De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ad hoc enim considerandum et obseruandum libri Geneseos multipliciter, quantum potui, enucleaui protulique sententias de uerbis ad exercitationem nostram obscure positis, [*](19 I Tim. 1, 7 ) [*]( 1 molestum (s. I. m. al tus) E 2 derideretur Pb auctoris Rl nostri] nros S 3 exitio (in mg. aJ exercitio) b 4 quorundam S repraehenduntur E 5 atque] et b 6 nor//// (—\' add. m. 2) R conpraehenderint E deprehenderint bd 7 quod Et 10 percipere (prius er in ras. m. 2) E 11 fallagiter P putarent E1 conscribtos E 12 tristiaeque Eb temerari Et taemerarii P 13 praesumptores SRb quod] cum PRSbd, (m. 2 8. l. at cO) E praba El pra..ua P 14 oppinione R opinione PSbd repraehendi E 16 tuemeritate P uanitate (uani in rae.) R falsietate Et tcmeritate (in ras. m. 2) R post temeritate add. m. 2 et manifestissima falsitate ante dixerunt R 18 que S 19 uerba pronuntiant PRSbd 20 neque om. b loquntur E locuntur S 21 obseruandi S librum b ct Mignc 23 exertitationem B )

30
non aliquid unum temere adfirmans cum praeiudicio alterius expositionis fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi autem intellegere non potest scripturam, deo det honorem, sibi timorem. sed cum tam multis exitibus uerba scripturae, quae tractauimus, exponantur, cohibeant se tandem, qui litteris inflati saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, uelut inperitum atque inpolitum aliquid exagitant, sine pennis in terra reptantes et uolaturarum auium nidos inridentes. periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos inpios de caelestium corporum numeris uel de quibuslibet elementorum mundi huius quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, euanescunt et eos sibi cum suspirio praeponentes et magnos putantes saluberrimae pietatis libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire deberent uix patienter adtingunt, a segetis asperitate abhorrentes et spinarum floribus inhiantes. non enim uacant uidere. quam suauis est dominus, nec in sabbato esuriunt; atque ideo pigri sunt potestate a domino accepta uellere spicas et tamdiu uersari manibus contritasque purgare, donec ad escam perueniant.

Dicet aliquis: quid tu tanta tritura dissertationis huius, quid granorum exuisti? quid euentilasti? cur propemodum in quaestionibus adhuc latent omnia? adfirma aliquid eorum, quae multa posse intellegi disputasti. cui respondeo ad eum [*](17 cf. Ps. 33, 9 19 cf* Matth. 12, 1. ) [*]( 1 taemere P preiudicio S 2 modulo suo b elegat S 4 scripturae dei PRSbd 5 tractauimua (tracta m, 2) R 6 inflati (in mg, at imbuti) b hic b 8 expolitum (s. 1. m. 2 add. ai impolitti) E pinnis EIRl 9 uolaturarum] uolatu ranarum bd uola.tura..rum R inridentes El errantes S erant R 10 impios (m s. I. m. 1) R 12 quaaionibus Rl copios.e (a er.) R 13 preponentes S 14 saluberrime S saluberrimae (lu 8. I. m. 1) P reppetunt S 15 haurire] aurire El audiretf atingunt P1 attingant Rl a om. S 16 aborrentes E iniantes E1 -18 potestatem P1 19 accepta] sabbati accepta (sabbati s. I. m. 2) E,PRSbd uellere (e fin. ex &) S uersare EPPRSbd manibus om. S 21 dicit EPSP* dissertionis b 22 exuisti] exilisti b etuentilasti E deuentilasti P quur R 23 questionibus ES eorumq; S 24 disputasse 81 )

31
ipsum me suauiter cibum peruenisse, quod didici non haerere hominem in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus, qui calumniari libris nostrae salutis adfectant, ut, quidquid ipsi de natura rerum ueracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris litteris non esse contrarium, quidquid autem de quibuslibet suis uoluminibus his nostris litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum, atque ita teneamus mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi, ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur neque falsae religionis superstitione terreamur. et cum diuinos libros legimus in tanta multitudine uerorum intellectuum, qui de paucis uerbis eruuntur et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum adparuerit eum sensisse, quem legimus; si autem hoc latet, id certe, quod circumstantia scripturae non inpedit et cum sana fide concordat; si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum, quod fides sana praescribit. aliud est enim, quid potissimum scriptor senserit, non dinoscere, aliud autem a regula pietatis errare. si utrumque uitetur, perfecte se habet fructus legentis; si uero utrumque uitari non potest, etiam si uoluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. [*]( 10 Col. 2, 3 ) [*]( lcibum snaxiiterPRSbd ciuumEl quod] quoPRbd diciP1 dedici-Ri haerere] herere E habere PRb 2 homini d 3 calumniare 8 adfectant El 4 quid Quid (quid in mg. m. 2) S quidquid Ev 6 suis quibuslibet S 7 protulerunt E 8 aliquam E facultatem E 9 meditatorem (pr. t exp. m. 1) S 10 tbensauriE 11 phylosophiae P philosopiae R 14 intellectum El quae b et] ut El 15 diligamus Sb decertum S 16 adparuerit] apparuerit E habuerit S eum om. 81 sensisse om. S 19 saltim R1S 20 prescribit\'# praesciuit (s. I. m. 2 al. pscribit) E 22 perfectae PS 24 sane S eruisse] tenuisse b Explicit liber primus. incipiunt capitula libri secundi fol 15 E Explicuit liber primus (litt. mai.) fol. 16b P Explicit li ber primns amen (litt. mai.) fol. 24b S expl. aureli augusti ni liber primus. felicix do gratias amenjjincipit liber: II: (litt. maio color.) fol. 50* R )
32

Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit deus inter aquam, quae erat infra firmamentum, et inter aquam, quae erat super firmamentum. et uocauit deus firmamentum caelum. et uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane, dies secundus. de uerbo dei, quod dixit deus: fiat firmamentum et cetera et de placito eius, quo uidit, quia bonum est, et de uespera et de mane non opus est hic iterum similiterque disserere, atque ita deinceps, quotienscumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. utrum autem nunc illud caelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die. an ipse aer uocetur firmamentum, merito quaeri potest.

Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum caelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut uel super terras fluitent uel in aere terris proximo uaporaliter ferantur. neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere aquas etiam tam graues, [*]( 2 Gen. 1. 6-8 18 de his et sequentibus cf. etiam De ciuit. dei lib. XIII 17. 18; XXII 11 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula. in5 liber secundus (litt. uncial.) fol. 15 E Incipit liber II (litt. maio rubr.) fol. 16a P Incipit liber secundus (litt. mai. rubr.) fol. 24b S 3 diuidens om. S 5 aquam ęt aqijaiyi (et aquam del m. 1) E intra (s. 1. m. 2 ai infra) E infra (fra s. I. m. 2) R 6 firmamento S 8 factum PRb uespere PRb 9 quod] quo E*bd deus om. PESbd fiat om. El 10 quod PEl 11 de alt. om. PRSbd hoc EP 12 ita s. I. m. 1 S quotiescumque PEzbd reppetuntur S 13 secundum om. Pl superiorem (ri s. I. m. 1) P considerandam E1 14 ammonemus PlES illum El 17 quaeri merito Pbd 18 istam b sydereum S 19 hordinatum R 20 terram PRbd 21 debera S 23 nos s. I. m. 2 S grauis P1 )

33
quam nouimus atque sentimus, caelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. nunc enim, quemadmodum deus instituerit naturas rerum, secundum scripturas eius nos conuenit quaerere, non, quid in eis uel ex eis ad miraculum potentiae suae uelit operari. neque enim, si uellet deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut adpetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas eisque se superpositam conlocet. nunc ergo quaerimus, utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super caelum, quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.

Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pauimento solidatum esse caelum, ut possit aquarum pondera sustinere, quod talis soliditas nisi terris esse non possit et, quidquid tale est, non caelum sed terra sit; non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur. aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cauernisque abditis, non tamen ea terrae parte, quam supra, sed ea, quam infra se habet, continetur. nam si ex parte superiore fuerit terrae pars ulla delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram: quo ueniens conquiescit tamquam in loco suo, ut supra sit aqua, subter autem terra. unde [*]( 9 Sap. 11, 21 ) [*]( 2 sydera SR superfusa SI enim Et quemammodum PlR 3 nos] non El conuenit (n 8. l. m. 1) E 4 numquid Rl admiraculum S ammiraculum PiBI uellit R 7 appetendo. (s eras.) S 8 se om. J21 9 conlocet El 11 pondere S 14 quod] quo El 16 quidam E1 18 posset PRl quidquid E1 quicquid PRS 19 post qualitatibus add. propriis bd distinguuntur b 20 sortiantur S 21 sub terram El 22 cabernisque El 23 partem El haba Bl 24 superiori b pars ulla terrae PRbd 25 delabsa P dilapsa S dimergitur S 27 aqua. (m uidetur er.) P subter] subtus d ) [*]( XXVXTI. Aug. aeci. III pars 1). [*]( 3 )

34
cognoscitur, quod etiam super aquas cum esset non ipsis aquis portabatur, sed conpage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.

Hic occurrit admonere cauendum errorem, quem in libro primo cauendum monui, ne forte, quia scriptum est in Psalmis: fundauit terram super aquam, arbitretur aliquis nostrum aduersus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes isto testimonio scripturarum esse nitendum, quia illi non retenti auctoritate litterarum nostrarum et nescientes, quemadmodum dictum sit, libros sanctos facilius inridebunt quam illud repudiabunt, quod uel certis rationibus perceperunt uel experimentis manifestissimis probauerunt. illud namque in Psalmis aut figurate dictum recte accipi potest, ut, quoniam caeli et terrae nomine saepe in ecclesia spiritales carnalesque significantur, caelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam ueritatis dicens: qui fecit caelos in intellegentia, terram uero ad fidem simplicem paruulorum non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et euangelica praedicatione firmissimam, quae per baptismum solidatur, et ideo subiecerit dicens: fundauit terram super aquam; aut, si ad litteram cogit quisquam intellegi, non incongruenter uel sublimia terrarum, siue continentium siue insularum, accipiuntur, quae superiora sunt aquis, uel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. [*]( 4 cf. pag. 28, 22 sqq. 6 Ps. 135, 6 16 Ps. 135, 5. ) [*]( 1 quod om. Pl 2 compagae E sese] se b 3 camere S 4 occurrit om. 81 ammonere PlR 5 admonui d admonuimus b 6 aquas b 7 aduersum S elimentorum R discernentes (a. l. fIJ. 2 ai disserentes) E 8 istoş (s fin. exp. m. 1) E nitendum Bl utendum 12* renitendum b retenenti (alt. en s. I. del. m. 1) E 9 quemammodum PlR 10 inridebunt E* 11 perceperunt (sup. per m. 2 add. at ac) E 13 figuratae E 14 8*epe (a er.) E aeclesia E 15 significantur] figurantur b 16 intellegentia] intellectu S 19 predicatione S firmissima EPR1 quae] aquae PRl 21 quisquam cogit PRSbd intelligi esse terra ut possit aqua coęquare non incongruentur sqq. b 22 continentia (s. I. m. 2 add. ai Q) E siue om. P 24 pendula (a ex e m. 1) S firmate S )

35
quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: fundauit terram super aquam, ut aquarum pondus terreno ponderi subportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.

Aerem uero aquis esse superiorem, quamuis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur quod nullum uas ab ore inpressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. uidetur enim uas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non inuenit emicandi locum nec deorsum uersus inruptis aquis subter eas natura ire sinitur, plenitudine sua repellit eas et in uas non permittit intrare. cum autem uas ita conlocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius exeunte aere superius. itemque si uasis erecti os pateat in caelum, cum infundis aquam, euadit aer sursum uersus ex aliis partibus, qua non infundis, et fit locus aquae deorsum uersus intrandi. quodsi ui maiore uas deprimitur, ut uel ex latere uel desuper aquae repente influant et undique os uasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; at ipsa disruptio singultus uasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest propter illius oris angustias. ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas dissicit, cum exilientes inpetu eius inpulsae ebulliunt et eum bullis crepantibus emittunt in sua [*]( 1 potest] post potest P1 sic s. l. m. 1 R 3 terr.eno. Ca et n er.) E terraeno P 5 cap. \'II\' E 10 aqua PR per om. b superiori parte b 11 emicandi] emigrandi Rb emeandi d irruptis E2 minutissimis E1 12 natura? E ire natura PRSbd repella S reppellit R 15 uas E*Pl erectios Pl 18 ui]bi El 20 dirrumpit E dirumpit b 21 at scripsi: ad El et E*PRSbd dirruptio E disrupti S diruptio b 22 quia (a 6. l. m. 1) R totos S potest exire b 24 post confluentes sequitur in P abdissic, sed m. 1 del. eas (a in rtw.) S dissicit] dispicit PRX despicit b disiicit d; cf. Max Bonnet Le Latin de Gregoire de Tours\' pag. 122, 3; 195, 3 exilientis E exsilientis P impetu Rl impetus b impulsas S impulsu Rb 25 ebulliuntJ uulliunt El bulliunt P eum] cum S uullis Et ) [*]( 3* )

36
properantem atque illis ad ima decidendi aditum dantem. si autem sub aquas ire cogatur ex uase, ut illo cedente uas ab ore in ima presso repleri uelis, facilius undis undique uersum cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta exigua reperit locum.