De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Cur non dictum est, cum hoc factum esset, "uidit deus, quia bonum est"?

Haec enim consideratio suasit, quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari simulque illud et catholica fides praescribit et certissima ratio docet nullarum naturarum materiam esse potuisse nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam [*]( 2 Gen. 1, 1 6 Gen. 1, 2 ) [*]( 1 sicut 8. I. m. 1 C primorum dierum PRSbd 4 uisibilis specie R 8 aquas PBCbd 9 factaip E 11 quod om. PRl aquis (a 8. I. m. 1) P possit PBú 13 a litoribus P fetibus E faetibus PR 14 decorata (de 8. I. m. 1) E cur] cum E iste RC 19 factum est bd 20 esset factum C 22 suasit. Quoniam (sic) b 23 ex] et ex P aliqa 121 24 conscribsit 2T ratio] narratio R 26 formaturum non solum El inchoatore Rl 27 quo E qufdani (d add. m. 2) R )

21
scriptura: qui fecisti mundum ex materia informi, hanc materiam illis uerbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus uel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: in principio fecit deus caelum et terram et cetera, donec diceretur: et dixit deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.

Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum est — sicut enim uox materia uerborum est, uerba uero formatam uocem indicant, non autem qui loquitur prius emittit informem uocem, quam possit postea conligere atque in uerba formare: ita et deus creator non priore tempore fecit informem materiam et eam postea per ordinem - quarumque naturarum quasi secunda consideratione formauit; formatam quippe creauit materiam — sed quia illud, unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud, quod inde fit, potuit diuidere scriptura loquendi temporibus, quod deus faciendi temporibus non diuisit. si enim quaeratur, utrum uocem de uerbis an de uoce uerba faciamus, non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius uerba fieri de uoce respondeat: ita quamuis utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali adtentioni satis adparet. quamobrem, cum simul utrumque deus fecerit, et materiam, quam formauit, et res, in quas eam formauit, et utrumque ab scriptura dici oportuerit, nec simul [*]( 1 Sap. 11, 18. ) [*]( 3 congrueret bd commemoratum ExPlRlC 4 cõmernorationem 01 5 etc. bd 6 sequeretur CI 7 Non (incip. cap. XVII) E 8 concreatum III 9 prius est om. E1 est uerborum bd 10 uero 8. I. m. 1 C 12 et om. PRCbd creator deus PRbd 14 quarumque (que s. I. m. 1) R 17 diuidere (iui in fine tters. prauec. est) P 18 quod (uod et pars. litt. q des. ut) P 19 si enim (i enim desect.) P uerbis an de (s an de des.) P an uerba **uoce* (de er. et m; m. 2 signa transposit. add. et sup. uoce scr. de) E 20 quisquam tksect. P repperitur EPRS 22 quid El 23 attentioni S attentione PRbd utrumque] que P utrum 221 24 et-fonnauit om. JF1 25 ab] a S om. FIltb scribtura EP )

22
utrumque dici potuerit, prius illud, unde aliquid factum est, quam illud, quod inde factum est, dici debuisse quis dubitet? quia etiam cum dicimus materiam et formam, utrumque simul esse intellegimus nec utrumque simul possumus enuntiare. sicut autem in breuitate temporis contingit, cum duo ista uerba proferimus, ut alterum ante alterum proferamus, ita in prolixitate narrationis alterum prius quam alterum narrandum fuit, quamuis utrumque, ut dictum est, simul fecerit deus, ut, quod sola origine prius est in faciendo, etiam tempore prius sit in narrando, quia duae res, quarum etiam altera nullo modo prior est, nominari simul non possunt, quanto minus simul narrari! non itaque dubitandum est ita esse utcumque istam informem materiam prope nihil, ut non sit facta nisi a deo et rebus, quae de illa formatae sunt, simul concreata sit.

Sed si credibiliter dicitur eam significari illis uerbis: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, ut excepto, quod ibi positum est de spiritu dei, cetera rerum quidem uisibilium uocabula, sed ad illam nformi tatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus, quia duo haec elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt ceteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur [*](16)informitas: si ergo hoc probabiliter dicitur, non erat aliqua formata [*]( 15 Gen. 1, 2. ) [*](n n 1 unde illud E 2 debuisse (deb a 1. 2 in ras.) R 3 materia E1 forma El 5 contigit ElP 7 prolixitate (p litt. dimid. pars. desec. est) P alterum altero prius narrandum b 8 utrumque (ut desec. est) P deus (u deest) P 9 prius est om. S faciendo etiam (do eti des. sunt.) P 10 narrandum P1 quia du desecta sunt P altera P 11 minus] magis (af minus s. I. m. 2) E 12 utcumque] ut cum b 14 formate S factae PRlCbd concreata Rl 18 aquas S 19 cetera El quidem rerum b ad s. I. m. 1 P 20 insinuanda El 21 haec quia (e s. I. tn. 1) P haec duo Sbd haec om. R 24 cum uoce si incipit cap. XVI in bd hoc ergo PRSbd probaliter P )

23
moles, quam lux ex una parte inlustrans ex altera faceret tenebras, unde nox posset die discedente succedere.

Emissionem uero contractionemque lucis illius si uelimus diem noctemque intellegere, nec causam uidemus, cur ita fieret — non enim iam erant animalia, quibus haec uicissitudo salubriter exhiberetur et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi — nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque uicissitudines fierent, probare possimus. iactus enim radiorum ex oculis nostris cuiusdam quidem lucis est iactus et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur, et emitti, cum ad eandem rectitudinem quae sunt longe posita adtendimus. nec sane, cum contrahitur, omnino cernere, quae longe sunt, desinit, sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. sed tamen ea lux, quae in sensu uidentis est, tam exigua docetur, ut, nisi adiuuetur extraria luce, nihil uidere possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.