De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Ab illo ergo, cuius super omnia, quae creauit, summa potestas est, per angelos sanctos, a quibus inluditur diabolus, [*]( .10 cf. II Petro 2, 4 ) [*]( 1 superbjam (i del. m. 1) E superuiam P superb.am (i er.) S superbię b 2 impietatem El et impictatem (et add. m. 2) B 8 ratio est requirenda b quemammodum E 4 si om. S beatus] b-rõs b 5 diabulus P 6 post (t add. m. rec) P 7 casum] causam RI suum peccatum PRSbd 9 casus futuri PRbd illi (alt. 1 8 l. et i fin. ex e m. 1) B 10 mineme P1 11 carcere E 12 aereę b 13 beatitudine PRS2bd 15 fedelissimam P 17 mutatione S copulari b enim] eius b 19 quur P cum ex euitit S 20 quur P 21 conuertit b desseruimus ij1 22 quaereremus] quaereremus accipiendum puto 8 24 hinc excerpit Eugippius ed. Knoll pag. 218, 14-221, 7 ergo] enim S 25 sanctos] suos b )
Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cui exorcista requiritur, sciunt, quid loquantur: [*]( 12 cf. Ioh. 13, 2 ) [*]( 1 et] det P1 maleuolentia d consoletur 221 consulatur b consolitur Pl aeclesiae (e fin. 8. I. m. 1) E aeccleeiae 8 3 cap. XXVI E loquutus R 4 quo mouereJ quomodo uere Bib 6 et moueri] et monere F1 monere et moueri b illa om. b ueruorum P 6 suadentes P 7 mulier El ratioqatipnalis E rationabilis S 8 loquutus P 9 occultu 81 10 stinctu El instinctu (u sup. o m. 1) R 11 stinctu Et 12 iudaw (exp. m. 1) S animo b 13 induta (s. l. m. 2 add. al duc) E inducta PRSbdEug 14 habet uoluntatem S potestatem E 15 cap. XXVII E ergo permissus est S 16 cui] quod SBI 17 prodęesset E prodesset RSbd faciebat (eb s. l. m. 1) 8 20 fiebant (n 8 l. m. 1) 8 22 homnes P demon P in om. P in eia wp. iis scr. m. 1 S 28 eitorcista E )
Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum, quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus [*]( 1 ille 8. I. m. 1 8 2 et s. I. tn. 1 S om. Eug 3 non s. I. m. 1 S 4 cap. XXVIII E 5 morsorum P1 6 late»«bris (re er.) R cognox /• scendam P BSbd agnoscendam Eug 8 et] ut Rlb 9 habeat magis S 11 etiam haec] et iam hoc b 12 hamanam 81 13 enim] autem Eug. demones S incantationes E1 14 moueantur Eug 15 possint S permittantur Et 16 conmendandam R quod PSbd, (d er.) R 19 scribi S 20 apparebit E 22 cap. XXVIIII E 24 diabali P qui b quemammodum EPR 26 acjistutaeque E )
Hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis. uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.
Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque [*]( 11 cf. Num. 22, 28 13 cf. Exod. 7, 10. 11 18 cf. Rom. 11, 33 20 Gen. 3, 1-8 ) [*]( 2 atque sentientem om. P j mendatiter Sl quemammodum ERS1 4 et om. S 6 conmendandum R 7 racionis R exper*»»tia R 8 animal rationale] animã. rationalg S mutare P1 oppinionem S 9 reuolutiones P 10 uestiarum P1 cap. XXX E loquutus P 11 balam P 12 fuit opus bd 15 nec] •& (& in ras.) R quicquam operum S quicquam SR 18 iustae 1-1 19 et scientiae om. d 20 mulieri (i fin. ex e m. f) P 21 ęditis P 22 serpente P1 fructi E 23 edimus b 24 paradiso EPR contingetis P 26 hgc b )
Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam et decorum ad aspectum et non credens posse inde se mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam [*]( 7 Ps. 102, 18 11 Gen. 3, 4. 5 19 Gen. 3, 6 ) [*]( 1 possit PR 2 maxime B 3 dampnabilis B2 6 contempnitur R 8 adderent 8 retinent memoria bd 9 contempnant E28 contemnat P 10 obliuionis (obli 8. I. m. 1) R 11 cap. XXXI E 12 quo lib; sed cf. 332, 20 manducaberitis P 18 adaperientur E*PRSbd dii] die P1 15 utile P1 se om. S 16 menti] ei S amor menti illę b 17 de se] deęşse E praesumptio EzRSbd 18 conuincendam P humilanda E humiliandam P contenta ex contempta corr. m. 1 S 20 posse om. S1 se inde S 22 adque ElP 23 ideo s. l. m. 1 S sumpsit EzRSbd dedit (de 8. I. m. 1) E 24 scribtura EP 25 reliquit E2b )
Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi?
Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta [*]( 3 Gen. 3, 7 8 cf. Rom. 7, 23 12 cf. Gen. 2, 19. 22. 23 26 cf. Luc. 24, 18-31 1 illom P1 cibu El mortua B 3 cap. XXXII E . 4 quo] Quomodo b ó morte] memoriae S concepta El 7 mutare P 9 diliciarum PR 12 autem B. l. m. 1 8 et uolatilia post sunt legitur in 8 15 ex] de Sd 21 quemammodum ESB quaemammodum P 22 eum 8. l. tn. 1 R scribtor EPR1 scriptura S 24 scribtum ElP 26 scribtum EyP quemammodum EPR 28 et om. E1 narratur S)
Haec mors ea die accidit, qua factum est quod deus uetuit. amisso quippe statu mirabili corpus ipsum — qui status etiam de ligno uitae uirtute mystica praebebatur, per [*]( 2 narrabagt (n del. nJ. 1) E 3 unus erat Bbd cleopas E1P 6 cognouerunt P 6 ualentes S 7 nec] in b 8 scribtura E1P sit] uideatur b 12 auida in ras. R 13 abenas El 16 arbore (re corr. m. 2) R 17 magis] unde magis PJRlbd deum posse PBSbd 18 tulerit b quidnam (nam 8. l. m. 1) B 19 uel om. E quur P ciuum El ut ergo PBSbd 21 typq EPIrb tyfo BS3 tipo 81 22 iniecterunt E eaquae E eaquae PB2 eo om. b 23 qug (e ex a) S nouerunt PBl concupierunt iZ1 cap. XXXIII E 24 aliam PB parterent PB 26 qui] cui bd 27 statutus B mistica SB )
Et audierunt uocem domini dei ambulantis in paradiso ad uesperam. ea quippe hora tales iam conuenerat uisitari, qui defecerant a luce ueritatis. fortassis autem aliis intrinsecus uel effabilibus uel ineffabilibus modis deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum angelis loquitur ipsa incommutabili ueritate inlustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione diuinae sapientiae, quantam capiunt angeli, tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere uisitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam siue in extasi spiritus corporalibus imaginibus siue ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata uel ad uidendum uel ad audiendum, sicut in angelis suis solet uideri deus uel sonare per nubem. nunc tamen quod audierunt uocem dei ambulantis in paradiso ad uesperam, nonnisi per creaturam uisibiliter factum est, ne substantia illa inuisibilis et ubique tota, quae patris et filii est et spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu adparuisse credatur.
Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini in medio ligno, quod est in paradiso. cum deus auertit intrinsecus faciem suam et fit homo conturbatus, non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid [*]( 1 Gen. 3, 8 ) [*]( 1 deambulantts E1 ambulantes P1 2 sup. et a m. 1 ea S ora S 3 uisitare PB2bd defecerant Rl autem] enim PRbd in aliis b 4 uel effabilibus om. P 6 incomutabili R mentem S 9 quantU b 12 ecstasi d 13 speciae PS presentata S 14 uideri solet S 16 uesueram P1 18 ubiquae P1 que P patris] est patris b fili E1 est om. b sancti est P 21 faciae S 22 ligni E1 23 fięęt E non non S 25 quoquae P 26 quae-significarent in mg. m. 1 appos. R )
Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi e s ? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.
Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile est solere deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum; et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria [*]( 3 Gen. 3, 9 13 Gen. 3, 10 23 cf. Rom. 1, 21. 22 ) [*]( 1 scribta P 3 cap. XXXV E dfts om. S Adam in fine om. lib. 4 ignorantes P1 6 priori P1 7 preceptum S 8 fiminam P autem om. S diabulo PR 9 misticis S 10 agente] id agente PltSd illud agente b 17 intentione E 18 nisi] nisi cura d 19 poenale PRl sic (c s. l. m. 1) R 21 de peccati om. P1 paena P earn] cum b uellent b 22 lateri R 23 superue P superbi bd sicut] qui sicut S 24 die P1 26 habundantia R 27 ergasse P1 )
Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem [*]( 5 cf. Gen. 18, 1 12 Gen. 3, 11 17 Gen. 3, 12 ) [*]( 1 etiam om. S 2 familiare P 3 uiuendos P 4 sic (c 8. l. m. 1) R apparebat E 5 quemaminodum EPRS ad] at J21 6 mambre Sbd pudore (o ex u m. 1) E pudorem b honerabat S 7 quae-peccatum m. 1 in mg. suppl. P 10 iam nolens S more] morte E 11 erat illa PRSbd 12 inquid nuntiauit S 13 quod] quo S preceperam S 14 aedisti S cap. XXXVI E 16 ubi] et ibi b 17 puderent b 18 mecum] mihi S me*cum (uolvit mihi scribere) P post edi sequitur: eia in d 19 superbia om. b superuia P habet] superbia habet b confusionis deformitatem bd 20 humilitatem (li 8. I. m. 1) P hęc b 21 conscribta ElP sunt] eunt nimirum S ipse Pb nimirum om. S 241aborarent E laborant PRb hodiaeP\'5 conantur S ) [*]( XXVIII. Aug. eect. III para 1. ) [*]( 24 )
Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi.