De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed si credibiliter dicitur eam significari illis uerbis: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, ut excepto, quod ibi positum est de spiritu dei, cetera rerum quidem uisibilium uocabula, sed ad illam nformi tatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus, quia duo haec elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt ceteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur [*](16)informitas: si ergo hoc probabiliter dicitur, non erat aliqua formata [*]( 15 Gen. 1, 2. ) [*](n n 1 unde illud E 2 debuisse (deb a 1. 2 in ras.) R 3 materia E1 forma El 5 contigit ElP 7 prolixitate (p litt. dimid. pars. desec. est) P alterum altero prius narrandum b 8 utrumque (ut desec. est) P deus (u deest) P 9 prius est om. S faciendo etiam (do eti des. sunt.) P 10 narrandum P1 quia du desecta sunt P altera P 11 minus] magis (af minus s. I. m. 2) E 12 utcumque] ut cum b 14 formate S factae PRlCbd concreata Rl 18 aquas S 19 cetera El quidem rerum b ad s. I. m. 1 P 20 insinuanda El 21 haec quia (e s. I. tn. 1) P haec duo Sbd haec om. R 24 cum uoce si incipit cap. XVI in bd hoc ergo PRSbd probaliter P )

23
moles, quam lux ex una parte inlustrans ex altera faceret tenebras, unde nox posset die discedente succedere.

Emissionem uero contractionemque lucis illius si uelimus diem noctemque intellegere, nec causam uidemus, cur ita fieret — non enim iam erant animalia, quibus haec uicissitudo salubriter exhiberetur et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi — nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque uicissitudines fierent, probare possimus. iactus enim radiorum ex oculis nostris cuiusdam quidem lucis est iactus et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur, et emitti, cum ad eandem rectitudinem quae sunt longe posita adtendimus. nec sane, cum contrahitur, omnino cernere, quae longe sunt, desinit, sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. sed tamen ea lux, quae in sensu uidentis est, tam exigua docetur, ut, nisi adiuuetur extraria luce, nihil uidere possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.

Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit deus: fiat lux, non illa uera patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae inluminat omnem hominem, sed illa, de qua dici potuit: prior omnium creata est [*]( 23 Eccli. 1, 4. ) [*](1 prius ex om. Pl altera parte S facet P1RI 2 unde] utde E1 posset nox PBSbd possit S diei S discedente om. S abacedente C 3 contractionem quae R 4 caussam (semper dupl. s) d 5 erant iam S 6 exiberetur R et om. P1 7 cernimus] terminus (s. I. m. 2 af cernimus) E eiiberi R occurrera S 8 die P1 9 possumus Pfi1 10 cuiusdam] eiusdem PR lucis quidem PRd quidem] euidgs b 11 aere PR 12 emitte PlRl 13 sane (ne a. I. m. 2) P 14 sunt yipgiw (del. m. 1) S 15 ea EIPl optutus ElPRS 16 sensum PR uiuentis PlR docetur] uidetur b adiuuentur PRl adiuuemur bd 17 extranea RCbd nil S possemus PRlb et om. b quia] quoniam (8. I. m. 2) E, PRSbd ab ea non potest discerni b 18 potes PR 19 contra..ctip (di eras.) E dii R repperire EPRS 21 uera] uerba E uero S 22 quam] quem SRI inluminat El )

24
sapientia. cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita sapientia, in spiritales atque rationales creaturas sicut in animas sanctas se transfert, ut inluminatae lucere possint, fit in eis quaedam luculentae rationis adfectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret deus: fiat lux, si iam erat creatura spiritalis, quae nomine caeli significata est in eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, non corporeum caelum, sed caelum incorporeum caeli corporei, hoc est super omne corpus non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. quo autem modo simul fieri potuit, et quod inluminaretur et ipsa inluminatio, ac diuerso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.

Sed huic luci succedentem noctem, ut uespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? a tenebris uero qualibus talis lux diuidi potuit dicente scriptura: et diuisit deus inter lucem et tenebras? numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine ueritatis, inter quos et in eadem luce permanentes diuideret deus, tamquam inter lucem et tenebras, et lucem uocans diem ac tenebras noctem ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum ? an hic dies totius temporis nomen est et omnia uolumina saeculorum hoc uocabulo includit ideoque non dictus est primus, sed unus dies? et facta est enim uespera, et factum est, inquit, mane dies unus, ut per hoc, quod [*]( 3 cf. Sap. 7, 27 9 cf. Confess. 1. XII 2. 8. 9 16 Gea. 1. 4 24 Gen. 1, 5 ) [*]( 1 inconmotabilis 11 2 atquae P 3 illuminata 8 inluminat P1 4 elucere S aelucere Pl 9 cglis corporeis b 10 ppositum S 11 potuit fieri S quod] quo PRi inluminaretur El 14 huic luci (in mg. hoc loco) b luci] loci PJK1 succedente nocte El 15 pacto] facto PRl 17 pro etJ ac PRbd 18 eandem E1 eadem P lucem El 19 lucemlucem om. P1 et] ac PRbd 20 et om. b ostendere Ex 21 peccatorem 51. distributionum P distribuendorum b 22 an hic] adhuc P1 hic om. Rb 23 uocabula 81 24 pr. est om. S enim om. S 25 inquid R )

25
facta est uespera, peccatum rationalis creaturae, quod autem factum est mane, renouatio eius significata uideatur.

Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. instituimus enim de scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum quomodo inuenimus uesperam et mane in luce spiritali? an diuisio quidem lucis a tenebris distinctio est iam rei formatae ab informi, appellatio uero diei et noctis insinuatio distributionis est, qua significetur nihil deum inordinatum relinquere atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine subplemento esse decoris uniuersi? nox enim ordinatae sunt tenebrae.

Propterea uero cum facta esset lux, dictum est: uidit deus lucem quia bona est, cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut, cum explicasset "dixit deus: fiat lux. et facta est lux. et diuisit deus inter lucem et tenebras et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem", tunc diceret: et uidit deus, quia bonum est, et deinceps adnecteret: et facta est uespera, et factum est mane, sicut in aliis operibus facit, quibus uocabula inponit. hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas ceteras [*]( 16 Gen. 1, 4 18 Gen. 1, 3. 4. 5 ) [*]( 1 creatura P1 3 aIlego.rica (ca in ras. m. 2) R prophetiae R 6 enigmata EPSR futurarumj figurarum bd factarum (a alt. s. I. add. m. 1 supra eras. o) R conditarumque] conditarum b 7 uespera S 8 diuisio quideml diuino quidam P1 distinctio (dist s. I. m. 2 supra ras.) P 9 formate S 10 inordinate El 12 traseundo Pl mutantur (n s. I. m. 1) E 13 profectusque] neque profectus b 14 supplemento ERbd 15 inordinate b 17 possit S 18 explicasset] celum explicasset b 24 imponit E inpona S propterea om. b 26 formanda (n ex m) E restavretur (v s. I. m. 1) S )

26
iam corporales. itaque si, posteaquam distincta essent illa diuisione et uocabulis, tunc diceretur: uidit deus, quia bonum est, haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum; quia uero lucem solam ita perfecerat, uidit deus, inquit, lucem quia bona est et diuisione ac nominibus discreuit a tenebris. neque tunc dixit: uidit deus, quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. namque ista nox, quae nobis notissima est — facit enim eam super terras solis circuitus —, quando per luminarium distributionem a die diuiditur, post ipsam diuisionem diei et noctis dicitur: uidit deus, quia bonum est. non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno: cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior siue distinctior. uespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intellegitur; mane uero tamquam futurae operationis significatio.

Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari deum, sicut operatur homo uel angelus, sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi uerbi sui et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti spiritus sui. nam et illud, quod per graecam et latinam linguam dictum est de spiritu dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae uicina est hebraeae — nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur expositum — non superferebatur, sed fouebat potius [*](1 essent (n s. l. m. 1) P 3 acceperimus Rl significare PRb 4 addendum esset S 5 lucem inquit S 8 formaretur El 9 est notissima b 10 terram S per om. El 11 diuidaur Sl 13 informarentur S spacium S 14 loci (i in ras. ex e) P deurno P1 18 uero] autem S 24 fotu] fotu (s. 1. m. 2 at flatu) EI PIR1 flatu PiRzb 25 grecam S 26 quod] quia b 28 hebreae ESR haebraee P 29 superferebatur super aquas (in mg. at no habet sup aquas) b)

27
intellegi perhibetur, nec sicut fouentur tumores aut uulnera in corpore aquis uel frigidis uel calore congruo temperatis, sed sicut oua fouentur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur per quendam in suo genere dilectionis adfectum. non itaque per singulos dies istorum diuinorum operum tamquam temporales uoces dei carnaliter cogitemus. non enim ad hoc ipsa dei sapientia nostra infirmitate suscepta uenit ad conligendos sub alas suas filios Hierusalem quemadmodum gallina pullos suos, ut semper paruuli simus, sed ut malitia infantes mente esse pueri desinamus.

Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam diuina legerimus, quae possint salua fide, qua inbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti adfirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa ueritas eam recte labefactauerit, corruamus, non pro sententia diuinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam uelimus scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae scripturarum est, nostram esse uelle debeamus.

Ponamus enim in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, alium sensisse lucem corporalem factam et alium spiritalem. esse spiritalem lucem in creatura spiritali fides nostra non dubitat; esse autem lucem corporalem caelestem aut etiam super caelum uel ante caelum, [*](9 cf. Matth. 23, 37 10 cf. I Cor. 14, 20 21 Gen. 1, 4 ) [*](1 tomores E1 2 aquis] quia R1 tempantis b 8 oba El 4 quodamodo R amminiculatur PR amminiculatus S 6 itaque] utique PRl 6 cperum diuinorum PRSbd 7 dei fin. om. E1 9 ierusalem S quemammodum P1 10 malitiam Et pueri esse bd 13 scripta om. S diuina scriptura S possent P 14 aliis atque aliis b sententiis b 15 nullum E nos om. S 16 rectae R lauefactauerit El 17 coruamus P1 per sententiam PR 19 eam quae] eam que Rl 21 et om. PRSbd 22 aliam Rb 23 alium (u ex a m. 1) E, aliam Rb . esse om. PRl spiritalem om. PR 24 ante fides add. quod b nostra fides b 25 super (s. I. m. 2 at supra) E, supra PRSbd )

28
cui succedere DOX potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec ueritate certissima refellatur. quod si factum fuerit. non hoc habebat scriptura diuina, sed hoc senserat humana ignorantia. si autem hoc uerum esse certa ratio demonstrauerit, adhuc incertum erit, utrum hoc in illis uerbis sanctorum librorum scriptor sentiri uoluerit, an aliud aliquid non minus uerum. quodsi cetera contextio sermonis non hoc eum uoluisse probauerit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intellegi uoluit, sed et uerum et quod utilius cognoscatur. si autem contextio scripturae hoc uoluisse intellegi scriptorem non repugnauerit, adhuc restabit quaerere, utrum et aliud non potuit. quodsi et aliud potuisse inuenerimus, incertum erit, quidnam eorum ille uoluerit; et utrumque sentiri uoluisse non inconuenienter creditur, si utrique sententiae cetera circumstantia subfragantur.

Plerumque enim accidit, ut aliquid de terra, de caelo, de ceteris mundi huius elementis, de motu et conuersione uel etiam magnitudine et interuallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque huiusmodi ceteris etiam non christianus ita nouerit, ut certissima ratione uel experientia teneat. turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cauendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianus litteras loquentem ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere [*]( 3 hoc non PR diuina scriptura bd 4 uerum] iterum S esse. (t er.) E 6 scribtor E; cum haec uox omnib. loc. b littera m. 1 offeratur. in sequentibus indicare id omittam sentire S aliquid om. b 8 probaberitP1 10 uoluissaS scriptorem intellegiS 11 repugnauitiaPfl1, repugnabit SR2E*b restanit ElPRl 12 potuerit bd inuenierimus P 13 et] aut b 14 utriusque PRb sententia b cetera] certa PRd circums tantia P 15 suffragatur SRbd 16 accedit E1 17 conuersatione El 18 magnitudinem (m exp. m. 1) P syderum S 19 ac] et b 20 fructicum 221 22 autem est b pernitiosum S 24 delirare (pr. r in ras.) E, P1 post delirare add. quilibet infidelia bd audiat (s. I. m. 2 at de) E audeat S1 audiat P1 quemammodum P1 )

29
uii possit. et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis, qui foris sunt, talia sensisse creduntur et cum magno eorum exitio, de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. cum enim quemquam de numero christianorum in ea re quam optime norunt errare conprehenderint et uanam sententiam suam de nostris libris adserere, quo pacto illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum et de spe uitae aeternae regnoque caelorum, quando de his rebus, quas iam experiri uel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putauerint esse conscriptos? quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumtores, satis dici non potest, quod, si quando de praua et falsa opinatione sua reprehendi et conuinci coeperint ab eis, qui nostrorum librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id, quod leuissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem libros sanctos, unde id probent, proferre conantur uel etiam memoriter, quae ad testimonium ualere arbitrantur, multa inde pronuntiant uerba, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant.