De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ut quid ergo factus est sol in potestatem diei, qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo suffecerat, quae [*]( 24 cf. Ps. 135, 8 ) [*]( 1 aliam partem El 5 possit S et 8. I. m. 1 P 6 possit S ■ monstrosum] monstruosum (pr. u 8. I. m. 1) P, SRbd 7 quid? quod] cum b quid quod etiam perd. lintOl. m. 2 del. R 8 die s. I. m. 1 P numquinnam El 9 ei er. S quaenam (nam 8. I. m. 2) E 11 alique R 13 eidem (e init. 8. I. m. 1) P 14 ad] et ad (et add. m. 2) E 16 circuiens E circuiuiens 81 18 tenebraescit P qap4 II quod (pr. quod in fine tle1"S. exp. m. 1) P 19 credere om. El possit Sb posse PlR 20 eam partem El if) qpa in qua (pr. in qua in fine uers exp. m. 1) S 21 lux m" (illa etJJp. m. 1) S decessisset SR2b 22 et uespera PR aliam partem El 23 exoritura b circflitu b 25 die b sufficerat S1 R )

17
dies etiam uocata erat? an illa prior regiones superiores a terra longinquas inlustrabat, ut sentiri non posset in terris, atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus mundi partibus adpareret? potest et hoc dici auctum esse fulgorem diei sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies, quam nunc est, fuisse credatur. etiam hoc a quodam dictum scio primum naturam lucis inductam in opere creatoris, cum dictum est: fiat lux. et facta est lux, postea uero — quod de luminaribus dicitur — quid ex ipsa luce factum sit fuisse commemoratum ordine dierum, quo uisum est creatori cuncta esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta uespera, ut uicissim nox perageretur, nec ille dixit nec facile inueniri posse arbitror. neque enim extinctam esse credendum est, ut nocturnae tenebrae succederent, et rursus accensam, ut mane fieret, antequam hoc solis officio gereretur, quod a quarto die coepisse fieri eadem scriptura testatur.

Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere lucis, quae primo facta est, permanente natura, si lux corporalis tunc facta intellegenda est, et inuenire et explicare difficile est. nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras deum appellasse quis dixerit propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, uel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est, ut ex altera parte habeat corpus, ex alia parte lux fuerit. ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem peruenire non sinit, in eo loco umbra [*]( 8 Gen. 1, 3 ) [*]( 1 erat] est RxPbd illa* (e eras.) E 2 longinquas (alt. n s. l. m. 1) E sentire PR possit S 3 adque El 5 addito] edito S 9 quod] cura PBlbd exla R 10 commemoratur S ording P ordinem R 12 ille (e 8. I. m. 2) R 13 inuenire S 14 nocturnac] nocturnaa S 15 antequam (qu m. 2 in ras.) E 16 cepisse 81 scribtura EP 17 quo] quod S circflitu b 18 q; ii1 21 antequam in mg. m. 1 R alterotro Sl 23 dixerat E1 propter.. (ea eras.) E 26 alia] aliqua Rd fierit P1 fieret Blb 27 molis PE, sinitj it (s eras. et in mg. sin add.) P ) [*]( XXVIII. Aug. seet. III pari 1. ) [*]( 2 )

18
est, quoniam locus carens ea luce, qua inlustraretur, nisi inpediret corpus obpositum, hoc totum est, quod umbra dicitur. quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox uocatur; neque enim omnes tenebrae nox. nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux inrumpere per obpositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae, quia lux non est ibi, totumque illud spatium locus est carens luce; nec tamen tales tenebrae acceperunt uocabulum noctis, sed illae, quae in eam terrae partem succedunt, unde remouetur dies. sicut non omnis lux dies appellatur — nam et lunae lux est et siderum et lucernarum et coruscationum et quarumque rerum ita fulgentium - sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.

Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, siue staret siue circumiret, non erat, ex qua parte admitteret noctem sibi succedere, quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. an ex una parte facta est, ut ipsa circumiens etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil inpediebat, ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia quae in eam partem succederet a tempore uespertino, ex qua lux in aliam declinaret.

Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupauerant? illae scilicet, quae detractae sunt, ut terra [*](1 carens omnis lux dies appellatur ea luce sqq. P post carens septem uocab. eras. R elkluce* (utrimque m er.) E impedierit S 2 oppositum E 6 inrumpere ElSl 8 spatium illud PRbd luce. (m eras.) E 10 partem terrae PRbd 12 quarumcumque Sb 13 nox] nos d praecedentique b recedentique om. b 15 primaria (im 8. I. m. 1) R 16 contexerat (a corr. m. 2) R circniret ES 17 ammitteret R succederet RI numquam El 18 factura 8 est] erat R2Sd, (8. I. m. 2 ) E ut] et El ipsA b 19 circumiens 81 circuiens P1 circuire S 20 permitera R 21 molis PRl 23 qua] quo S 26 Ille R )

19
daretur, in quam partem congregatae sunt? si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam adparebat arida nec totum abyssus occupabat; si autem totum texerant, quis erat locus, quo colligerentur, ut terrae ariditas adpareret? numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit, cum ad uentilandum in area messis trita subrigitur et congesta in aggerem nudat locum, quem diffusa contexerat? quis hoc dixerit, cum uideat usquequaque campos maris aequaliter fusos, quia etiam, cum aquae fluctuantis quidam uelut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus conplanantur? et si qua litora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id, quod aliunde decedit, unde in eum locum, ex quo recesserat, iterum accedat. cum autem tota omnino terra undosa natura cooperiretur, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? an forte rarior aqua uelut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset adparere, nudaret? quamquam et terra longe lateque subsidens potuit alias partes praebere con- .. cauas, quibus confluentes et conruentes aquae reciperentur, et adpareret arida ex his partibus, unde umor abscederet.

Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species adparuerit.

Et ideo quaeri adhuc potest, quando deus istas conspicuas aquarum terrarumque species qualitatesque creauerit; in nullo enim sex dierum hoc inuenitur. itaque si hoc ante [*]( 2 terrae nudam Sb 4 terrae om. b appareret E 5 altum con:1 hic finit. p. 14b S; extremo mg. infer. legitur: hic est defectus; desiderantur: gregatae-diuisit (21, 18), quo uocab. p. 17 incipit 6 sur- rigitor Btb subregiturP1 congesta (in mg. congregata) b congestam ER 8 aequabiliter PJRd 9 quia] qui bd fluctuantes (e ex i) P, RCb 11 nndantur, latius (sic. distinc.) b 12 eum] aliam E1; 8. I. m. 2 at etL 13 totam bd 14 terram bd quooperiretur R cooperiegtur (n m. 1 exp.) C cooperiret bd 15 tegebat] gelabat El 16 congregationi J21 congretione Pl spissata //////// est (spissata in ras. m. 2) R 18 concabus El 19 corruentes PRSbd 20 apparet d amor E1 abscSderet b 21 autem] enim C 22 apparet d 26 nullo (n 8. I. m. 1) PolIo Bl ) [*]( 2* )

20
omnem diem fecit, sicut ante istorum dierum primorum commemorationem scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut in terrae uocabulo intellegamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam uisibili specie sui generis declaratis, ut in eo, quod sequitur scriptura dicens: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta. suis iam notissimis qualitatibus conditas, ut ideo terra inuisibilis dicta intellegatur, quod aquis cooperta non posset uideri, etiamsi esset, qui posset uidere, ideo uero inconposita. quia nondum a mari distincta et cincta litoribus et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species. quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? cur non scriptum est: dixit deus: fiat terra. et facta est terra, item: dixit deus: fiat aqua. et facta est aqua. uel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur. dixit deus: fiat terra. et sic est factum?