cresceret] concresceret E1 non cresceret b 4 perget S 5 sit nota bd quid] quod 8 7 ut] et S sequntur El 8 Ezpl liber decimus incipiunt capitula libri undecimi/oi. 159 E Explicit liber decimus (litt. mai.) fol. 264b P Explicit liber decimus ; incip lib undecimus (litt. mai.) fol. 194* R Expl liber decimus (litt. mai.). Incipit liber undecimus (litt. maio rubr.) pag. 275h S fol. 89* C 9 Explicuerunt capitula incipit liber undecimus fol. 160 E Incp liber undecimus feliciter (litt. maio color.) fol. 265* P fol. 194* B 10 ambo] om. E eras. in R nudi ambo PSd 11 illos] eos C prudentior S 13 Quid quia] quid eat quod R 14 deus] dfis PC dominus deus b editis b 15 fructi S 16 in medio (in super eras. m) R 17 paradiso EPR deus] dfls P dfis ds C 19 scit b quoniam -0.. S 20 adaperientur (ad in mg. m. 2 ut uidettlr) R 21 scientis P )

333
uidit mulier, quia bonum lignum in escam et quia placet oculis uidere et decorum est cognoscere. et sumens de fructu eius edit et dedit et uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnosuerunt, quia nudi erant; et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. et audierunt uocem domini dei deambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini dei in medio ligni paradisi. et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi es? et dixit ei: uocem tuam audiui deambulantis in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. et dixit illi: quis nuntiauit tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducare s ab eo edisti? et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: quia [*]( 1 in escam] in ad escam P in esca S ad escam RCbd 3 etfin. om. EPEbd 7 ambulantis PSC 10 post illi om. Adam £ lPRSbd post es add. m. 2 to E 11 imparadiso S 14 mandncaris PR 15 mecum] mihi PRlG 16 a] de bd 18 serpenti (i ex e) P 19 peccoribus S 20 omnem terram b 21 et uentrem tuum om. C ambnlanis P 22 omnibus diebus S, (supra lin. m. 2) E 23 inter ante mulierem 8. l. m. 1 S 24 inter om. Sbd ipse R seraanit P Q\'bi caput (nbi del. m. I) S 25 calcaneum eius E 27 tristitiis tuis S tristitias C )
334
audisti uocem mulieris tuae et odisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes. fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es et in terram ibis. et uocauit Adam nomen mulieris suae "Uita"-, quoniam haec est mater omnium uiuentium. et fecit dominus deus Adam et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et dixit dominus deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. et nunc ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat, et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis; et ordinauit Cherubin et flammeam rhomphaeam quae uertitur custodire uiam ligni uitae.

Antequam huius propositae scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur, quod gestum narrat ipse qui scripsit. si autem in uerbis dei uel cuiusquam personae in officium propheticum adsumtae dicitur aliquid, quod [*](1 sedisti PS 2 solo om. P edere§ E aederis P aedere S 3 illa S 4 edet] aedet S germinauit P* germinabit RPsbd 6 foeuum SR faciei tuae] w1ţ\\lş t9i faciei tuae (exp. m. 1) P uultus tui b 6 sumptus E*PRSbd 8 Uita] eua id est uita b 9 deus om. Pl 10 pellicias PSb pellitias R dominus om. EPRS 11 tamquam] quasi S 12 cognoscendum PR 13 manum suam Plbd; suam exp. tp. 2 R 14 aedat PS 15 uolu.ptatis (m er.) R 16 sumptus -EPPRSbd 17 omauit Pl cerubin PRl cherubim SR2d fiammam El 18 romfeam ES rompheam PR 20 scribturae EP 21 admonendum E1 et om. S 22 praeloquutum PS proloquutum ij1 23 littere P dei i pendatur P 24 ipse] ille S scribit P scribsit El 25 propheticum in officium S profeticum EprophęticumB adsumptae PRS assumptae bd )

335
ad litteram nisi absurde non possit intellegi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est . hoc enim a fide narratoris et pollicitatione expositoris exigitur.,

Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et non confunderentur.

Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat dominus deus. translato enim uerbo dictum est ,,prudentissimus" uel, sicut plures latini codices habent, sapientissimus", non proprio, quo in bonum accipi sapientia solet uel dei uel angelorum uel animae rationalis, tamquam [*]( 4 cf. lib. VIII 1-7 8 cf. Rom. 7, 23 15 cf. lib. YIin 3—11 22 cf. Locut. de Genesi VIII ) [*]( 2 figuratae ESR 5 cap. I E 8 repugnante P 9 perpetrationem (pr. t 8. l. m. 1) E 18 putant b 14 quemammodum El propagaturi essent d 16 crimen (r 8. I. m. 1) E admisei (s alt. 8. I. m. 1) E admisai 8. I. m. 2 B admissum Pbd 17 consequuta Jt morerentur (n 8. I. m. 1) E 18 inoboedientiam P reciprocato PJR1 20 aeua S 21 confundebantur PJtlb 22 cap. II E 25 latini om. P 26 quod P solet sapientia bd )

336
si sapientes apes etiam formicasque dicamus propter opera uelut imitantia sapientiam. quamquam iste serpens non inrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, possit sapientissimus dici omnium bestiarum. quantumlibet enim praeuaricatores angeli de supernis sedibus suae peruersitatis et superbiae merito deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. quid ergo mirum, si suo instinctu diabolus iam inplens serpentem eique suum spiritum miscens eo more, quo uates daemoniorum inpleri solent, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam uiuam inrationalemque uiuentium? abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia, cum proprie magisque usitate in latina dumtaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intellegantur. unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus inuenimus, ad usum latinae locutionis non uerbum, sed potius sententiam transferentes astutiorem omnibus beatus istum serpentem quam sapientiorem dicere maluerunt. quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo non abusiue, sed proprie possint dici et intellegi sapientes, uiderint, qui eam probe nouerunt. nos tamen aperte legimus alio scripturarum loco sanctarum sapientes ad malum, non ad bonum; et dominus dicit [*]( 22 cf. Hierem. 4, 22 ) [*]( 1 formicasliqeuae P formicas quae R 2 iste (e super a scr. m. 1) S inrationali E1 4 posset PBSbd 5 angelis P angeli* (s er.) R 6 superniae P sunt S 8 instinctv (v sup. 0 acr. m. 1) R diabolus P 9 eique (8. I. m. 2 t atque) R spiritum suum Sbd 10 demoniorum PS implere PRbd solet bd 11 inrationalemque » inrationalemquae P inrationaftlemque (bi ezp. m. 1) S 12 cap. III E 13 quemammodum EPR in ante bono 8. l. m. 1 S propriae ] RS 14 usitatee E 15 astuti. (a er.) E 16 implerisque S latine R 17 loquutionis P 19 haebraea PR hebrea S 20 abusione S propriae R propri.e P possipt E posset S 21 probae S proprie b probe (b ex p m. 2 et ita mg. add. i pbene) R 22 scribturarum EXP sanctarum loco PRSbd )
337
sapientiores esse filios saeculi filiis lucis ad consulendum sibimet in posterum quamuis fraude, non iure.

Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud deum.

Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut [*]( 1 cf. Luc. 16, 8 21 Iac. 4, 6 ) [*]( 1 consolendum PB 2 imposterom S 4 temptaret E2PRS ten- taret bd persuaderet om. Pl eligeret b 5 sed (d s. I. m. 2) E 7 uolontas JRl 8 potestas om. El 10 aput ElP 11 cap. IIII E hinc excerpit Eugippius ed. Kndll p. 182-192 quur E1 temtari (sic semper m. 1) E temptari (sic semper fere) PRS tentari bd 12 praestiebat R 13 penetrare Rl 14 aliqua.. P 15 sanctioribusque (c s. Z. m. 1) R reseratur P1 Ettg. (ed. Knoll 182, 23) 18 quia] quia eum S 19 posset E1 20 habeat PRl 21 supernis P1 22 quur PR esse ipse praesciebat altitudine quidem consilii eius cum sqq. Pb esse..... (ipse er.) altitudine. (ro er.) quidem consilii sui (sui in ras. m. 2 ex eius) R 24 ordinatus JS1 ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 22 )

338
etiam . sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?