De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Porro ista quaestio de beata uita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. nam si futuri sui peccati conscius erat diuinaeque uindictae, beatus esse unde poterat? ergo erat in paradiso non beatus. sed enim non erat futuri peccati sui praescius. ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus, et quomodo iam uere beatus? aut falsa spe certus, non scientia, et quomodo non stultus?

Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui oboedienter uiuenti dandum adhuc esset angelorum consortium et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam uitam secundum quendam modum, etiamsi [*]( ilte 2 reuelareijt E prius ille S prior B iIlşę (corr. m. 1) S 5 possent Sb 7 illaj ipsa El 8 angelorum sCorum 8 supercae- lestis El aliquanto] aliqfi b 10 pOBset SI 11 noluissent PBJb e 12 primas (m s. l. m. 1) P 14 gratiarp (corr. m. 1) 8 gratiam (m 8. l.) E pietatem (m s. l. tI. 1) S 15 cap. XVI E 16 cui iocertum bd secum om. S 17 miseria om. S succedat miseria S 18 conscius (a. 1. m. 2 al pręscius) E praescius PBSbd 20 enim] autem b futuri om. b 25 consorcium R 27 beatam om. b et i mg. add. at hereticam modo JRl )

351
non erat praescius futuri sui peccati. neque enim et illi praescii fuerunt, quibus apostolus dicit: uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in s\'piritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris; non absurde tamen nec inprobe dicimus beatos iam fuisse hoc ipso, quod spiritales essent non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes. quanto magis ergo et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamuis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio, cui tolerandae patientia militaret! quamuis enim non uana praesumtione de incerto certus uelut stultus, sed spe non infidelis, antequam adprehenderet illam uitam, ubi certissimus ipsius aeternae uitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est: cum tremore, et hac exsultatione multo abundantius in paradiso quam sancti in his terris beatus esse modo quodam inferiore quam in illa uita aeterna sanctorum supercaelestiumque angelorum, non tamen nullo.

Dicere autem de aliquibus angelis, quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis uel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset, quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, uix ferenda praesumtio est; nisi forte et hoc dicatur ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus. [*]( 2 Gal. 6, 1 6 Rom. 12, 12 8 cf. de ciuitate dei lib. XI 12 15 Ps. 2, 11 ) [*](1 praestius It 2 4? quibus E 7 cap. XVII E ergo om. S 8 homo erat S 10 incommutationis b tolerande 81 11 prae- Bumptione EPPRSbd 13 adpraehenderet E 14 esset futurus S eisultare ts m. 1 8. I.) E exultare SB quemammodum E 15 scribtum ElP et (t ea: i m. 1) E exultatione PRSb exsultatione (s m. 1 8. I.) E habundantius R 16 esset b 18 supercelestiumque P 19 cap. XVIII E 20 damnationis E1 22 ipsi] illi S 28 certi (i ex e m. 1) E ferendaTp P praesumtio E1 praessumptio J2 24 igta (8 del. m. 1) E istos m. 1 in ras. E )

352
ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam uitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cuius utique spe gaudentes possint non incongrue dici iam beati. ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei, quod cadunt a iustitia fidei etiam homines simili superbia praeuaricati, uel se ipsos seducentes uel illi seductori consentientes.

Sed adserant haec duo genera bonorum angelorum qui potuerint, unum supercaelestium, in quibus numqam fuit, qui cadendo diabolus factus est, alterum autem mundanorum, in quibus fuit; mihi autem. fateor, unde hoc secundum scripturas adseram, non interim occurrit, sed coartatus quaestione illa, qua quaeritur, utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse uel aliquando fuisse angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso uel temporis uel suae conditionis initio cecidisse nec aliquando in ueritate stetisse.

Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero arbitrio uoluntatis esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant quamuis a domino deo summo et uero naturarum omnium creatore adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius: cui sententiae congruit, quod in psalmo scriptum est: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, nisi quod [*](18 de his et sequentibus cf. de ciuitate dei lib. XI 13 sqq. 22 Iob. 40, 14 25 Ps. 103. 26 ) [*]( 1 praepositoris S sui PS 2 bac E possent S 3 utique corr. tn. 2 R speş (s del. m. 1) S dici (i (in. ex n) P 4 quorum] quot!? eaecidit P 5 hoc est b etiam om. S 6 superuia P 8 adserant E1 bonorum angelorum et malorum S 9 unam PB* 11 unde hoc om. Ex scribturas EXP 12 cap. XVIIII E cohartatus S quoartatus B1 18 queritur P prescius S 15 dici b 17 caecidisse P 18 uoluntatis arbitrio bd 21 quaetes timonium P 22 scribtum ElP est] egiip (m. 1 exp.) R 24 congruet S scribtum El P 25 dracbo E hic] iste b om. S )

353

hic "quem finxisti" dixit, non autem sicut ibi, hoc est initium figmenti domini, tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut inuidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset non uoluntate deprauatus, sed ita creatus.

Haec opinio quomodo non sit aduersa ei, quod scriptum est: fecit deus omnia; et ecce bona ualde, ubi inuenitur diabolus non propria uoluntate deprauatus, sed ab ipso domino deo factus malus ualde, quamuis conentur ostendere nec insulse etiam uel inerudite adseratur non tantum conditione prima, sed etiam nunc deprauatis tot uoluntatibus in summa tamen omnia, quae creata sunt, id est uniuersam omnino creaturam bonam esse ualde, non quo boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua, ut sub dei administratoris imperio, uirtute, sapientia decus et ordo uniuersitatis aliqua ex parte turpetur siue turbetur, cum suis quibusque uoluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis conuenienter iusteque ordinatis uniuersitas pulchra sit: tamen, quia cuilibet occurrit et uerum est atque manifestum iustitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoque deus damnet, quod in eo ipse creauerit, certaque et euidens damnatio diaboli et angelorum eius ex euangelio recitatur, ubi se dicturum dominus praenuntiauit eis qui a sinistris sunt: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, nullo modo in eo naturam, [*](6 Gen. 1, 31 24 Matth. 25, 41 ) [*]( 1 sicut ibi] sic tibi Rl 2 in initio Pbd 3 ut fin. om. S omnium S 4 deprauaptus (n m. 1 exp.) S 5 aduers Bl ei (i a. I. add. m. 2) R 6 ubi-Ilalde om. d 7 ab] ap P 8 nec] ut b 9 insulsae S etiam (e a. l. m. 1) E ineruditae E ineruditae P 10 deprauatis (t ex r m. 1) E . 12 quod liid 13 ut] et E amministratoris E2PR 16 turbetur b turpetur b 16 certi (i ex e m. 1) R milites (s. l. tn. 2 i limites) R 18 pulcra S 19 quilibet bd 20 praecidente PR 21 quoque E quoquo PR unoquoque S quoquam bd 22 damnatio El 23 eis in ras. S 24 sunt] erunt S paratus S 25 diabulo R1 ) [*]( XXVIII. Aug. lIect. III pars 1. ) [*]( 23)

354
quam deus creauit, sed malam propriam uoluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.

Nec eius naturam esse significatam, quod dictum est: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, sed uel corpus aerium, quod tali uoluntati congruenter aptauit, uel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis, uel, quod praesciens eum propria uoluntate malum futurum fecit eum tamen non abstinens bonitatem suam in praebenda uita atque substantia futurae etiam noxiae uoluntati, simul praeuidens, quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. initium autem figmenti domini dictus est, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, non quia ipsum primitus condidit uel initio malum condidit, sed quia, cum sciret eum ad hoc propria uoluntate malum futurum, ut bonis noceret, creauit eum ad hoc, ut de illo bonis ipse prodesset. hoc est enim: ut inludatur ab angelis eius, quoniam sic inluditur, cum sanctis prosunt temtationes eius, quibus eos deprauare conatur, ut malitia, in qua ipse esse uoluit, eo nolente sit utilis seruis dei, qui hoc praeuidens eum finxit. ideo initium ad inludendum, quia et mali homines, uasa eiusdem diaboli et tamquam capitis corpus, quos nihilominus deus malos futuros praeuidens creauit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter inluduntur, cum et ipsis nocere uolentibus praestatur sanctis ex eorum conparatione cautela et pia sub deo humilitas et intellegentia gratiae et exercitatio ad tolerandos malos et probatio ad diligendos inimicos. sed ille est initium figmenti, quod sic inluditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate [*]( 5 aereum b 7 etiam (e ex u m. 1) E utilem (u 8. l. m. 1) 12 8 eum om. b eum om. b 9 praeuenda P adque E1 10 uolnntatis PRS 11 bonitate (boni in ras.) E potestate esset 8 12 cap. XX E dictupis (ur exp. m. 1) P 16 prodeesset P 18 deprabare El 19 esse om. S 20 qui] quia PRbd 21 eiusdem] eius S 24 prestatur E 25 cautela] cauta P humilitatis et intelligentie gratia b 28 & inluditur (exp. m. 1) S praecedet S praecedististos P )

355
et principatu malitiae. hoc autem illi deus per sanctos angelos facit illo opere prouidentiae, quo creatas naturas administrat, subdens uidelicet angelos malos angelis bonis, ut malorum inprobitas non quantum nititur sed quantum sinitur possit; nec tantum angelorum malorum, uerum et hominum, donec etiam ista iustitia, qua uiuitur ex fide, quae nunc patienter in hominibus exercetur, conuertatur in iudicium, ut possint et ipsi non solum duodecim tribus Israhel, sed etiam angelos iudicare.

Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur; neque enim cecidit, si talis est factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit, superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus . unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit: quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo inpius consequenter et mente caecus non ex eo, quod acceperat, cecidit, sed ex eo, quod acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit, [*]( 6 cf. Rom. 1, 17 7 cf. Ps. 93, 15 8 cf. Matth. 19, 28 cf. I Cor. 6, 3 ) [*]( 1 principatum EP h.oc (ae er.) R ille PlR om. b 2 amministrat E2PR 4 improuitas P 5 et hominum] etiam et hominum PRl 6 istaip (m exp. m 1) P fide (f ex i m. 2) P 7 exerce*»tur (re er.) R 8 set R angelos (n s. I. m. 1) E 10 cap. XXI E; hinc inc. Excerpta Eugippii (ed. Knoll 179, 14-182, 14) 11 duxisse (u sup. i m. 1) S 12 condicionis Eug caecidisse P sic (c sup. t add. m. 1) S 13 deprauatus est S 15 cecidit (ci s. I. m. 1) E talis (i ex e m. 1) R est] esset P om. Eug. 16 superuia P proprie E 19 fastidiauit (a exp. tn. 1) S disseruit iJ1 20 praestius R quoniam (niam s. l. add. m. 2) R quam b 22 cecus SR caecatus Eug. 23 acciperet] acceperat S subditio P ) [*]( 23* )

356
et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius, sub quo esse noluit, non euasit, factumque in illo est pondere meritorum, ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab eius sententia liberari.

Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lucifer mane oriens? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo. nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime, qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicus homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est. et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus, et iterum: sicut enim [*]( 6 Es. 14, 12-15 17 Matth. 13, 28 19 Ioh. 6, 70 21 Gal. 3, 29. 16 25 I Cor. 12, 12 ) [*]( 2 non (n fin. s. Z. m. 1) E 5 cap. XIII E Isaiam bd 9 tronum P montem excelsum S 10 excelsus P 12 descendens E descendis S 13 uelut] uel S babyljjlonis P babyllonis B babylonię (i 8. I. m. t) S 14 corpus 8. 1. m. 1 12 15 congregat] congruat p congruebat b 16 coherent EPBS apostatando (ta ante n a. l. m. 1) R cap. XXIII E 18 ita qui] itaque P1 qui corr. m. 2 22 dUbolus ut (u stip. e poe. m. 1) S 19 aone S eligi P 20 zabulus (corr. m. 1) S 21 aeclesia E habrahae P 22 habrahae P 28 promissionis P1 semine P1 24 sed tamquam] sed quasi S et setaini tuo om. S 25 qui b )

357
corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa unum est corpus, ita et Christus: eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa inpiorum multitudo maximeque eorum, qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia: quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae lux fiunt.

Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti. omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum cum post remissionem omnium peccatorum paululum [*]( 14 Ezech. 28, 12. 13 19 Cant. 4,12. 15 .13 23 cf. Prou. 26, 11; II Petro 2, 22. 21 ) [*]( 4 maiime quae P õ aeclesia EP 6 decidunt] ceciderunt S figuratae E figuratae PRS 7 capite P1 corpore P1 membrisquae P membris b conueniat P 8 oribatur P oaecidit P potest] post El 9 apostatarum (alt. ta 8. 1. m. 1) E 11 quemammodum EPR conuertuntur III 12 fiunt lux Fug. 13 cap. XXIIII E hiezechielem PR*Eug. profetam E prophętam R 15 paradysi R dei om. b 16 praetioso EPS praecioso R ordinatus S et 999 (uon exp. m. 1) S 17 spirituumS 18 eius a. l. m. IS paradyssusR et ecclesiaP et aeclesia (et 8. 1. m. 2 add.) E 19 legitur post canticorum in b ortus ElS 21 caecideruntP 22 hereticiEPRS 23 in 8. l.m.lR uideantur (de add. m. 2) P 24 postremis nem P omnium om. ES peccatorum euorum S )

358
ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus et quibus expediebat non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. hanc pessimam generationem dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum aliis septem redire et in domo, quam mundatam iam inuenerat intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec uerba congruere: a die, qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur "multiplicata scientia", et posui te in monte sancto dei, hoc est in ecclesia — unde est: et exaudiuit me de monte sancto suo - fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spiritu feruentium, lapidum uiuorum, ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te. possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendant non solum et hunc intellectum esse in his uerbis posse, sed omnino alium esse non posse.

Uerum quia longum est et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum, nunc sufficiat ista conplexio aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si uoluisset percepturus fuerat, inpia superbia cecidisse aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quandam non praesciam beatitudinem uixerat et a quorum societate cum sibi subditis [*]( 5 cf. Matth. 12, 43—45 9 Ezecb. 28, 14. 15 12 Ps. 8, 5 ) [*]( 1 ambulassent (pr. s ex n tn. 1) E 2 cognoscereat P1 3 a om. b 5 describet P1 omine P 6 et in] in Eug. 7 intrare ES Eug: inhabitare PBbd 8 generi (i sup. e pos. m. 1) S 9 possint P es in ras. B est S tu in ras. B om. S 10 cerubi El interprae- tatur EPRS 11 posuit PSbd posui tel pos»*uitae B dei] suo b 12 aeclesia E et om. S 14 spirituum Eug. 16 delicta] dilecta P 17 fortasse S ostendatur Bbd 21 deputandum S cap. XXV E \'22 a] ab ea (b et ea add. in fine uers. m. 2) R 23 erat 8. superuia P caecidisse P 25 quadam S 26 uixerat (u ex d m. 1) E et om. S )

359
angelis suis tamquam archangelus cecidit per superbam inpietatem — si hoc ullo modo adseri potest, quod mirum si potest — aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus uixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum eius acceperint, aut quo merito ante peccatum suum diabolus cum sociis suis a ceteris angelis discretus fuerit, ut ipse sui futuri casus esset ignarus, illi autem certi permansionis suae, dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tamquam in carcerem caliginis huius aeriae circa terras secundum apostolicam fidem in iudicio puniendos seruari et in illa superna beatitate sanctorum angelorum non esse incertam uitam aeternam nec nobis secundum dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. ad hanc enim spem uiuimus et eius promissionis gratia recreamur. quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum deus creauerit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius uoluntatem non conuertat in bonum, secundum ea, quae disseruimus. cum de malis hominibus similiter quaereremus, siue intellegatur siue credatur siue quid melius inueniri potest inueniatur.