De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Nunc ergo deinceps Lucae euangelium ex ordine per- tractemus exceptis eis quae habet cum Mattheo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt [*](6 Marc. 10, 1 9 Marc. 12, 44 16 cf. Marc. 12, 41-44; Luc. 21, 1-4 17 cf. Marc. 13, 1-37 24 *Luc. 1, 1-4 ) [*]( 1 ut pluribus ista eorum sit ignota N* est eorum E* innota b tolerandi] collocandi p 2 paleae BD ral tollatur B, tolerantur BD praI area] horrea p 3 neque] nec p illis ante consentiatur r nec] neque edd. praeter p 4 bonorum om. Es 5 inter se om. p 6 surgens ALS 9 l 7 iudae B, iudaeae cet., edd. conuenerunt p r 8 et om. B1 consuerat B r 9 illos] eos Y p 12 conteiione B 19 eum alicui ral quirendum Bl 21 VIII numerum capitis ante nunc BMQ, ante sic ergo BD CPVF p, ante quoniam quidem NHALS, om. EP 22 eis] eius CP, his AL g, iis E* y 23 illa] in illa AL pertracta BBl 24 lucam Bl ) [*]( 26* )

404
ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis, [*]() uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofile, [*]() ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es, ueritatem. hoc principium ad euangelii narrationem nondum pertinet. admonet autem, ut nouerimus eundem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui actus apostolorum uocatur. non solum, quia Theofili nomen etiam illic inest — nam posset fieri, ut et alius aliquis Theofilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur sicut a Luca euangelium —, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: [*]() primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theofile, quae coepit Iesus facere et docere [*]() usque in diem, quo apostolos elegit, per spiritum sanctum mandans iussit praedicare euangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit euangelii librum unum ex quattuor, quorum est in ecclesia sublimis auctoritas. nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandauit apostolis, putari debet omnia scripsisse in euangelio suo quae Iesus cum apostolis in terra uersatus fecit et dixit, ne sit contrarium Iohanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros, cum etiam constet ab aliis euangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse [*](14 *Act. 1, 1 et 2 24 cf. Ioh. 21, 2J ) [*]( 4 omnibus codd. (ueron. eant. brix. al., opt. Vulg.), omnia М2Es 7 p r. de omnibus IP, de hominibus r 9 actuum RD 10 theofilo RD 11 ali- \'quiB om. B1 theofilius B 12 a om. B1 lucae (JIP 14 feci de omnibus H.A»L r aelmv 15 et docere BBD IP E* 7 edd., om. cet. usque rOm. p in] ad x r 16 apostolos] apostolos quos CsY N*, apostolis quos Es7 m 17 mandans] add. iesus HA2 iussit pr. eu.] cf. cant. (Aug. c. ep. fund. 9, n. 10; c. Felic. 1, 4; auct. I. de un. eccl. 11, 3T) euangelium] incipit Ns (suppl. saec. XII) 22 apostolis] add. suis Jt* 24 iesum] add. in conspectu eorum N* 25 capire Cl 26 aliis] illis B )
405
narrando non adtigit. de omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicauit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt. rerum. uidetur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi uisum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in ecclesia nulla extat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt iste autem non solum usque ad resurrectionem adsumtionemque domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus euangelicae scripturae dignum suo labore haberet locum, uerum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium uel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in ecclesia de apostolorum actibus narrantis reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque apostolorum ausi sunt scribere. eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab ecclesia Christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt.

Sic ergo narrare Lucas incipit euangelium: 6 fuit in die- bus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus [*](23 *Luc. 1, 5 ) [*]( 1 adtingit M ergo f. s. e. d. omnibus om. BlMx 2 sermo C\'P 3 apta et] apte HAL g 5 bobis Bl rerum quae i. n. c. eunt N\' 9 nulla extat bis Bl existat ClP 10 adimplere N. 11 ascensionemque p ael 13 labore suo N* r a elm haberet om. RD 15 legentiumq. laudentium Bl 17 actibus-apostolorum om. Bl 18 non ea] non a AL, nota RD oportuit] decuit N* 19 eo om. B1 20 ab] iubet Bl 23 VIIII numerum capitis ante fuit BF, om. NB lucas narrare RDN/I 24 iudae BDM HAL (brix., Dubl. Fuld. al.), iudaeae cet., edd. 25 zaccarias B, zacch. D CP Hl auia BIRl illius B2 V )

406
Aaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: [*]() ut cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum et laxate retia uestra in capturam. hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Iohannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis. ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. nam retia illic in dextram partem missa centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad euangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. iam cetera similia Iohanni Lucas non dixit nisi circa domini passionem et resurrectionem. qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium conlatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.

X. Iohannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est, ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. ac per hoc liquido constat tres istos, Mattheum scilicet. Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem domini nostri Iesu Christi esse uersatos, secundum quam et rex et sacerdos est. et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis uidetur demonstrare personam, uel Matthei magis comes uidetur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primo [*]( 2 Luc. 5, 4 5 cf. Ioh. 21, 1-11 12 cf. Luc. 5, 6 21 cf. supra 1. 1, c. 3—6 24 cf. Apoc. 4, 6 et 7 ) [*]( 1 elesabeth Bx, helis. RDQ AE* j r e 2 eum] illum HAesL i ait] dixit HAesL y 3 laxa CP (colb. uind., Am. al.) 5 iohannie CP 9 dextram BRD HAEвL i g r, dexteram cet. CLIII Q 11 cum om. Bl tamen B 12 dirrupta QAIL, di*rupta (r eras.) C, dirupta PME* i 14 cera B iohannis Bl 15 ad cenam B 18 X] capihtm numeros om. N* quia B 19 aliis] illis Bl 21 scilicet] add. et HAeaL Y 24 ministerio B 25 personae B )

407
libro commemoraui, uel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. nam quamuis Mattheo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad uitulum, hoc est et ad regalem, quam Mattheus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. diuinitas uero Christi, qua aequalis est patri, secundum quod uerbum est et deus aput deum et uerbum caro factus est, ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et pater unum sunt, a Iohanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est inmoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. denique quamuis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius natiuitate cum Mattheo et- Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Iohannis alte sublimiterque commendans relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamuis ipse euangelista matrem eius fuisse commemoret, ille tamen dicit: quid mihi et tibi est, mulier? non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans diuinitatem aquam conuersurus in uinum, quae diuinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat.

Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporis [*]( 8 cf. Ioh. 1, 1 et 14 10 cf. Ioh. 10, 30 16 cf. Ioh. 1, 15—86 17 cf. Ioh. 2, 1-11 19 Ioh. 2, 4 24 cf. Ioh. 2, 12-25 ) [*]( 4 ad tert. om. AlL 5 ad om. PM 6 id] ad Bl 7 utramque BD r qua] quae CP Q AL 8 est pr. om. B uerbum-quod om. tIp 9 factus B, factum cet., edd. est om. RD CP MQ m secundum] add. hoc CPV g 10 ad iohanne BMl 12 quodadmodo B 14 neque HAL 16 apte E* y 17 commendat RD pergit] uadit » canan M, chanan N\'Q HAIL, chanaan BR C\'P g, chanam a el, cana F r m, chana V A2Es 7 p, 19 commemoret et BXR 22 in om. Bl AL 23 erat] fuerat p 24 festos Q 25 dixisse commemorat BIB, comm. dix. cet., edd. )

408
sui: soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. ubi maxime insinuat non solum, quia deus erat in templo uerbum caro factum, uerum etiam quia eandem carnem ipse resuscitauit non utique nisi secundum id quod unum est cum patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus scriptura non dicat, nisi quod deus illum suscitauerit, nec alicubi sic expressum est, quod cum deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitauit, quia cum patre unus deus est, sicut hoc loco, ubi ait: soluite templum hoc, et tribus diebus suscitabo illud.

Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam diuina locutus est! inde rursus pergit ad testimonium Iohannis et commendat amicum sponsi non gaudere nisi propter uocem sponsi. ubi admonet animam humanam non de se ipsa sibi lucere nec beari nisi incommutabilis participatione sapientiae. inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua, unde qui biberit non sitiet in aeternum. inde rursus in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum. ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur: nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, usque adeo supra omnia mutabilia uolens mentem credentis adtollere, ut nec ipsa miracula, quae quamuis diuinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri uelit. [*]( 1 Ioh. 2, 19 9 *ib. 11 cf. Ioh. 3, 1-21 12 cf. ib. 22-36 15 cf. Ioh. 4, 1-42 17 cf. ib. 43-54 19 Ioh. 4, 48 ) [*]( 1 soluitte Bl, soluit AL 3 etiam] add. illud N* 5 operabatur HAL 8 resuscitaret C7P N* A2L a e, -tauit p, -tauerit g r ae om. M A-L 9 sicut om. Bl soluit et C 10 tribus B CP FM HAL (tptciv Vat.), in tribus cet., edd., v, cf. supra (Jv xp. pl.) excitabo » 7 r, resusc. rae 11 quam magna] humana magisp 13 sponsipr.] ipsosi B 14 se om. BlB 15 beatificari RD 17 cane. BF r alm, chanaan ROlp, chanan N* HAL g, chana E) p, chanam e 18 ubi alt.) ibi B2RD FNsMQ prael 20 credetis CXV pr (cant. al.) super aelm mutabilia om. BlRDN* 21 mentes JB1 creditis Bl 22 corporis RD 23 uellit B )

409

Inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus. ex hac occasione quae dicuntur! quam diu dicuntur! ibi dictum est: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo. ubi satis ostenditur, quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit patrem suum deum, sed quod ei sit aequalis insinuans; quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus: pater meus usque modo operatur, et ego operor. ibi exarserunt, non quia patrem suum diceret deum, sed quod ei aequalis uellet intellegi dicendo: pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam pater operatur, et filius operetur, quia pater sine filio non operatur. ibi enim et paulo ante ait iam illis ob hoc irascentibus: quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit.